BERO MAGNI DE LUDOSIA DISPUTATA SUPER LIBROS DE ANIMA

Dimensione: px
Iniziare la visualizzazioe della pagina:

Download "BERO MAGNI DE LUDOSIA DISPUTATA SUPER LIBROS DE ANIMA"

Transcript

1 DRAFT BERO MAGNI DE LUDOSIA DISPUTATA SUPER LIBROS DE ANIMA <LIBRUM I> <QUAESTIO 1 UTRUM ANIMA SIT SUBIECTUM IN SCIENTIA LIBRI DE ANIMA> f. 1r 1 Circa 1 primum librum De anima quaeritur primo utrum anima sit subiectum in scientia libri De anima, aut ille terminus anima, aut corpus, aut animatum, vel quid aliud, aut nihil. 2 2 Buridanus 3 dicit in quaestione quod Differentia huius scientiae ad scientiam i Parvorum librorum naturalium 4 est quod in hac scientia non consideratur nisi de anima secundum se et eius potentiis ii et operationibus ea ratione qua se tenent ex parte animae, et de obiectis prout agunt in ipsam animam. 3 Contra: Hic etiam determinatur de partibus corporis animati, scilicet de organis; haec autem ex parte corporis se tenent, et non animae. 4 Item, <hic determinatur> de multiplicatione specierum, ad quam tamen anima nec effective nec subiective se habet. Etiam principaliter, quia in nulla scientia plus consideretur de eis in philosophia iii naturali; ergo hic principaliter. 5 Ad primum dicendum est quod hic non determinatur principaliter de partibus corporis animati neque de organis, sed solum in ordine ad ipsam animam, scilicet ut ipsa nata est exercere tales operationes, et non in ordine ad totum compositum. Non enim ostenditur hic quale debet esse organum, an igneum vel aqueum a dominio etc., 5 sed in Parvis naturalibus 1 Adn. in summa pag.: Monasteri B<eatae> V<irginae> M<ariae> ad S<anctam> Crucem Ordinem Cistertiam catalogo inscriptus. Numerus 1. Adn. in ima pag.: Magistri Beronis de Ludosia disputata super libros De anima per quaestiones. Item alia quaestiones De anima fol <<Beronis>> de Ludosia. 2 Cp. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 1: Circa librum De anima quaeritur primo utrum subiectum proprium in scientia libri De anima sit anima vel ille terminus anima vel corpus animatum vel quoddam aliud aut nihil. 3 Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 1 n. 10: Hiis ergo suppositis notanda est in proposito differentia huius scientiae ad scientiam parvorum librorum naturalium, scilicet quia in hac scientia non consideratur nisi de anima secundum se et de eius potentiis et operationibus ea ratione qua se tenent ex parte animae et de obiectis prout agunt in ipsam animam. 4 Sc., De sensu, De somno, De memoria et De longitudine et brevitate vitae. 5 Cf. Aristoteles De anima I,2 403b20-405b30. Cf. Aristoteles De sensu et sensato a19-438b1; cf. Thomas de Aquino Sentencia libri De sensu II l. 3 n Cf., e.g., Aegidius Romanus Opera omnia I (1988) 44: Consequenter quaeritur utrum organum odoratus sit a praedominio igneum vel aqueum. Cf. Ioannes de Iandun Quaestiones super De sensu et sensato q. 13 (1557) f. 8vb: sicut dicimus organum visus esse aqueum a dominio, quia est quoddam mixtum in quo aqua praedominatur aliquo modo.

2 2 consideratur de eis illo. Similiter dicendum est de obiectis; de ipsis in hoc libro solum consideratur prout nata sunt animam mediate vel immediate ad suam operationem immutare. 6 Ad secundum dicendum quod minus principaliter. Ad improbationem negatur consequentia, quidquid sit de antecedente. Unde illud dicitur principaliter considerari in aliqua scientia quod in tali scientia consideratur, et non prout ordinatur in aliud a tali scientia consideratum. 7 Buridanus 6 supponit quod de anima sit scientia. 8 Contra: 7 anima non est scibilis; igitur. Arguitur, quia si sic, vel de anima scirentur finita praedicata vel infinita. Non finita iv solum, quia de quolibet scibili sunt infinita praedicata verificabilia seu scibilia. Nec infinita, quia intellectus noster solum est finitae capacitatis, et sic solum concipit 1v finita. 9 Ad 8 argumentum respondetur quod de anima sciuntur finita praedicata solum, quia quaecumque sciuntur, illa sunt finita. Ad improbationem, distinguatur antecedens: vel infinita capitur categorematice v vel syncategorematice. vi Si categorematice negem, quia valet tantum de quolibet scibili sunt praedicata non-terminata quoad numerum, et hoc est impossibile, secundum Buridanum. 9 Si autem capitur syncategorematice, et exponitur sic: aliquod et quodlibet plura 10 ; iterum negem, quia subiectum pro nullo supponit. Sed si exponitur sic: aliquod et non tot quin plura, 11 adhuc negem, quia de anima scirentur infinita praedicata. Sed bene illa est vera, sic exponendo: de anima infinita praedicata possunt sciri. 10 Et dicendum est quod intellectus solum est finitae capacitatis, et omnia quae cognoscit sunt finita; cum quo bene stat quod infinita potest cognoscere syncategorematice. 11 Arguitur: 12 anima non est cognoscibilis, ergo anima non est scibilis. Arguitur: si sic, vel notitia intellectiva vel notitia sensitiva; sed nullum istorum est dicendum. Non intellectiva, 6 Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 1 n. 11: Et tunc manifeste dicendum est ad quaestionem quod anima, id est iste terminus anima, est ponendus subiectum proprium in hac scientia. 7 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 207ra: Et arguitur primo contra suppositum, sic: anima non est scibilis, igitur de ea non est scientia. Consequentia nota. Et antecedens probatur sic: quia si sic, vel igitur de ipsa sciuntur finita praedicata vel infinita praedicata, sufficienti divisione. Non finita, quia de quolibet scibili sunt infinita praedicata dicibilia et enuntiabilia. Nec de anima scitur infinita, quia intellectus noster solum est finitae capacitatis. 8 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 211ra: Ad primam, negatur antecedens. Ad probationem, dico quod de anima solum sciuntur finita praedicata. Ad improbationem, distinguo istam. Quia si ly infinita capitur categorematice, tunc negatur illa. Si syncategorematice, hoc est dupliciter: quia si ly infinita sic exponitur, aliquid et quodlibet plura, tunc est falsa. Sed si ly infinita exponitur sic: aliqua est non tot quin plura, tunc concedo illam propositionem de quolibet scibili infinita praedicata sunt dicibilia. Et concedo conformiter quod de anima infinita possunt sciri, quia non tot quin plura. 9 Cf. Ioannes Buridanus Summulae de dialectica 8.5.2: Secunda clausula est quod non sunt conclusiones demonstrabiles multo plures quam principia indemonstrabilia; et non solum ista conclusio, immo etiam ista quod non sunt plures conclusiones demonstrabiles quam principia indemonstrabilia inferretur de necessitate per sequentem si illa esset probata. Quoniam si infinita essent principia, non essent tot conclusiones quin essent tot principia, immo et plura. Exponitur enim hoc nomen infinita quia aliquot et non tot quin plura. 10 Cf. Petrus Hispanus Tractatus XII,38 (1972) 231: Quandoque autem sumitur pro signo distributivo, et tunc ista infinita sunt finita aequipollet huic quoad distributionem, scilicet quolibet plura sunt infinita. 11 Cf. Petrus Hispanus Tractatus XII,38 (1972) 231-2; Richardus Sophista, Abstractiones (cod. Oxon. Bodl. Digby 24, f. 79va): Et eodem modo dicendum est ad istam probationem: non duo quin plura sunt finita etc. ; Gualterus Burlaeus De puritate artis logicae tractatus brevior (1955) 260; Ioannes Duns Scotus Quaestiones super libros Metaphysicorum II q. 4-6 n. 32 (OPh III) 248: Sed non essent infinitae actu, quia non sunt tot quin plura possunt esse. 12 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 art. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 207ra: Secundo sic: anima non est cognoscibilis, igitur non est scibilis. Consequentia tenet. Sed

3 3 quia quaelibet notitia intellectiva dependet a sensitiva, et nullam habemus scientiam sensitivam de anima; ergo nec intellectivam. Tenet consequentia per Aristotelem tertio De anima 13 ubi dicit oportet quemcumque intelligentem phantasmata vii speculari viii. 12 Confirmatur: 14 anima est opinabilis, ergo non est scibilis. Tenet consequentia, quia scibile et opinabile differunt, ut patet primo Posteriorum Confirmatur: 16 in hoc libro multi errores tractantur qui sunt de integritate huius scientiae. Arguitur quia nisi sic, non potius hic tractaretur quam alibi. Scientiae autem nihil erroris est admixtum, cum sit assensus firmus. 17 Ex hoc videtur sequi quod de anima non sit scientia. 14 Ad primum, 18 negem. Ad probationem, dicendum quod notitia ix intellectiva. 15 Ad improbationem, nullam habemus notitiam sensitivam de anima etc., negatur consequentia. 16 Ad probationem, 19 dicendum est quod Aristoteles loquitur ibi de notitia intuitiva et non de notitia discursiva x vel abstractiva. Potest etiam dici quod sic intelligitur oportet quemcumque intelligentem habere sensationem, et hoc est verum; sed non oportet quod habeat sensationem 2r de re quam intelligit, sed sufficit quod habeat sensationem aliarum rerum ex quibus devenit in cognitione talium rerum. Et sic est notitia de anima quae est de operationibus sensitivis, ut cum video hominem ridere, concludo quod hoc fit ab anima. 17 Ad secundum 20 respondetur quod Aristoteles loquitur de scibili et opinabili propinquis, quale non est anima, quia non est conclusio. 18 Ad ultimum 21 concedatur argumentum pro prima parte et secunda, scilicet quod hic tractatur de multis erroribus, et quod sunt de integritate huius scientiae. Et negatur consequentia, quod ergo de anima non sit scientia. 19 Pro 22 quo sciendum quod errores seu conclusiones reprobatae in isto libro sunt de integritate huius scientiae et non alterius quam istius. Etiam oppositorum eadem est antecedens probatur sic: quia si sic, vel ergo esset cognoscibilis cognitione sensitiva vel intellectiva, ex sufficiente divisione. Primum autem dici non potest, quia anima est res indivisibilis non cadens sub sensu. Nec potest dici secundum, quia anima non est sensibilis, ut iam dictum est, et per consequens non est intelligibilis. Patet consequentia, quia omnis nostri cognitio intellectiva dependet ex sensitiva, ut patet tertio huius, ubi dicit oportet quemcumque intelligentem phantasmata speculari. 13 Cf. Aristoteles De anima III,8 432a8-9; Hamesse 188 (167): Necesse est quemcumque intelligentem phantasmata speculari. 14 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 207rb: Tertio sic: anima est opinabilis, igitur non est scibilis. Patet consequentia per Philosophum in fine primi Posteriorum, ubi dicit quod scibile differt ab opinabili. 15 Aristoteles An. post. I,33 88b30 (translatio Iacobi) 65: Scibile autem et scientia differt ab opinabili et opinione, quoniam scientia universalis et per necessaria est, necessarium autem non contingit aliter se habere. Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones in Analytica posteriora I q. 32a Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili : Tunc pono conclusiones. Prima est quod, loquendo de scibili vel opinabili remoto, omne scibile est opinabile et omne opinabile est scibile. 16 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 207rb: Antecedens patet, quia de ipsa habetur multae opiniones, ut patet per Philosophum in primo huius, in tractatu de erroribus, ubi multas recitat opiniones de ipsa anima. 17 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones in Analytica posteriora I q. 32a: scientia est assensus firmus et opinio est assensus cum formidine ad oppositum. Cf. Albertus de Saxonia, attrib. Quaestiones in Aristotelis Physicam I q. 4 (1999) 60: Scientia enim dicitur assensus firmus sine formidine ad oppositum. 18 Cf. supra n. 11. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 211ra: Ad secundam, negatur antecedens. Ulterius dicitur quod cognitione intellectiva anima cognoscitur. 19 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 211ra: Ad improbationem, dicitur uno modo quod ista auctoritas et consimiles intelliguntur de notitia intuitiva. Modo anima solum cognoscitur abstractive vel discursive. 20 Cf. supra n Cf. supra n. 13.

4 4 disciplina, 23 et omnes conclusiones oppositae sunt de eiusdem scientiae consideratione; et de cuius scientiae consideratione est unum oppositorum, de eiusdem consideratione est et reliquum. 20 Corollarium: 24 falsum bene est de integritate unius scientiae totalis, sed de falso non est scientia tamquam de scibili propinquo. 21 Et cum dicitur 25 scientia est assensus firmus sine formidine de opposito, seu scientiae nihil falsi est admixtum, respondetur quod intelligitur de scientia simplici. 22 Arguitur: si de anima esset scientia totalis, vel solum una scientia vel plures. Non potest dici quod una tantum, quia in metaphysica xi etiam consideratur de anima. Nec potest dici quod plures, quia non videtur quae sint et quot sint. 23 Respondetur 26 quod sunt plures scientiae totales de anima. Unde de anima potest considerari absolute, propter conceptus absolutos supponentes pro anima, ut talis entitas vel talis substantia, et sic est de ipsa scientia metaphysicali. Et illo modo non consideratur de anima in praesenti libro. 24 Alia 27 est scientia de anima connotativa; et talis est duplex. Quaedam generalis, quae considerat de anima ut est activa vel passiva. Et talis pertinet ad secundum Physicorum. Ibi enim determinatur de ea ut est principium motus vel quietis. 25 Alia 28 est specialis connotativa consideratio de anima, et talis adhuc est duplex. Una practica, 2v alia speculativa. Practica est quae considerat de anima ut est refrenativa suarum passionum, et sic consideratur de ea in morali philosophia. 22 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) ff. 210vb-211ra: Respondetur quod tales errores et tales propositiones falsae habent attributionem ad subiectum libri De anima, ut probatum est; quia aliquid esse de aliqua scientia non est aliud nisi ipsum habere attributionem ad subiectum talis scientiae. Sequitur quod tales errores pertinent ad scientiam libri De anima. Item, nisi sic, tunc non plus tractaretur in isto libro quam in aliis libris de istis erroribus. In isto modo solet dici quod oppositorum eadem est disciplina, quia quod propositiones oppositae contrarie vel contradictorie pertinent ad eandem scientiam patet, quia constituuntur ex eisdem terminis. Modo propositiones reducuntur ad tales vel ad tales scientias propter hoc quia earum termini habent attributionem ad subiectum vel ad subiecta talium scientiarum. 23 Cf. Aristoteles Topica IV,4 142a24-5; Hamesse 329 (95): Oppositorum eadem est disciplina; cf. Petrus Hispanus Tractatus VII,144 (1972) 167: Oppositorum eadem est disciplina. 24 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 211ra: Et sic conceditur quod falsum est de integritate scientiae; sed falsum non est nec ipsius est scientia tamquam scibilis propinquis. 25 Cf. supra n. 13. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) ff. 207vb-208ra: Item, aliquando intellectus assentit aliquibus propositionibus firmiter et sine formidine, propter rationem demonstrativam vel propter rationes demonstrativas. Et talis assensus vocatur scientia, quia scientia dicitur esse assensus conclusionis necessarie vel etiam necessaria demonstratione vel in necessariis demonstrationibus acquisitus. 26 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 210ra: Pro isto notandum quod de anima potest esse multiplex consideratio. Una est pro conceptus absolutos supponentes pro anima, scilicet prout anima consideratur absolute prout est talis substantia vel talis entitas. Et sic est consideratio metaphysicalis. Nec isto modo consideratur hic. 27 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 210ra-b: Alia est consideratio de anima per conceptus connotativos, et ista consideratio potest fieri dupliciter, scilicet in generali vel in speciali. In generali consideratur connotative activum vel passivum, mobile vel motivum, non descendendo ad aliquam speciem motus in speciali. Et talis consideratio pertinet ad librum Physicorum, quia ibi consideratur de anima per istos conceptus generales. Nam est principium movendi vel quiescendi, etc. 28 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 210rb: Si talis consideratio fiat in speciali, ista iterum potest esse duplex, scilicet practica vel speculativa. Consideratio practica sit de anima quando anima consideratur prout est moderativa vel refrenativa suarum operationum; vel prout ipsa anima potest virtuose vel vitiose operari. Et talis consideratio de anima est pars philosophiae moralis.

5 5 26 Speculativa 29 autem adhuc est duplex. Quaedam est de operibus in certis speciebus viventium animatarum; et talis pertinet ad libros De plantis et animalibus. Alia in genere considerat de operationibus viventium. Et talis est duplex. Quaedam est de operibus animae ut se tenent ad partem corporis; et illa pertinet ad Parva naturalia. Alia est in qua considerantur operationes animae ut tenent se ad partem animae; et sic consideratur de ea in praesenti libro. 27 Ad argumentum satis patet ex dictis. Unde multae sunt scientiae totales de anima, ut in morali philosophia una, in Parvis naturalibus alia, in libris De plantis et animalibus, in metaphysica, et in isto libro. 28 Ex 30 isto patet quod ista scientia differt a scientia librorum Parvorum naturalium. Unde in hoc differunt, quia in isto libro consideratur operationes vitales prout se tenent ex parte animae, scilicet inquantum anima est principium activum talium operationum; vel inquantum ipsae operationes procedunt ab ipsa anima. Sed in scientia Parvorum naturalium consideratur de ipsis operationibus ut corpus sit principium activum, et non solum anima. 29 Arguitur: nulla est scientia totalis de anima, ergo totum fundamentum falsum. Argumentum probatur: si aliqua, vel constitueretur talis ex finitis solum vel ex infinitis. Non ex infinitis, quia tunc nulla esset scientia totalis de ipsa anima. Arguitur, quia nec esset in intellectu meo nec in intellectu tuo, et sic de aliis. Nec potest dici primum, scilicet quod ex finitis solum, quia infinitae conclusiones sunt demonstrabiles de ista scientia. 30 Sciendum quod scientia dicitur totalis tripliciter. Uno modo dicitur totalis ideo xii quia est scientia, et non pars alterius scientiae. Et sic habens solum unum assensum scientificum haberet totalem scientiam, et quaelibet talis est finita. 31 Alio modo scientia dicitur totalis quia est aggregata ex omnibus 3r assensibus et habitibus omnium conclusionum in una scientia consideratarum. Vel dicitur totalis quia est aggregata ex omnibus assensibus et habitibus omnium conclusionum demonstratarum in scientia de anima, et sic solum componitur ex finitis scientiis, quia solum sunt finiti talis assensus vel habitus. 32 Consequenter dico quod talis scientia nec est in intellectu meo nec in intellectu tuo, et sic de aliis, sed est in omnibus intellectibus qui habent assensus conclusionum talium conclusionum demonstratarum in scientia de anima. 33 Tertio modo dicitur scientia totalis quae est aggregata ex omnibus assensibus et habitibus omnium conclusionum demonstratarum et demonstrabilium in tali scientia, et sic est constituta ex xiii infinitis syncategorematice, quia ex aliquot est non tot quin pluribus Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 210rb: Sed consideratio speculativa de anima in speciali iterum est duplex, quia vel talis est de anima et eius operationibus in certis speciebus viventium, vel non descendendo ad aliquam certam speciem viventium vel animatorum. Si primo modo, tunc talis consideratio pertinet ad librum De animalibus et De plantis. Si secundo modo, hoc iterum est dupliciter; quia talis consideratio potest esse de anima et de eius operationibus, prout se tenent ex parte corporis vel animae. Si primo modo, sic pertinet ad librum Parvorum naturalium. Correlarie sequitur quod scientia libri De anima sit pars naturalis philosophiae. Patet, quia ista quae consideramur in ista scientia consideratur in ordine ad motum et mutationem, scilicet in ordine ad operationes vitales, prout anima per istas est mobilis vel mutabilis. 30 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 210rb: Corollarie sequitur quod scientia libri De anima sit pars naturalis philosophiae. Patet, quia ista quae consideramur in ista scientia consideratur in ordine ad motum et mutationem, scilicet in ordine ad operationes vitales, prout anima per istas est mobilis vel mutabilis. Secundo sequitur quod ista scientia differt a scientia Parvorum naturalium per hoc quia in isto libro considerantur operationes vitales prout se tenent ex parte animae, scilicet prout anima est principium activum vel passivum talium operationum, scilicet ad exercitandas tales operationes. 31 Cf. Petrus Hispanus Tractatus XII,38 (1972) 231-2; Richardus Sophista, Abstractiones (cod. Oxon. Bodl. Digby 24, f. 79va): Et eodem modo dicendum est ad istam probationem: non duo quin plura sunt finita etc. ; Gualterus Burlaeus De puritate artis logicae tractatus brevior (1955) 260; Ioannes Duns Scotus Quaestiones

6 6 34 Per hoc patet ad argumentum, quod ex finitis et etiam ex infinitis diversimode. Si capitur primo modo, aliqua est in intellectu meo, aliqua in intellectu tuo, et sic de aliis qui habent assensus conclusionum de anima. Sed capiendo secundo modo, componitur ex finitis solum. Sed tertio modo componitur ex infinitis syncategorematice. 35 Dubitatur, capiendo tertio modo, an talis scientia totalis sit, et in quo sit. 36 Respondetur secundum aliquos 32 quod tunc non est, quia hoc aggregatum non est, sicut xiv aggregatum ex omnibus hominibus qui sunt, fuerunt, et erunt non est. xv Sed absolvendo ly est a tempore, tunc est vera. Sed si ly est importat totum tempus simul quod est vel potest esse vel fuit, tunc est vera, et alias non. 37 Alii 33 dicunt quod hoc aggregatum totum sit, etiam non absolvendo copulam, et sic tertio modo xvi identitatis. 34 Unde isto modo scientia totalis est res successiva ita quod continue una pars generatur et altera corrumpitur. Et ad esse talis sufficit quod una pars talis rei successive sit, et talis est in omnibus hominibus nunc existentibus, sicut species humana. 38 Sed primum apparet melius. 39 Arguitur: vel omnes assensus illius scientiae essent eiusdem speciei vel diversarum. Non eiusdem, quia actus distinguuntur penes obiecta. 35 3v Modo obiecta sunt differentia specie, ergo et assensus. Nec etiam diversa specie, quia omnes sunt circa idem obiectum, puta animam. 40 Respondetur quod sunt diversarum specierum, quia assensus distinguantur specie penes distinctionem specificam obiectorum immediatorum, id est propositionum nonsynonymarum, ut quando propositiones sunt non-synonymae, tunc assensus earum differunt specie, et non distinguuntur penes obiecta mediata; unde assensus habet plura obiecta, videlicet propositiones mentalem et vocalem et terminos propositionis et res ad extra significatas per terminos. 41 Pro quo consequenter sciendum quod propositiones differunt specie quae sunt de diversis extremis, vel ex diversis signis syncategorematis non-synonymis, vel de eisdem non eodem modo terminatis. 42 Ex quo patet quod illae duae differunt specie: si homo est, animal est, si animal est, homo est, quia syncategorema diversimode terminatur. Similiter illae duae omne risibile vel homo est animal et omne risibile vel homo est animal, in una demonstrando totum disiunctum et in alia partem solum. 43 Contra: si penes obiecta argueretur distinctio scientiarum, hoc esset ex eo quod actus distingueretur penes obiecta; sed hoc non; igitur. Minor probatur quia ex diversitate specifica obiectorum non potest argui diversitas specifica actuum demonstrativorum. Arguitur: illi duo actus sunt eiusdem speciei in illis duabus ille homo currit et ille pater currit, semper demonstrando idem; et tamen obiecta differunt specie; igitur. 44 Respondetur quod diversitas specifica actuum demonstrativorum non attenditur penes diversitatem obiectorum, sed bene diversitas assensuum sic attenditur. Sed diversitas actuum demonstrativorum attenditur ex diversitate suppositorum pro quibus tales conceptus singularizantur, ut ille homo currit et ille homo currit, in una demonstrando Sortem et in alia Platonem. super libros Metaphysicorum II q. 4-6 n. 32 (OPh III) 248: Sed non essent infinitae actu, quia non sunt tot quin plura possunt esse. 32 Non inveni. 33 Non inveni. 34 Resp. Aristoteles Metaph. V,9 1017b a9. 35 Cf. Thomas de Aquino Sententia libri De anima I,8 (1984) 38b: actus distinguuntur penes obiecta.

7 7 45 Arguitur: in nulla scientia debet poni aliquod subiectum attributionis; igitur. Conclusio falsa. Arguitur, quia ad nihil valet, igitur. Si ad aliquid, maxime ad hoc ut ex eis arguatur distinctio scientiarum et unitas; sed hoc non. Minor probatur, quia illa consequentia non valet, illae scientiae habent 4r idem subiectum, ergo sunt una scientia. Quia si sic, tunc scientia libri Priorum et totalis logica xvii esset una scientia, quia habent idem subiectum. Etiam sequitur quod moralis philosophia et naturalis essent una scientia, quia habent idem subiectum, scilicet ly mobile. 46 Confirmatur: scientiae se ipsis differunt; ergo non capiunt diversitatem a subiectis. Tenet consequentia, quia si nihil esset ipsis exceptis, adhuc distinguerentur. 47 Notandum quod scientiae dupliciter distinguuntur. xviii Uno modo a priori et essentialiter; et sic se ipsis distinguerentur; nec sic capiunt unitatem a subiecto, nec entitatem, nec diversitatem. Alio modo distinguerentur a posteriori accidentaliter, et hoc arguitive. Et illo modo scientiae distinguerentur ratione subiecti. Et debet sic argui: illa duo aggregata habent diversa subiecta, ergo sunt diversae scientiae ; sicut bene sequitur illa duo aggregata habent attributionem ad diversos principes, ergo sunt plures exercitus Per hoc patet ad argumentum, 37 negem. Ad probationem, negem. Ad probationem, conceditur maior, et negatur minor. Ad probationem minoris, negem quod non valeat. Ad probationem, conceditur quod scientia libri Priorum et totalis logica constituunt unam scientiam totalem aggregative. Sed moralis philosophia et naturalis non habent idem subiectum, quia in morali philosophia est ly ens mobile ad felicitatem, vel ly homo felicitabilis ; 38 subiectum in naturali philosophia ly ens mobile. Et ergo non faciunt unam scientiam. Unde quod in morali philosophia considerantur de motu, hoc solum est in ordine ad felicitatem; et per consequens principali consideratione non consideretur in ea de motu. 49 Ad secundum 39 negatur consequentia, quia adhuc arguitive distinguuntur penes obiecta, licet se ipsis distinguantur essentialiter. 50 Dubitatur 40 an ly anima debet capi personaliter vel materialiter, quando est subiectum istius libri. 51 Item, an ly anima mentale, vocale, vel scriptum debet esse subiectum. 52 Ad primum 41 respondetur quod debet capi personaliter. Sed tamen illa est concedenda: anima est subiectum istius scientiae, quia valet tantum talis terminus anima est subiectum. Similiter illa 4v est concedenda, talis terminus anima materialiter captus est subiectum istius scientiae. Sed illa est falsa: talis terminus anima est subiectum istius scientiae in illo sensu in quo capitur materialiter. 36 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 1 n. 11: Unde etiam haec scientia dicitur una propter illius termini unitatem et attributionem aliorum terminorum ad ipsum, sicut exercitus dicitur unus propter unitatem principis et ordinem aliorum ad ipsum. 37 Cf. supra n Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones in decem libros Ethicorum Aristotelis I q. 3 (1489) 5rb: Videtur mihi, quod homo in ordine ad ea quae sibi conveniunt, ut est liber, vel homo ut est felicitabilis. Cf. Mieczysław Markowski, Doktryna homo felicitabilis na tle późnośredniowiecznych tendencji filozoficznych, Studia Warminskie 29 (1992) Cf. supra n Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 210ra: Quantum ad tertium articulum sit prima dubitatio ista: utrum dicendo quod anima sit subiectum istius scientiae, ly anima capitur materialiter vel personaliter. 41 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 210ra: Hoc conceditur quod iste terminus anima materialiter captus non est subiectum huius scientiae; sed in ista propositione, anima est subiectum, ly anima supponit materialiter pro se vel pro suo simili alibi posito significative.

8 8 53 Ad secundum respondetur quod principaliter ille terminus anima est subiectum mentalis; deinde terminus vocalis vel scriptus. Nec est inconveniens unius scientiae esse plura subiecta dummodo sunt synonyma. 54 Arguitur sic: non videtur quomodo multi assensus et habitus et multae propositiones habent attributionem ad unum subiectum, et similiter multi termini. 55 Pro 42 quo sciendum est quod termini primo et principaliter habent attributionem ad subiectum alicuius scientiae illo modo quia sunt passiones subiecti; vel privationes subiecti ut termini privativi; vel sunt termini superiores ad ipsum vel inferiores ad ipsum; vel sunt partes subiectivae ad tales vel partes talium partium; vel passiones passionum; vel passiones inferiorum ad praedictos terminos, vel superiorum; vel oppositi ad tales terminos seu privativi ad tales terminos. 56 Propositiones autem dicuntur habere attributionem ad subiectum quia constituuntur ex terminis huiusmodi. 57 Assensus plus mediate habent attributionem quia tales habent pro obiecto propositiones quarum termini habent attributionem ad subiectum proprie. Deinde plus mediate habitus habent attributionem ad subiectum quia inclinant ad assensus, qui assensus habent attributionem ad subiectum propter propositiones, quae tunc ulterius habent attributionem ad subiectum propter terminos, qui immediate habent attributionem ad subiectum. 58 Arguitur: si ly anima esset subiectum, vel esset subiectum captum absolute vel connotative. Non connotative, quia non videtur qualiter connotat si connotaret vivere. xix Tunc anima exuta corpore esset anima quia vivit. 59 Respondetur 43 quod ly anima uno modo capitur absolute, et sic est in praedicamento substantiae; et sic non est hic subiectum. Secundo modo capitur connotative, et connotat quod forma sit activa et receptiva operationum vitalium, ut sensationem, intellectionem, nutritionem; et non connotat solum quod sit activa, sed connotat etiam quod est receptiva. 60 Ex quo oritur dubium, 5r an ly anima sit subiectum secundum hanc rationem secundum quam dicitur vitaliter mobilis vel receptiva operationum vitaliter, vel secundum hanc rationem qua dicitur vitaliter motiva vel activa operationum vitalium. 61 Ad hoc dubium respondet Laurentius 44 quod si istae rationes essent distinctae, et ad unam partem poneretur haec ratio vitaliter activa vel motiva ; et ad aliam ista ratio scilicet vitaliter mobilis vel passiva, quod esset subiectum secundum secundam rationem et non primam. 42 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 209rb: Et ista reductio sive attributio potest fieri multipliciter: quia aliqua sunt considerata in scientiis ut passiones talis subiecti, et aliqua ut superiora et inferiora, et aliqua ut partes partium, vel passiones passionum, vel passiones superiorum vel inferiorum, vel opposita praedictorum aliquorum. 43 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 209rb: Quarto notandum quod ly anima prout hic sufficit ad propositum capitur dupliciter. Uno modo prout absolute supponit pro forma vitali sine aliqua connotatione extrinseca. Alio modo capitur connotative, prout sic describitur est forma vitaliter activa vel passiva vitaliter mobilis vel motiva. 44 Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 art. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 209rb: Et sic ly anima supponit pro natura vel principio vitali, connotando operationes vitales quas ipsa anima potest producere. Vel in quarum respectum ipsa anima dicitur forma vitalis activa vel passiva. Unde sic ly anima supponit pro substantia, connotando quod talis substantia sit activa vel receptiva operationum vitalium, scilicet intellectionem, sensationem, et nutritionem.

9 9 62 Ad 45 hoc allegat Philosophum secundo Physicorum 46 moventia non mota non sunt amplius physicae considerationis, quasi diceret quod naturalis considerat principaliter de rebus prout moventur et non prout movent. 63 Dicit 47 consequenter quod si huic termino anima simplex conceptus correspondet importans operationes vitales, prout anima est ipsarum principium activum vel passivum, tunc talis conceptus ponitur pro subiecto secundum istam rationem secundum quam est vitaliter mobilis. 64 De propria eius passione quidam 48 dicunt quod sit esse vivificatum formaliter, sic formaliter quod inhaereat tamquam formaliter. 65 Alii 49 dicunt quod sit esse vegetativum. Et debet ly vegetativum capi large, ut extendit se ad augmentationem, diminutionem, intelligere, nutrire, moveri, et sentire. 66 Notandum quod omnia hic principaliter considerata sunt potentiae animae, et de illis verificatur ly anima ; et minus principaliter consideratur de passionibus. 67 Arguitur 50 argumento brevi: Quaelibet scientia debet xx praesupponere quid est et quia est sui subiecti, ut habetur primo Posteriorum; 51 et hoc non praesupponitur hic, quia investigatur secundo huius 52 quid sit anima; immo xxi nullibi alias investigatur definitio xxii animae; ergo. 68 Pro illo argumento notandum quod omnis scientia praeter metaphysicam praesupponit quid est sui subiecti, ad talem sensum quod quaelibet scientia praeter metaphysicam praesupponit definitionem sui subiecti non demonstrari de suo subiecto per principia propria scientiae eiusdem. Et hoc est verum, nam quando debet aliqua definitio demonstrari de subiecto alicuius scientiae, oporteret hoc fieri per principia alterius scientiae. 5v 69 Ad quaestionem respondetur quod ille terminus anima est subiectum attributionis scientiae huius libri in sensu personali, ut connotat receptionem actionum suarum, et non ly corpus animatum. Et realis anima est subiectum inhaesionis scientiae huius libri. 45 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 art. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 209vb: Item, dat Philosophus in secundo Physicorum quod moventia non mota non sunt physicae considerationis, quasi diceret quod naturalis consideratio principaliter est de rebus prout moventur, et non prout movent. 46 Cf. Aristoteles Physica II,7 198a5-6: Quaecumque vero non mota movent, non sunt amplius physicae considerationis. 47 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 209vb: Secundo dico quod si ratio animae esset divisibilis in duas rationes, et ex una parte poneretur una ratio forma vitaliter mobilis et ex alia parte poneretur ista ratio forma vitaliter motiva, tunc dico quod iste terminus anima secundum primam rationem iam dictam esset subiectum huius scientiae, et non secundum aliam. 48 Non inveni. 49 Non inveni. 50 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 2 n. 6: Item quaelibet scientia debet supponere de subiecto suo proprio quid est et quia est, ut habetur primo Posteriorum; et hoc non supponitur hic de anima sed investigatur quid est anima secundo huius; ergo etc. 51 Aristoteles An. post. I,1 71a11-3 (translatio Iacobi) 5: Dupliciter autem necessarium est praecognoscere; alia namque, quia sunt, prius opinari necesse est, alia vero, quid est quod dicitur, intelligere oportet, quaedam autem utraque, ut quoniam omne quidem aut affirmare aut negare verum est, quia est, triangulum autem quoniam hoc quidem significat, sed unitatem utraque, et quid significat et quia est; non enim similiter horum unumquodque manifestum est nobis. Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones in Analytica priora I q. 1a: Aristoteles determinat, primo Posteriorum, quod in qualibet scientia oportet praesupponere de subiecto quid est. 52 Cf. infra lib. II q. 1.

10 <Q. 2. Utrum omnis notitia sit de numero bonorum> 1 Quaeritur secundo utrum omnis notitia sit de numero bonorum. 1 2 Prima conclusio: 2 Omne ens est bonum simpliciter loquendo. Et probat eam brevius, quia implicat contradictionem quod non omne ens est bonum, ex quo omne ens est volitum a deo. 3 Contra: non implicat contradictionem; igitur. Arguitur: aliquod ens est simpliciter et essentialiter malum; igitur oppositum conclusionis verum. Argumentum probatur quia aliquod tale potest esse; igitur aliquod tale est. Arguitur, quia non videtur quare non potest esse. 4 Confirmatur: aliquod ens est accidentaliter malum, igitur aliquid est essentialiter malum. Tenet consequentia per Aristotelem primo Posteriorum, 3 ubi dicit quod omne per accidens reducitur ad aliquid per se. 5 Confirmatur auctoritate Philosophi secundo Ethicorum, 4 ubi dicit quod aliqua confestim nominata involuta sunt malitiis, in qua auctoritate videtur velle quod aliqua sunt quae statim, cum fiunt, sunt simpliciter mala. 6 Ad primum, negem. Ad probationem, negem. Ad probationem, negem. Ad probationem, negem; immo dico quod implicat, sicut dicit Buridanus. 5 Quia si esset aliquod i simpliciter et essentialiter ii malum, tale deus vellet esse, quia omne ens est volutum a deo. Quod sic probatur, quia quicquid est, vel est deus vel aliud a deo. Si est deus, tunc est volitum a deo, quia deus maxime seipsum intelligit et diligit. Si est aliud a deo, tunc conservatur a deo, et per consequens deus vult iii hoc esse; alias conservaret deus aliquod iv nolens, quod est impossibile. 7 Item, sequitur bene: aliquid v est simpliciter malum, ergo nullum gradum bonitatis habet. Ultra ergo deus non conservat ipsum. Tenet consequentia, quia in nihil fertur voluntas volitive nisi in bonum vel in apparens bonum. Modo deo nihil apparet bonum quod non est bonum, ex quo deus omnia 6r clarissime noscit sicut sit. 8 Ad secundum negatur consequentia. Ad probationem respondetur quod Philosophus vult tantum quod quilibet terminus praedicabilis directe et accidentaliter de aliquo termino etiam est praedicabilis essentialiter de aliquo termino. 9 Vel potest dici quod Philosophus vult quod si sunt duo quorum uni convenit denominatio per se, alteri autem denominatio per accidens, tunc secundum reducitur ad primum, sic quod cum ipso habet aliquam similitudinem, sicut patet de homine et picto. 6 1 Resp. Aristoteles De anima I,1 402a1; Hamesse 174 (1): Scientia est de numero bonorum honorabilium. 2 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 2 n. 9: Et ergo ponitur conclusio prima quod omne ens est bonum loquendo simpliciter, quia omne ens est volitum a Deo, ergo bonum. Consequentia patet, quia voluntas libera est in obiectum bonum vel apparens bonum. Si autem sit apparens bonum et non bonum, hoc est propter errorem iudicii. In Deo autem non potest incidere error. Ergo omne volitum a Deo est bonum simpliciter. Sed antecedens patet, quia omne quod est aliud a Deo est ab ipso Deo dependens et factum et conservatum. Et tamen quidquid Deus facit vel conservat, hoc facit per intellectum et voluntatem. Haec debet fieri manifesta duodecimo Metaphysicae. Ergo etc. 3 Cf. immo Aristoteles Physica II,6, 198a5-9; Hamesse 147 (83): Omne per accidens reducitur ad aliquod per se. 4 Cf. Aristoteles Ethica ad Nicomachum II,6 1107a9-10: Quaedam enim confestim nominata convoluta sunt cum malitia, puta gaudium de malo. 5 Cf. supra n Cf. Aristoteles Cat. 1 1a3: ut animal homo et quod pingitur.

11 11 Modo sic non est in proposito, quia nullum est per se malum vel essentialiter; ergo non potest reduci ad aliquid. 10 Ad ultimum respondetur quod Philosophus vult quod aliqui sunt actus signati per terminos certas condiciones et circumstantias connotantes quibus servatis, huiusmodi actus non fiunt bene et moraliter. Sed hoc non obstante, adhuc tales actus sunt entitate boni, quia voliti a deo. 11 Corollarium: omne ens et omnis actus est moraliter bonus respectu domini dei, quia omne ens habet se sicut divina voluntas vult eam se habere. 12 Corollarium secundum: omnis actus moraliter malus est moraliter 7 bonus. 13 Arguitur: ex conclusione sequitur falsum cum vero coassumpto. Arguitur, quia sequitur bene omne ens est bonum, et peccatum est ens, ergo peccatum est bonum. Tunc ultra ergo peccatum est volitum a deo. Tunc ultra igitur deus vult peccatum, quod implicat et consequentiam, quia sunt propositiones synonymae. 14 Item, peccatum nihil est, ergo non est bonum. Confirmatur: si peccatum esset volitum a deo, sequitur quod deus esset causa peccati; et per consequens faceret peccatum; et per consequens deus peccaret. Consequentia probatur, quia deus potest velle eodem modo actum fieri sicut Sortes; ergo si Sortes tali actu peccat, tunc etiam deus eo peccaret. Probatur, quia in simili, quicumque facit pannum taliter sicut sartor facit tunicam; ergo quicumque facit actum sicut Sortes qui peccat, facit peccatum. 15 Pro argumento est notandum quod peccatum capitur uno modo concretive; et tunc est actus positivus male circumstantionatus, aut 6v circumstantiis debitis privatus, quae deberent inesse et non insunt. Alio modo capitur privative ly peccatum pro carentia circumstantiarum, quae si inessent actus essent bonus; et sic nihil est peccatum. 16 Et tunc dicendum est quod capiendo primo modo, voluntas divina fertur volitive in talem actum ipsum producendo et in esse conservando, et sic peccatum; vult etiam in peccatum fertur volitive, sed tamen non vult peccatum simpliciter. Sed capiendo secundo modo peccatum, tunc peccatum non vult, quia nihil est. 17 Per hoc ad argumentum primum, negem. Ad probationem, conceditur consequentia. Et distinguatur minor: vel capitur ly peccatum abstractive; tunc minor est falsa et etiam conclusio. Si concretive, tunc minor est vera et consequens. Si autem ly peccatum aequivocetur in minori et conclusione, sic quod in minorem capiatur concretive et in consequente abstractive, consequentia non valet. Et consimiliter distinguatur illa peccatum nihil est. 18 Ad confirmationem negatur consequentia. Ad probationem concedendum est hoc, et negatur consequentia. Unde Sortes peccat faciendo talem actum, quia facit talem actum taliter, et cum hoc obligatur ad eum non taliter faciendum. Sic autem non est de deo, qui non obligatur ad eum aliter faciendum. 19 Corollarium: nullus denominatur malus in aliquo suo actu nisi ad oppositum obligetur. 20 Corollarium secundum: illa est falsa deus facit peccatum, quia ratione dei non communicatur illi actui haec denominatio peccatum. Similiter illa est falsa deus est causa peccati, eadem ratione. Sed illa est vera deus est peccati causa, et illa deus peccatum facit. 7 Forte exsistentialiter scriptum est. Cf. Magister Thomas Recapitulatio quaestionum de anima I q. 2 (cod. Heiligenkreuz, Stiftsbibliothek, cod. 303) f. 229r: Etiam concedendum est quod malum moraliter est bonum entitatem.

12 12 21 Corollarium: illa est falsa deus vult illum actum produci cum circumstantiis quibus est peccatum. Adhuc requiritur quod deus producet talem actum volendo illum actum habere se difformiter suae voluntati. 22 Sed diceres, si deus omnem actum qui fit faceret, sequitur deum esse sutorem, quia principaliter concurrit in factorem calcei; et etiam facit omnia requisita ad calceum. 23 Respondetur negando consequentiam, quia huiusmodi praedicata dicunt imperfectionem. Unde ly sutor et ly sartor supponunt pro re, et connotant quod tales actus facient cum certis instrumentis, et hoc est imperfectionis. 24 Arguitur: omne ens est bonum, et malum est ens, ergo malum est bonum. 7r Consequens falsum, quia sunt termini disparati. 25 Confirmatur: omne ens est bonum; et odium dei est ens; ergo odium dei est bonum. Consequens falsum, quia odio dei habens, redditur deterior. Similiter odium dei non potest bene fieri; ergo non est bonum. 26 Ad primum distinguatur antecedens ratione ly malum. Vel capitur pro moraliter malo; <et tunc> concedo totum. Et dico quod ly malum et ly bonum non sunt disparati termini ut sic nec contrarii. Si autem capitur ly malum ut opponitur bono entitative, negatur minor; quia nullum tale malum potest esse Ad secundum conceditur totum. Ad improbationem, conceditur quod habentem reddit peiorem. Adhuc tamen est bonum respectu dei. Et cum dicebatur odium dei non potest bene fieri, negem. Unde si odium dei poneretur in aliquem naturaliter fatuum, et ipse oditive ferretur in deum mediante tali actu, tunc talis actus bene fieret, etiam si deliberate faceret, quia non est obligatus ad oppositum. Similiter si alicui revelatur per certum angelum quod deberet sub divino praecepto odire deum, tale odium bene fieret. Similiter si deus absolveret me ab illo praecepto non odias deum, postea bene possem odire deum sine peccato. 28 Arguitur contra hoc quod dictum est, 9 videlicet quod omne volitum a deo est bonum. Arguitur sic: sequitur bene omne volitum a deo est bonum, et diem iudicii fieri est volitum a deo; ergo diem iudicii fieri est bonum. Consequens falsum, quia extrema non supponunt pro eodem. 29 Respondetur negando maiorem de rigore; et si probaretur taliter, Buridanus 10 probat conclusionem suam. 30 Respondetur quod Buridanus vult quod omne volitum a deo quod est, est bonum. 31 Consequenter dicit Buridanus 11 quod omnis notitia apprehensiva est bona habenti. 32 Contra: notitia apprehensiva est causa assensus erronei, et ille assensus est malus habenti; igitur etiam illa notitia apprehensiva. Tenet consequentia, quia causa et effectus sunt eiusdem rationis. Similiter, propter unumquodque tale et ipsum magis, primo Posteriorum Confirmatur: si esset bona, maxime propter hoc perficeret intellectum. Sed hoc non, 7v quia vel perficeret intellectum accidentaliter vel essentialiter. <Non accidentaliter; nec 8 Adn. in mg. 7r, ex alia manu: An od<<ium>> dei sit <<bonum>>. 9 Cf. supra n Cf. supra n Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 2 n. 15: Credo et pono istam conclusionem quod omnis vera notitia est habenti bona. 12 Cf. Aristoteles An. post. I,2 72a28-9 (translatio Iacobi) 9: semper enim propter quod est unumquodque, illud magis est.

13 13 essentialiter,> quia <si> perficit aliquid vi essentialiter et non aliud quam intellectum, si perficeret, tunc ageret se ipsam. 34 Ad primum conceditur antecedens, loquendo de causa remota; sed non est causa propinqua et immediata, quia se solo non sufficit ad sensum erroneum producere, sed oportet quod plura concurrant, videlicet discursus et assensus plures similiter intellectus. Unde notitia apprehensiva solum est causa per accidens respectu assensus erronei, et causa sine qua non seu instrumentalis; et intellectus est causa principalis. Et sic notitia apprehensiva est mala intellectui de per accidens et non per se. Dictum autem Buridani intelligitur quod de per se est bona habenti. 35 Ad secundum negatur minor. Ad probationem respondetur quod accidentaliter; alias non omnes intellectus essent aequae perfecti essentialiter. 36 Ad improbationem respondetur quod se ipsam perficit essentialiter. Sic etiam dico quod materia perficit formam accidentaliter, et scientia animam. 37 Sed contra: si perficeret seipsam, tunc ageret in se ipsam. Tenet consequentia ab inferiori ad superius. 13 Consequens est contra Aristotelem primo De generatione, capitulo de mixtione, 14 ubi dicit vii quod si simile ageret in sibi simile, tunc idem ageret in seipsum. Consequens est impossibile, quia tunc omnia essent corruptibilia Buridanus 16 dicit quod omnis notitia assensiva falsi est mala habenti eam. 39 Contra 17 : viii si sic, sequitur quod intellectus ageret ad sui ipsius imperfectionem. Consequens falsum, cum hoc sit contra ipsius naturalem inclinationem. Res enim naturalis naturaliter inclinatur ad sui ipsius perfectionem. ix Sed tenet consequentia, quia talis notitia est imperfectio intellectus; et quia est actus immanens, intellectus principaliter concurret ad ipsius productionem. 40 Ad hoc Laurentius, 18 praemittens quod aliquid potest dupliciter agere ad sui ipsius imperfectionem. Uno modo de per se, quia ipsum se intendit imperficere. Alio modo de per 13 Cf. Guillelmus de Sherwood Introductiones in logicam (ed. Lohr 1983) 288: ut cum sit processus ab inferiori ad superius negando et a superiori ad inferius affirmando. Cf. Gualterus Burlaeus De puritate artis logicae (1955) 86: consequentia ab inferiori ad superius affirmando est formalis, et tamen tenet ratione terminorum. 14 Cf. Aristoteles De Gen. et cor. I,8 323b23-5: Si quae a simili pati possibile, et ipsum a se ipso; quamvis his entibus ita, nichil utique erit neque incorruptibile neque inmobile, si simile secundum quod simile activum: ipsum enim se ipsum movebit omne. 15 Responsio deest, ut videtur. 16 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 2 n. 11: Si vero per notitiam falsam velis intelligere assensum propositionis falsae, sicut dicit Aristoteles sexto Ethicorum quod verum est bonum intellectus et falsum malum intellectus, enim naturaliter inclinatur ad veritatem. Ideo si per apparentem deceptionem consentit falso et adhaerat, hoc est dispositio disconveniens. 17 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 213va-b: Contra illam conclusionem arguitur primo sic: sequitur quod intellectus ageret ad sui ipsius imperfectionem. Consequens est falsum, quia hoc est contra naturalem inclinationem rei naturalis; quia res naturalis naturaliter inclinatur ad sui perfectionem. Et patet consequentia, quia talis notitia falsa et adhaesiva est imperfectio intellectus, quia verum est bonum intellectus, et falsum malum eiusdem. Consequens ita est quod talis notitia est actus immanens intellectus, et per consequens producitur ab intellectu. Et sic intellectus concurrit ad productionem suae imperfectionis. 18 Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 213vb: Ad primam, dicitur notando quod aliquid agit ad sui ipsius imperfectionem potest intelligi dupliciter. Uno modo de per se, scilicet quod agens intendat se ipsum imperficere. Alio modo per accidens, scilicet quod aliquid agat ad quod sequitur sui ipsius imperfectio. Tunc dicitur concedendo quod intellectus agit de per accidens ad sui ipsius imperfectionem, quia producit aliquid ad quod sequitur sui imperfectio, vel per quod imperficitur. Nec hoc est inconveniens; immo sic de per accidens aliquid agit bene ad sui corruptionem. Sed de

14 14 accidens, quia agit aliud ad quod sequitur ipsius imperfectio. Tunc dicit quod intellectus de per accidens agit ad sui ipsius imperfectionem. 8r Nec hoc est inconveniens; immo aliquid agit ad sui ipsius corruptionem, et hoc de per accidens. Sed de per se non agit intellectus ad sui ipsius imperfectionem, quia non intendit se ipsum imperficere; immo producendo huiusmodi errorem, intendit producere notitiam veram. Et consequenter dicit 19 quod addendo praecise x actuat xi ipsum intellectum, et reducit eum de potentia ad actum. 41 Contra dictam, 20 scilicet conclusionem quod omnis notitia etc.: Intellectus de per se producit hanc notitiam, ergo apparet quod sit sibi bona de per se. Tenet consequentia, quia producit eam naturaliter. Agens 21 autem naturale regitur et dirigitur ab agenti infalsibili, quod non dirigit rem vel agens nisi in rem per se bonam. Et argumentum patet, supposito quod producat rem vi demonstrationis. 42 Respondetur negando consequentiam, quod talem assensum non producit virtute demonstrationis, quia falsum non potest demonstrari. Unde si conclusio est falsa, oportet unam praemissarum esse falsam. Et potest dici consequenter quod talem non producit naturaliter, quia intellectus non necessitatur ad assentiendum falso, immo se sistere potest, et verius de veritate inquirere. 43 Arguitur: 22 talis notitia est bona, ex prima conclusione. 23 Vel igitur est bona habenti alicui, vel alteri. Si est bona habenti, habetur propositum. Si non, detur cui est bona? 44 Laurentius 24 negat illam divisionem. Unde dicit, licet sit bona, tamen nulli bona est. Nec est inconveniens, secundum eum, quia talis solum est bona bonitate entis. 45 Arguitur: notitia adhaesiva falsi est bona habenti eam; igitur. Conclusio falsa. Arguitur: est perfectio intellectus; igitur. Arguitur, quia xii quaelibet forma perficit subiectum, quia attribuit sibi aliud praedicatum perfectionale. 46 Confirmatur: notitia adhaesiva falsi habilitat xiii intellectum ad bonum; igitur. Arguitur quia qui multum arguit, habilior xiv erit quam aliter. 47 Confirmatur: si sic, sequitur quod periculosum esset xv studere multum circa materias difficiles et dubias. Probatur consequentia, quia quis studendo circa tales multos assensus falsos generat in se; igitur. 48 Ad primum, respondetur negando consequentiam, quod igitur non est mala habenti. Unde licet sit bona 8v in esse qualitatis, quia perficit intellectum, tamen non est bona in esse locutionis vel assensus, quia reddit eum dissimilem summae veritati. Et sic intelligitur conclusio. per se intellectus non agit ad sui imperfectionem, quia non intendit se ipsum imperficere; immo quando producit talem errorem, credit producere notitiam veram. 19 Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 213vb: Ulterius dicitur probabiliter quod attendendo praecise ad habitudinem inhaesionis qua talis notitia habet ad intellectum, quod est bona intellectui, quia actuat intellectum et reducit ipsum de potentia ad actum, licet tamen simpliciter loquendo talis notitia sit ei erronea et mala. 20 Cf. supra n Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 212va: Ratio est ista, quia appetitus naturalis non sequitur iudicium potentiae cognoscitivae, sed dirigitur ab agente infallibili. 22 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 213vb: Secundo sic: omnis notitia est bona, ut patet ex prima conclusione. Vel igitur est bona habenti ipsam vel non habenti ipsam, sufficienti divisione. Sed talis notitia non est bona illi qui non habet eam; igitur est bona habenti eam, quod est contra conclusionem. 23 Cf. supra n Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 213vb: Ad secundam, negatur ista divisio, quia licet talis notitia sit bona, tamen nulli est bona.

15 15 49 Ad secundum, negem. Sed bene multa vera habilitant intellectum ad bonum, sed non falsa. Unde consuetudo audiendi mendacia et falsa impedit intellectum a cognitione veritatis, quia difficile est consueta relinquere. 50 Ad tertium negatur maior. Unde si occurrunt sibi assensus falsi sine culpa sua, isti non imputantur sibi ad malum. Consequenter dicitur quod etiam multi assensus verorum occurrunt ibi qui plus perficiunt quam alii imperficiunt; ergo adhuc expedit studere circa difficilia. 51 Dubitatur 25 an notitia falsa sit directiva habenti eam. 52 Et 26 videtur quod sic, quia est causa inquirendi veritatem, quia postquam intellectus noscit se errasse, facit diligentiam ut inquirat veritatem. 53 Quod 27 non, quia facit eum errare a debito suo fine. 54 Respondetur 28 quod occasionaliter dirigit intellectum in cognitionem veritatis; unde Philosophus secundo Metaphysicae 29 dicit non solum esse regratiandum hiis a quibus veras opiniones habemus, sed etiam ab hiis a quibus habemus falsas. Unde nisi Philosophus vidisset falsas opiniones antiquorum, veritatem naturalis physicae, sicut eam determinavit, numquam invenisset. 55 Consequenter 30 dicendum quod notitia xvi erronea de per se non dirigit habentem eam in cognitionem veritatis. 56 Buridanus 31 dicit pro quarta conclusione quod omnis notitia veri est bona habenti. 57 Contra: 32 illud est malum cuius usus est malus; et usus artis sutoriae est malus regi; ergo ars sutoriae est malus regi. Argumentum patet per illam maximam, 33 cuius finis malus, ipsum quoque malum. Et ars sutoriae ordinatur in usum; igitur. 25 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 215rb: Secundo dubitatur utrum notitia falsa sit aliquo modo directiva habentis ipsam in cognitionem veritatis. 26 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 215rb: Et arguitur quod sic, quia notitia falsa et erronea saepe est causa inquirendi veritatem, quia postquam intellectus noverit se errare, facit diligentiam de inquirendo veritatem quam non inquireret nisi habuisset notitiam erroneam; igitur, etc. 27 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 215rb-va: In oppositum arguitur, quia notitia erronea facit intellectum errare a suo debito fine, scilicet a cognitione veritatis; igitur non dirigit habentem ipsam in cognitionem veritatis. 28 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 215va: Pro isto dubio sit haec primo conclusio: notitia erronea occasionaliter et de per accidens aliquando dirigit habentem ipsam in cognitionem veritatis. Patet per rationem ante oppositum illius dubii, quia propter hoc dicit Philosophus secundo Metaphysicae quod non solum est regratiandum hiis a quibus veras habuimus opiniones, sed etiam hiis a quibus falsae recipimus opiniones. Ratio est quia falsae opiniones saepe sunt causae occasionales et de per accidens de inquirendo veritatem. Nam nisi Philosophus falsas opiniones antiquorum vidisset, veritatem naturalis philosophiae ita determinasse sicut determinavit non potuisset. 29 Cf. Aristoteles Metaph. II,1 993b12-15 (AL XXV, 2) 93: Eodem vero modo et de enuntiantibus veritatem; a quibusdam enim opiniones quasdam accepimus, sed alii ut hii forent causa fuerunt. 30 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 215va: Secunda conclusio: notitia erronea de per se non dirigit hominem in cognitionem veritatis. 31 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 2 n. 15: Credo et pono istam conclusionem quod omnis vera notitia est habenti bona. 32 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 2 nn. 16-7: Sed iterum etiam dubitatur de bonis hominibus: utrum ars sutoria esset bona regi. Videtur quod non per locum a causa finali ad suum effectum. Nam ars sutoria est causa finalis eius quod est addiscere illam, et hoc est suere propter addiscere eam. Et iterum causa finalis sutoriae artis est usus eius, scilicet facere sotulares. Ergo arguitur sic: cuius finis bonus est ipsum quoque bonum est. Hoc est una maxima. Sed non esset bonum regi suere ad discendum illam artem. Ergo nec ista ars esset sibi bona. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 2

16 16 58 Confirmatur: illud est malum quod additum alteri facit ipsum peius; et sic est de multis scientiis. Minor probatur, sicut probat eam Buridanus, 34 quia multi per scientias 9r fiunt peiores quam alias fierent, quia magnus decretista vel legista qui est xvii malus moraliter minus potest nocere bonis hominibus quam si nihil scierat in talibus. 59 Pro argumento notandum quod duplex est finis artis: intrinsecus et extrinsecus. Intrinsecus est arsmet ut in aliud ordinatur. Sed extrinsecus est illud in quod ordinatur, ut sunt calceos. 60 Et finis intrinsecus est duplex, scilicet essentialis et attributus. Essentialis est inclinatio artis in sibi competens ab intrinseco et a sua natura. Sed attributus et accidentalis est ipsa ars considerata ut in aliquid ordinatur in quod potest non ordinari, seu ad quod non inclinat naturaliter, ut factio gladii propter interfectionem xviii homines. Modo dicendum est quod finis intrinsecus et essentialis non est malus regi per se, quia per artem sciret rex distinguere inter controversias sutorum. 35 Sed finis extrinsecus esset sibi malus, scilicet laborare calceos, quia penes hoc impediretur a melioribus speculationibus. 61 Per hoc patet ad primum. 36 Distinguatur maior: si intelligitur de usu extrinseco, negem. Si autem de usu intrinseco, conceditur assumptum, et negatur minor, saltem quod de per se xix sit malus. Unde principalis usus intellectus artis sutoriae est considerari modum agendi calceos; et ille usus est bonus et non malus de per se; sed bene de per accidens interdum inquantum negliguntur per ipsum meliora, quia finis intrinsecus artis est considerari res ut per conclusiones artis synonymae. 62 Ad secundum 37 negatur minor, saltem de per se, quia quod scientiis additis malis fiant ipsi peiores, hoc est solum occasionaliter, ratione malitiae et falsitatis admixtae, sicut dicit Buridanus. 38 Ex quo patet quod non omnis sciens debet denominari bonus, sicut nec omnis albedo denominat suum subiectum album. 63 Consequenter est notandum quod aliquae scientiae sunt prohibitae, non propter hoc quod sunt malae, sed prohibitae sunt ne habentes eas per tales 9v scientias a melioribus operibus impediantur, ut studium medicinae prohibetur clericis ne istis intendant, sed magis studio theologiae insistant, et studium nigromantiae. 64 Ad quaestionem de rigore verborum concedatur, quia omnis notitia apprehensiva est bona habenti, sive sit vera sive falsa. Sed notitia falsa adhaesiva non est bona habenti in esse locutionis et assensus, quia impedit aggregationem veritatis; et omnis notitia vera et adhaesiva est bona habenti, sive talis sit bonus sive malus qui habet eam. 65 Sequitur quaestio tertia. (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 213ra-b: Secundo, sic sequitur quod notitia artis sutoriae esset bona regi vel papae. Consequens est falsum, quia illud est malum cuius usus est malus; sed usus talis artis est malus regi vel papae, quia per hoc impediretur a maiori bona. Igitur ista ars non est sibi bona. Sed conclusio principalis patet ex corollario secundo, in quo dicitur quod omnis notitia est bona. 33 Cf. Petrus Hispanus Tractatus V,22 (1972) 69.8: cuius finis malus, ipsum quoque malum est. 34 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 2 n. 13: Videtur quod non, quia ea fit deterior et magis nocivus bonis hominibus ut si sit magnus decretista vel legista, et hoc est malum sibi per quod efficitur peior. Et tales mali suas scientias convertunt in malos usus, et tamen cuius usus malus est ipsum quoque malum est. 35 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 2 n. 19: Item si rex sciret omnes artes, ipse melius sciret iudicare de omnibus controversiis inter scientes, et hoc esset bonum sibi et bonum toti communitati. 36 Cf. supra n Cf. supra n Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 2 n. 15: Sed male operatur per notitiam erroneam et falsam admixtam illi notitiae.

17 <Q. 3. Utrum omnis scientia sit de numero bonorum honorabilium> 1 Quaeritur tertio utrum omnis scientia sit de numero bonorum honorabilium. 1 2 Buridanus 2 dicit quod Omne bonum honestum est bonum delectabile et bonum utile, et econverso. 3 Contra: aliud est bonum delectabile quod non est bonum utile nec honestum. Arguitur de fornicatione et adulterio, quae est delectabilis et non honesta. Arguitur, quia est delectabilis appetitui sensitivo, et ergo est delectabilis. 4 Confirmatur: aliud est bonum honestum quod non est utile, <ut> amor de deo, qui non est utilis ex quo non est ordinabilis in aliud melius. Et argumentum patet, quia non diligimus deum nisi propter se. 5 Et patet idem de suspensione hominis, quae est honesta et utilis, et tamen non est delectabilis; et de assensu illius, pater meus est mortuus. 6 Pro argumento est notandum quod triplex est bonum, sicut dicit Buridanus, 3 scilicet bonum honestum et bonum utile et bonum delectabile. 7 Bonum honestum est bonum quod secundum dictamen rectae rationis est appetendum propter se, esto quod nullum aliud bonum ex ipso sequeretur, sicut scientia et virtus. Sed bonum delectabile est bonum quod est appetibile secundum dictamen rectae rationis inquantum tale est natum inferre delectationem vel complacentiam ipsius habenti, ut scientia inquantum inferret delectationem vel complacentiam. Sed bonum utile est bonum quod est appetibile sub tali apprehensione qua ipsum est ordinabile in aliud appetibile obtinendum, i ut vacca diligitur a me propter dandum mihi lac dulce. 8 Corollarium: idem est bonum honestum et utile, sicut dicit Buridanus, 4 videlicet humana 10r felicitas, quae est in hac vita honestissimum; et cum hoc utilis, quia ea mediante attingimus aeternam ii beatitudinem. 9 Corollarium: ista conclusio non valet, hoc est bonum utile, ergo non est bonum delectabile vel honestum. 10 Corollarium secundum: idem est bonum laudabile et bonum honorabile, ut scientia. Ex qua patet quod Philosophus primo Ethicorum, 5 quaerens utrum felicitas sit de numero bonorum honorabilium vel laudabilium, solum quaerit differentiam rationis. 11 Corollarium tertium: ly bonum, quando dividitur in illud triplex bonum, debet capi pro bono secundum dictamen rectae rationis humanae appetibili, sicut patet ex definitionibus. 6 1 Resp. Aristoteles De anima I,1 402a1; Hamesse 174 (1): Scientia est de numero bonorum honorabilium. 2 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 3 n. 7: Omne enim honestum est delectabile et utile et e converso, sicut declarat Seneca. 3 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 3 n. 7: Notandum est quod in secundo Ethicorum Aristoteles dividit bonum in bonum honestum et bonum delectabile et bonum utile. 4 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 3 n. 7: Eadem enim res est delectabilis, utilis et honesta, ut humana felicitas in hac vita est nobis valde utilis ad beatitudinem in alia vita. 5 Cf. Aristoteles Ethica ad Nicomachum I, b32: Laus quidem enim virtutis; operatores enim bonorum ab hac virtute laudantur. Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 3 n. 4: Item quaestio per utrum quaerit inter opposita, ut habetur octavo Metaphysicae. Sed Aristoteles primo Ethicorum quaerit utrum felicitas sit laudabilium vel honorabilium. Ergo laudabile et honorabile opponuntur. 6 Cf. supra n. 7.

18 18 Et sic nullum ens dicitur bonum honestum vel utile vel delectabile respectu dei. Et ad hoc videtur esse Buridanus. Si autem ly bonum converteretur cum ly ens, etiam conveniret deo, et sic assensus erroneus in Sorte esset bonum honestum respectu dei, et non respectu Sortis. 12 Consequenter patet quod non valet consequentia: hoc est bonum delectabile secundum quid, ergo est bonum delectabile. Patet de fornicatione, quae non est bonum delectabile, licet sit bonum delectabile secundum quid. 13 Per hoc patet ad primum, 7 negem. Ad probationem, negem. Ad probationem, conceditur assumptum, et negatur consequentia simpliciter loquendo. Quod ergo sit delectabilis capiendo sicut in proposito, quod non est appetenda secundum dictamen rectae rationis. 14 Ad secundum, 8 negem. Ad probationem, negem quod non sit utilis, quia secundaria intentione iii bene est ordinabilis in aliud, quia possum bene secundaria intentione diligere deum, ut det mihi vitam aeternam; sed non primaria intentione seu principaliter propter hoc. 15 Ad tertium, 9 videlicet de suspensione hominis, respondetur quod est delectabilis communitati. 16 Et si dicis, cum communitas aliquando tristatur ex talibus actibus, ergo non delectatur: 17 Respondetur quod quando communitas delectat secundum rectam dictamen rationis, tunc delectatur ex talibus actibus, quia valent sibi ut alii praevideant malefacere. 18 Buridanus dicit in prima conclusione 10 quod omnis scientia est bonum honestum sive bonum honorabile. 19 Contra: non omnem scientiam rectam rationem dictat esse appetendam; igitur. Arguitur quia non dictat media 10v esse appetenda; igitur non oportet. Argumentum probatur: iv recta ratio non dictat media artis sutoriae esse appetenda regi. 11 Sed tenet consequentia secunda, quia scientia non potest acquiri sine mediis. 20 Notandum quod aliquid dupliciter appetitur. Uno modo volitione efficaci sequenti iudicium practicum propositionis categorematicae. Alio modo volitione optativa seu condicionali, ut vellem habere artem medicinae si non deberem studere. Modo dicendum est quod volitione efficaci sequente iudicium practicum rationis categorematicus <non> vult aliquem finem nisi velit media in ipsa ordinata, si scit ea ordinari in istum finem. Sed bene volitione optativa quis potest velle aliquem finem sine mediorum appetitione. 21 Per hoc ad argumentum, negem. Ad probationem, negatur consequentia, quia bene potest voluntas velle finem volitione optativa sine mediis suis eiusdem, ut rex potest appetere artem sutoriae absque hoc quod appetat scalpere pelles et suere vel informari in talibus, et hoc appetitu optativo. 7 Cf. supra n Cf. supra n Cf. supra n Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q.3 n. 8: Tunc ponuntur conclusiones. Prima est quod omnis scientia est bonum honestum sive bonum honorabile. 11 Cf. supra Lib. I q. 2 n. 60.

19 19 22 Nota quod scientia illius ego fregi mihi pedem, pater meus est mortuus est bonum delectabile, quamvis infert delectationem; 12 nam sufficit quod apprehendatur per intellectum secundum dictamen rectae rationis. Et sic est, quia est assensus veri. 23 Nota: media per quae addiscitur ars sutoriae non est solum scalpere cutes et laborare artibus exterioribus, sed etiam doctrina computatur inter media doctos taliter faciendum. 24 Arguitur: si scientia esset bonum honestum, sequitur quod omnis homo deberet appetere scientiam. Consequens falsum, quia multi non volunt habere scientias, ut patet per experientiam. Nisi dices quod appetitu naturali. Contra: quia si sic, sequitur quod omne ens mundi appeteret scientiam appetitu naturali. Consequentia probatur quia idem est modus appetendi naturaliter in omnibus rebus. Arguitur, quia omne ens appetit sibi bonum. 25 Ad argumentum, conceditur consequentia, saltem appetitu naturali, et negatur falsitas. Ad improbationem negatur consequentia, quia aliquod ens 11r non potest habere scientiam. Et si tale appeteret, appeteret sibi impossibile. 26 Ad probationem negem, quia quodlibet ens appetit secundum possibilitatem suae capacitatis. Et manifestum est de levi et gravi, quod naturali appetitu non appetunt eodem modo. 27 Consequenter est dicendum quod appetitu naturali quamlibet scientiam appetit homo, quia una scientia non impedit aliam. 28 Consequenter est dicendum quod unam scientiam appetit plus quam aliam, quia maiorem habet inclinationem ad unam quam ad aliam, sicut dicit Philosophus sexto Ethicorum, 13 homo a natura inclinatur plus ad eum habitum quam ad alium. Et manifestum est ad experientiam, quia aliqui volunt studere metaphysicam, aliqui astronomiam, etc. 29 Alii 14 tamen dicunt 15 quod omnes divites sunt honorandi, sed quod aliquis propter suam malitiam inhonoratur, hoc solum est propter hoc ut detur sibi occasio meliorandi se. Ex 16 quo patet quod mundatores cloacarum non laudantur, quia ut communiter tales sunt mali, et similiter tortores; non propter scientiam, sed propter abominabilem v inmunditiam et eorum malitiam. 12 Fortasse tristitiam scribendum est. 13 Cf. Aristoteles Ethica ad Nicomachum VI,8 1142a16-7: Quia et hoc utique aliquis intendet propter quid mathematicus quidem puer fiet utique, sapiens autem vel phisicus, non. Cf. Ioannes Buridanus Lectura Erfordiensis in I-VI Metaphysicam q. 2 (2008) 19: Sed non est dicendum quod omnes appetunt eandem naturaliter, quia videmus quosdam magis inclinari ad astrologiam, aliquos ad mechanicam, et sic de aliis scientiis. 14 Adn. mg. manu 1: C 15 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 3 n. 2: Item multae sunt artes viles et despectae et earum professores abhorrentur in communione hominum, ut suspensores hominum et mundatores latrinarum. Ergo tales artes non sunt honorabiles. Cp. Ioannes Buridanus (attrib.) Quaestiones in libros Aristotelis De anima (ed. Lokert ) II q. 6 (ed. Patar 1991) 503: Item ad principale arguitur, quia multae sunt artes viles et deiectae, et quod earum professores abhorrentur in communione aliorum, ut suspensores hominum et mundatores latrinarum; igitur non omnes scientiae vel artes sunt honorabiles. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 212ra-b: Aliqui propter suas scientias vituperantur et spernuntur; igitur eorum scientiae non sunt honorabiles, quia propter bonum honorabile nullus debet vituperari vel contempni. Antecedens patet de mundatoribus cloacarum et de tortoribus, qui propter eorum scientias ab hominibus spernuntur. 16 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 3 n. 13: Ad aliam dicitur quod illae artes non sunt despectae nec viles per se, sed reputantur viles propter opus exterius quod est immundum corporali immunditia. Cf. Guillelmus de Alvernia De universo II pars 3 cap. 6, in Magisterium divinale et sapientiale, ed. F. Hotot (1674) I 1024bH: mundatores cloacarum, qui tam necessaria, tamque utilia opera in ipsis operantur, inter omnes operarios vilissimi reputantur.

20 20 30 Dico 17 consequenter quod licet omnis scientia sit bona, tamen non omnis sciens est honorandus, quia stat quod tam paucos gradus habeat scientiarum quod non significant pro denominatione bonitatis; sicut non quilibet vi gradus albedinis significat pro denominando album. 18 Unde in aliquibus maior est malitia quam scientia, et propter illam malitiam non debet honorari, sed tamen si aliquis esset sciens malus cuius malitia non esset nota, talis esset honorandus. 31 Consequenter 19 dicendum quod non omnis dives est honorandus, quia honor est exhibitio reverentiae in signum virtutis Sed diceres, divites honorantur, ergo sunt honorandi. 33 Respondetur negando consequentiam, quia honor est exhibitio debitae reverentiae in signum virtutis ; modo licet divitibus malis exhibetur honor, ille non est debitus honor, sed est quandoque propter lucrum, quandoque consuetudinem. 34 Sed 21 diceres, scientia non est digna honore, ergo habens eam non est propter eam honorandus. Tenet consequentia, quia propter quod unumquodque 11v tale et ipsum magis. 22 Per oppositum et arguitur, quia soli creaturae rationali et deo debetur honor. Arguitur, quia solum talis est capax honoris; alias asini et scrofae vii deberent honorari. 35 Respondetur quod aliquid est honorabile uno modo quod est dignum honore, ut homo. Alio modo quia natum est facere aliquid dignum honore. Tertio modo propter hoc est honorabile quia est appetendum secundum dictamen rectae rationis, licet nullus sequeretur fructus ex illo. Per hoc patet ad argumentum. Unde licet scientia non est honoranda primo modo, tamen est adhuc honoranda secundo modo et tertio modo. 36 Et sic declaro consequenter quod scientia est principaliter propter deum appetenda, et minus principaliter propter se. Et sic adhuc est bonum delectabile. 37 Buridani 23 conclusio tertia est quod omnis scientia est utilis. 38 Pro conclusione est notandum quod triplex est utile. Unum est servile, quod appetitur solum propter aliud obtinendum. Et sic pecunia est utilis. Secundo modo viii utile est quod est appetibile propter se et etiam propter aliud. Et sic scientia est utilis. Tertio modo est utile quod primaria intentione solum est propter se appetibile, et propter aliud secundaria intentione, quod tamen non est melius eo. Et sic solus deus est utile. 39 Arguitur: 24 ars sutoria non est utilis regi. 17 Adn. mg. manu 1: A 18 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 3 n. 12: Ad primam conceditur quod omnes scientes deberent digne honorari si aliud non obstaret. Sed obstare possunt errores et pravitates admixtae cum scientiis multis. Non enim omne habens aliquem gradum albedinis dicitur album. Ideo nec omnis homo habens aliquem honorabile dicitur honorabilis vel est dignus quod honoretur sed aliquando vituperandus est propter nequitias annexas. 19 Adn. mg. manu 1: B 20 Cf. Aristoteles Ethica ad Nicomachum IV,3 1123b35: Virtutis enim premium, honor; et attribuitur bonis. Cf. Albertus Magnus Super IV Sententiarum d. XXXIA art. 1 (1894) 230a: Probatio secundae sumitur a definitione honoris, quae colligitur ex I Ethicorum, scilicet quod honor est exhibitio reverentiae in signum virtutis. 21 Adn. mg. manu 1: D 22 Cf. Aristoteles An. post. I,2 72a28-9 (translatio Iacobi) 9: semper enim propter quod est unumquodque, illud magis est. 23 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 3 n. 10: Tertia conclusio est haec: quod omnis scientia est utilis. 24 Cf. supra Lib. I q. 2 n. 57.

21 21 40 Respondetur 25 quod est utilis. Nam adhuc valet sibi ad bene iudicandum inter artifices sutoriae. 41 Arguitur: metaphysica non est utilis. Arguitur, quia non est gratia alterius. Ergo non est utilis. Tenet consequentia, quia si non est gratia alterius, tunc non est ad aliud; ultra non est utilis. Tenet consequentia a superiori ad inferius Respondetur negando argumentum. Ad improbationem, pro illo sciendum quod scientia dicitur esse gratia alterius dupliciter. Uno modo absolute, quod est propter aliquem finem. Et sic metaphysica est gratia alterius dupliciter, scilicet gratia felicitatis; metaphysica enim est utilis ad obtinendam felicitatem. Alio modo scientia dicitur esse gratia alterius scientiae ad quam ordinatur; et sic metaphysica non est gratia alterius. Et hoc voluit Philosophus in prooemio ix Metaphysicae, 27 ubi dicit eam esse liberiorem. x 43 Ad quaestionem respondetur quod omnis scientia est de numero bonorum honorabilium. 12r Et consequenter dicendum quod nulla notitia assensiva falsi est de numero bonorum honorabilium. Et omnis notitia apprehensiva est de numero bonorum; immo omnis talis est bonum, utile, honestum, et delectabile. 25 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 3 n. 10: Et si in rege vel papa habente artem sutoriam illa ars non esset utilis ad faciendum vel suendum sotulares, tamen in casu esset utilis ad posse melius iudicare de controversiis huiusmodi artificum inter eos vel ad alios, scilicet in casu quo oporteret controversiam devolvi ad superiores. Cp. Ioannes Buridanus Quaestiones De anima (de cod. Monachiensis 761) I q. 2 (ed. Patar 1991) 783: Regi enim Franciae bene esset bonum scire facere chalcos, quia hoc intellectum suum perficeret, sed tamen non esset sibi bonum prosequi de insistendo, quia per hoc ab operationibus nobilioribus impediretur. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 213rb: Ad secundum, conceditur consequentia et consequens; immo scire talem artem esset bonum regi, quia talis ars est perfectio intellectus. Item, si rex haberet talem artem, et sutores inter se litigarent, tunc melius posset discurrere iudicando inter illos vel inter illas res quam si non haberet talem artem. 26 Cf. Guillelmus de Sherwood Introductiones in logicam (ed. Lohr 1983) 99: ut cum sit processus ab inferiori ad superius negando et a superiori ad inferius affirmando. 27 Cf. Aristoteles Metaph. I,2 982b26-7: sic et haec sola libera est scientiarum; sola namque haec suimet causa est.

22 <Q. 4. Utrum scientia de anima sit de numero difficiliorum> 1 Quaeritur quarto utrum scientia de anima sit de numero difficiliorum. 1 2 Prima conclusio Buridani 2 est quod scientia de anima est nobis difficillima, et per consequens incertissima quantum est ex parte cognoscentis inter caetera naturalia, scilicet circumscriptis deo et intelligentiis. 3 Contra: 3 nulla scientia est difficilis; igitur. Argumentum probatur quia nec habenti eam nec non-habenti, cum illud quod quis non habet nec est sibi facile nec difficile. 4 Respondetur 4 concedendo totum, proprie loquendo. Quia nulla scientia est difficilis; nec hoc vult i conclusio, sed hoc solum quod acquisitio certae scientiae est facilis et alterius difficilis. Unde 5 difficultas 6 est quaedam possibilitas sive habilitas agendi vel patiendi, acquirendi vel deperdendi aliquid, cum magno conatu labore vel fatigatione. Sed facilitas 7 est possibilitas quaedam sive habilitas ii agendi vel patiendi, acquirendi vel deperdendi aliquid, sine magno conatu labore vel fatigatione. 5 Sciendum 8 tam facilitas quam difficultas reperiuntur in potentiis activis et passivis. Difficultas enim in agendo provenit propter parvitatem excessus potentiae activae super resistentiam passi. 6 Corollarium: 9 nullum impossibile est difficile. 7 Corollarium: 10 domino deo nihil est difficile. 8 Corollarium: 11 facile et difficile non opponuntur contrarie. Patet quia verificantur de eodem; 12 opponuntur ergo solum relative. 1 Resp. Aristoteles De anima I,1 402a10-1: Omnino autem et penitus difficillimorum est accipere aliquam fidem de ipsa. 2 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 4 n. 9: Et tunc ponuntur duae conclusiones. Prima est quod scientia de anima est nobis difficillima et per consequens incertissima, quantum est ex parte cognoscentis inter caetera naturalia, scilicet circumscripto Deo et intelligentiis. 3 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 222ra: Quantum ad secundum articulum est primo notandum quod, proprie loquendo, nulla scientia est difficilis. Patet, quia si esset difficilis, vel hoc esset habenti eam vel illi qui non habet eam. 4 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 222ra: Igitur reliquitur quod, si scientia dicatur difficilis vel facilis, hoc debet intelligi quoad eius acquisitionem; ut illa scientia dicatur difficilis quae de difficili acquiritur, et facilis quae faciliter acquiritur. 5 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 222ra: Secundo notandum quod difficultas dicitur esse quaedam possibilitas vel inabilitas agendi vel patiendi acquirendi vel deperdendi aliquid cum magno conatu labore et fatigatione. Sed facilitas dicitur possibilitas vel habilitas agendi vel patiendi acquirendi vel deperdendi aliquid sine magno conatu labore et fatigatione. 6 Adn. mg. manu 2: Diffic<<ultas>> 7 Adn. mg. manu 2: Facil<<itas>> 8 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 222ra: Corollarie sequitur quod tam difficultas quam facilitas reperiuntur tam in potentiis activis quam passivis. Unde difficultas in agendo provenit propter excessum parvum vel propter parvitatem excessus potentiae activae super resistentiam potentiae passivae. 9 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 222ra: Secundo sequitur quod nullum impossibile est difficile. 10 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 222ra: Quarto sequitur quod ipsi deo nihil est difficile. 11 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 222ra: Sexto sequitur quod isti termini facile et difficile non opponuntur contrarie, sed potius relative. Patet quia verificantur de eodem respectu diversorum.

23 23 9 Haec Laurentius. 10 Consequenter est notandum quod scientia dicitur difficilis ex parte cognoscentis, quia ipsa potentia cognitiva de difficili potest apprehendere illa quae considerantur in tali scientia. Et 13 sic scientia quae est de insensibilibus est nobis difficilis ex parte cognoscentis, quia potentia mea cognitiva nihil cognoscit nisi mediante sensu, et hoc immediate vel mediate. Sed ex parte rei cognoscendae est facilior inter omnes alias scientias. Ex 14 quo patet quod scientia quae est de materia prima est difficilior quam scientia de anima, et hoc ex parte rei cognoscendae, 12v quia minoris perfectionis est. Et illo modo scientia de deo est facillima. Et de quanto res est remotior a sensu, de tanto est facilioris cognitionis; et hoc ex parte rei cognoscendae. 11 Ex quo patet, licet res minus perfectae et res magis perfectae cognoscantur eodem cognitione, ut iii eodem conceptu, ex hoc non sequitur quod res minus perfectae sint facilioris cognitionis quam magis perfectae quantum est ex parte cognoscentis, quia conceptus quo ambae significant<ur> significat eas solum inconfuso et non in particulari. 12 Verum est tamen quod posset concedi quod concepto communi essent aeque faciliter cognoscendae, sed non conceptu singulari. 13 Consequenter 15 est notandum quod scientiam de anima esse difficile intelligitur dupliciter. Uno modo quoad totam scientiam. Alio modo quoad partes. 14 Et partes sunt duplices, scilicet principia et conclusiones deductae ex principiis. iv 15 Et conclusiones adhuc v sunt duplices, scilicet mediate et immediate. 16 Per 16 hoc potest responderi ad quaestionem quod scientia de anima quoad sua principia non est difficilis in acquirendo, quia talia principia sunt nota ad intellectum. Similiter 17 scientia de anima non est difficilis quoad eius conclusiones propinquas, ut ad tales propositiones anima sentit, anima intelligit. Quod patet, quia si aliquis habet principia, ipse faciliter potest inferre unam conclusionem propinquam. Et 18 hoc intelligitur de illo qui non est 12 Cf. Aristoteles Cat b32-3: Quaecumque ergo opposita sunt tanquam ad aliquid, ipsa quae sunt aliorum dicuntur aut quomodocumque ad invicem; illa vero quae ut contraria, ipsa quidem quae sunt nullo modo ad invicem dicuntur. 13 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 4 n. 8: Alio modo ex parte rei cognoscentis, quia propter eius debilitatem et gradum inferiorem non potest magna et alta cognoscibilia apprehendere immediate et sine difficultate. 14 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 4 n. 8: Uno modo ex parte rei cognoscendae, scilicet quia ipsa est parvae et debilis entitatis. Et sic materia prima est difficulter cognoscibilis, Deus autem et intelligentiae sic summe sunt cognoscibiles. 15 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 222rb-va: Tertio notandum quod scientiam de anima esse difficilem in acquirendo potest intelligi dupliciter. Uno modo quoad totam scientiam libri De anima. Alio modo quoad partem illius totalis scientiae, vel quoad partes. 16 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 222va: Istis sic notatis, sit haec prima conclusio: scientia libri De anima quoad sua principia in acquirendo non est difficilis. Patet conclusio, quia principia huius scientiae sunt nobis nota per experientiam, quia illa principia nos experimur in nobis. 17 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 222va: Secunda conclusio: scientia libri De anima quoad conclusiones propinquas, scilicet quasi immediate sequentes ex suis principiis non est difficilis. Patet, quia principia huius scientiae non sunt difficilia, ut dicit conclusio praecedens. Et illis habitis facile est inferre conclusiones propinquas illis principiis; igitur, etc. 18 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 222va: Istae conclusiones intelliguntur de illo qui est aliqualiter abilis et non omnino rudus. Quia rudibus excellenter omnia sunt difficilia iuxta illud Boethii: nullum vehementer obtusorum vidimus umquam philosophico nectare inebriari.

24 24 simpliciter rudis, sed qui est ingeniosus, quia nullum obtusorum vidimus umquam nectare scientiam inebriari, ut dicit Boethius in De disciplina scholarium Sed 20 scientia de anima est difficilis ad conclusiones remotas et distantes, quia multa requiruntur ad tales, ut scilicet syllogizationes vi et multae experientiae vii et multa alia. Modus enim quomodo nutrit anima, quomodo intelligit, <et> quomodo sentit difficilis est. 18 Sed 21 diceres, isto modo quaelibet scientia est difficilis quoad conclusiones remotas, et ergo tanta difficultas non solum convenit scientia de anima. 19 Respondetur quod quaelibet scientia est illo modo difficilis; sed tamen ista est aliis difficilior. Et 13r ratio quia conclusiones distantes de principiis istius scientiae sunt nimis difficiles, quia multae tales non habentur intuitive. Etiam circa istam scientiam multae habentur dubitationes difficiles, ut patet in multis locis istius libri, quia difficile est animam noscere qualiter anima viii indivisibilis informat materiam, et qualiter habet se ad materiam. <Conclusio responsalis> 20 Consequenter est dicendum quod scientia de anima est una de numero difficiliorum, ad talem sensum et ix quod est x conclusio 22 responsalis : omni scientia naturali alia a se consideranti praecise de rebus substantialibus generabilibus et corruptibilibus, quarum rerum motus generandi est, notus particulariter totalis scientia de anima est difficilior quoad acquisitionem. 21 Et dicitur notanter de scientiis naturalibus, quia non est difficilior theologia. 22 Et dicitur consideranti de generabilibus et corruptibilibus, quia ista scientia non est difficilior scientia quae tractat de deo et intelligentiis. 23 Consequenter dico quod scientia de conceptibus non est difficilior ista scientia, quia est pars istius scientiae. 24 Consequenter patet quod, licet scientia quae considerat de combinatione qualitatum primarum, quomodo asinus producit <mulum> vel alia mixta, esset difficilior ista, hoc non est contra dicta, quia in responsali 23 dictum est quod intelligitur de formis substantialibus et non accidentalibus. Et forte nulla est talis scientia; alias utique aliqui dudum posuissent se ad acquirendum talem scientiam. 25 Patet etiam quod scientia quae est de sphaeris xi caelestibus xii non est contra dicta, et scientia de intelligentiis et domino deo, quia talis non est de generabilibus et corruptibilibus. Et similiter scientia perspectivae, quamvis xiii non tractat de formis substantialibus principaliter. 26 Consequenter est dicendum quod scientiae de formis substantialibus inanimatorum sunt difficiliores quam ipsa, licet difficilius est scire an tales formae sint vel non sint quam animam. Tamen adhuc est difficilius nobis scire quidditates <et> essentias animarum, cognoscere et investigare, quam lapides vel ligni, maxime propter hoc quia anima habet multa officia 13v et operationes exercere. Et sic intelligitur conclusio responsalis. 19 Boethius (attr.) De disciplina scholarium (1976) : Nullum vero vehementer obtusorum vidimus umquam philosophico nectare debriari. 20 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 222va: Tertia conclusio: scientia libri De anima est valde difficilis quoad conclusiones remotas et multum distans a suis principiis. Patet conclusio, quia ad habendum scientiam de talibus conclusionibus requiruntur multae deductiones et syllogizationes antequam habeatur scientia de eis. 21 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 222va-b: Sed diceret aliquis contra conclusiones iam motas: quaelibet scientia est difficilis; igitur haec non debet plus dici difficilis quam aliae scientiae. 22 Adn. mg. manu 1: Conclusio responsalis 23 Cf. supra n 20.

25 25 27 Consequenter patet quod scientia de numero orbium caelestium et motuum orbium caelestium non est difficilior ista, quia quamvis <in>definite eam discernimus, hoc non est ex parte cognoscentis, sed distantiae. Si enim essent in determinata distantia, anima statim eos numerasset et intellexisset de facili. 28 Patet consequenter quod anima non facillime se ipsam noscit, licet sibi ipsi sit praesens, quia non se ipsa immediate se noscit, sed per cognitionem superadditam, quam non nisi mediante discursu potest formare, ratione cuius redditur difficilis. Et simile est de luce, quod enim non est faciliter cognoscibilis ab oculo nocticoracis, 24 hoc est ex defectu oculi et non lucis. 29 Arguitur: 25 nulla est scientia difficilis in acquirendo. Arguitur, quia si sic, vel talis difficultas proveniret ex parte intellectus vel alicuius alterius. Non ex parte intellectus, quia intellectus naturaliter inclinatur ad verum. Nec ex parte obiecti, quia obiectum non resistit volenti scire ipsum. 30 Respondetur 26 quod aliquando provenit ex parte cognoscentis non simpliciter; sed si quis vult habere scientiam, oportet xiv quod utatur multis discursibus ad habendum eam. 31 Secundo provenit difficultas ex parte obiecti, quia forte est indivisibile. 32 Tertio 27 modo ex indispositione organorum, quia animae sequuntur xv corpora, ut dicit Aristoteles in principio Physiognomiae Item, 29 secunda huius 30 dicitur quod molles carne aptos mente dicimus. Et hoc intelligitur de mollitia sanguinica et non phlegmatica. xvi 34 Quarto 31 modo provenit difficultas ex parte inclinationis naturaliter influxae alicui a superioribus. Et sic aliqui plus sunt inclinati ad astronomiam quam ad aliam scientiam Cf. Aristoteles Metaph. II,1 993b9-10; Hamesse 118 (35): Sicut se habet oculus nocticoracis ad lumen solis, sic se habet noster intellectus ad manifestissima naturae. 25 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 222vb: Sed diceres, unde provenit difficultas in acquirendo scientias, cum ipsa potentia cognitiva naturaliter est inclinata ad scientias vel ad verum, iuxta illud dictum Philosophi primo Metaphysicae, Omnes homines naturaliter scire desiderant. Item, ipsum obiectum non resistit volenti ipsum cognoscere; immo repraesentat se ipsi potentiae cognitivae tantum quantum potest. 26 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) ff. 222vb-223ra: Hic respondetur quod difficultas in acquirendo scientias multis modis provenit uno modo ex parte cognoscentis non simpliciter, sed isto modo quia, si cognoscens debet habere scientiam talem vel talem, oportet quod utatur multis discursibus et syllogizationibus ad habendum scientiam de illo. Secundo modo potest provenire difficultas ex parte obiecti, non quod obiectum resistat, sed quia non est sensibile nec sensu perceptibile. Et sic de difficili quaerimus scientiam de insensibilibus. 27 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 223ra: Et est notandum quod generalius difficultas provenit ex parte organorum, scilicet quod organa sunt male disposita, propter quod dicit Philosophus in primo De physiognomia quod animae requiruntur corpora organa corporea. 28 Cf. pseudo-aristoteles Physiognomia I (1562) 132va: Quod et animae sequuntur corpora; cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super librum Physiognomiae, ms. Amplon. Quarto 299, f. 158: Quoniam et anime secuntur corpora. Iste liber de physiognomia Aristoteles in quo docet.... Cit. Thorndike (1943) Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 223ra-b: Item, dicit secundo huius, molles quidem carne difficultatem quae est in acquirendo scientiam. 30 Aristoteles De anima II,9 421a26: molles autem carne bene aptos esse; cf. Thomas de Aquino Summa theol. I q. 93 a. 3 ad 1: unde dicitur in II De anima quod molles carne bene aptos mente videmus. 31 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 223ra: Quarto ex parte inclinationis naturalis vel influentiae influxae alicui a supercaelestibus. Isto modo videmus quod aliqui multum abiles sunt ad aliquas scientias. Et hoc non est nisi ex parte organorum, sed ex parte naturalis inclinationis. 32 Cf. supra Lib. I q. 3 n. 28.

26 26 35 Quinto provenit ex indiligentia. Unde Boethius: 33 Diligentia cuiuslibet operis obtusitas permollitur. 36 Sexto 34 ex parte doctoris, quia obscure vel male docet. 37 Septimo 35 ex defectu vivae vocis, quia falsius xvii est doceri 14r per vivam vocem quam per scripta vel libros. 38 Octavo quia multa docentur. 39 Nono 36 ex malitia addiscentis, quia in malivolam animam non introibit sapientia, ut habetur aliquando ex defectu librorum, aliquando ex defectu pecuniarum, aliquando ex abundantia pecuniarum, aliquando ex inevidentia addiscendorum. 40 Buridani 37 secunda conclusio xviii est, quantum ex parte rei cognoscendae scientia de anima est certissima seu facillima, quia inter caetera naturalia anima est maioris entitatis et maioris cognoscibilitatis. Haec Buridanus. 41 Contra: quantum xix est ex parte rei intelligibilis, scientia de anima non est nobis facillima; igitur. Arguitur quia quanto res est maioris perfectionis, tanta plura praedicata perfectionem exprimenda de ipsa verificabilia sunt. Difficilius autem est noscere plura quam pauca. 42 Respondetur quod ad nos referendo, non cognoscimus facilius ea quae sunt perfectiora; quia sic deum facillime nosceremus. 43 Intelligitur ergo conclusio ad sensum quam tangit Buridanus in solutione secundae dubitationis, 38 scilicet quod in processu propter quid, causas facilius noscimus, quia prius, et perfectiones sunt causae rebus quae minus sunt perfectae. Etiam potest dici quod si esset una potentia quae in suo modo cognoscendi procederet a perfectionibus ad minus perfecta, talis cognosceret animam facilius quam multas alias formas aliarum rerum naturalium. Et huic haec scientia esset facilior ex parte rei cognoscendae. Et sic intelligitur conclusio, quia non habetur in conclusione quod nobis sit facilior; et talis potentia bene potest esse, igitur. 44 Dico ulterius quod caelum non est facilioris cognitionis quantum est ex parte rei cognoscendae quam anima, quia licet caelo, secundum philosophos, 39 attribuitur hoc praedicatum scilicet perpetuum a parte post et ante, tamen animae attribuitur praedicatum dicens maiorem perfectionem, scilicet intelligere. 33 Cf. Boethius (attr.) De disciplina scholarium (1976) 95: Diligentia enim cuiuslibet operis obtusitas permollitur. 34 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 223rb: Sexto modo ex parte doctoris, scilicet quia doctor male seu obscure tradit scientiam. 35 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 223rb: Item, provenit aliquando ex defectu vivae vocis, quia viva vox multum docet, ut communiter dicitur. Cf. Seneca Epistulae 33,9: Multum... viva vox facit. 36 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 223rb: Item, provenit aliquando ex malitia addiscentis, quia in malevolam animam non intrat scientia. 37 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 4 n. 10: Secunda conclusio est quod quantum est ex parte rei intelligendae scientia de anima est certissima et facillima, quia inter caetera naturalia anima est altioris entitatis et maioris cognoscibilitatis. Cp. Ioannes Buridanus Lectura Erfordiensis in I- VI Metaphysicam q. 6 (2008) 35: Ad aliam dico quod Aristoteles intendebat scientiam de anima esse ponendam in primis, comparando eam ad scientias naturales, sed non ad metaphysicam. 38 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 4 n. 14: Modo in processu quantum ad notitiam propter quid causae, quantum est ex ordine rerum cognoscendarum, sunt nobis notiores et certiores causatis. Et de hoc debet videri in prooemio Physicorum, scilicet quomodo causae simpliciter sunt etiam secundum naturam notiores et certiores causatis. 39 Cf. Aristoteles De caelo I,12 282b1-5; Aristoteles De caelo II,1 283b25-9. Cf. infra Lib. III q. 6 n. 2.

27 27 45 Arguitur: ista scientia quantum est ex parte rei cognoscendae est facillima, ergo etiam quantum est ex parte rei cognoscentis. Tenet consequentia, quia idem est res cognoscens 14v et cognoscenda Confirmatur. Materia prima est difficilius a nobis cognoscibilis quam accidentia, et tamen est maioris perfectionis. Igitur non omne illud quod est maioris perfectionis est facilius cognoscibile quantum est ex parte rei cognoscendae. 47 Confirmatur: intellectus humanus habet se ad intelligibilia sicut xx sensus ad sensibilia; 41 sed sensus non potest alta sentire; ergo nec intellectus potest alta intelligere. Consequentia tenet a simili. 42 Et minor probatur quia xxi excellentia sensibilia corrumpunt sensum, ut lux solis visum, caliditas ignis tactum. 48 Ad primum negatur consequentia. Ad probationem conceditur, sed alia et alia ratione. Dicitur enim cognoscere quantum cognitive fertur per sensum in aliud, et cognosci xxii inquantum ab alio cognoscitur; et ergo consequentia non valet. 49 Ad secundum, licet materia prima sit difficilius a nobis cognoscibilis quam accidentia, tamen hoc non est quantum est ex parte rei cognoscendae, sed quantum est ex parte rei cognoscentis. 50 Ad tertium negatur minor, saltem quantum est ex parte rei cognoscendae. Unde sensus quantum est ex parte rei cognoscendae potest perfectius sentire alta et excellentia sensibilia, quia talia sunt maioris entitatis et motivitatis; sed quod quandoque minus perfecte cognoscit talia, hoc est ex debilitate sensus seu cognitis. 51 Dubitatur an scientia de toto composito humano sit facilior quantum est ex parte rei cognoscendae quam scientia de anima quantum est ex parte rei cognoscendae. 52 Respondetur secundum aliquos 43 quod nec est facilior nec difficilior, quia totum compositum et anima sunt diversarum specierum. Modo illa quae sunt diversarum specierum non possunt ad invicem compari. 53 Alii 44 dicunt quod si totum compositum esset perfectius anima, tunc esset facilius cognoscibile quantum est ex parte rei cognoscendae. Sed si est aequalis perfectionis sicut anima, tunc etiam sunt aequaliter cognoscibilia quantum est ex parte rei cognoscendae. Sed in septimo Physicorum 45 tractatur haec singula. xxiii 54 Intelligitur autem conclusio secunda 46 sic: Inter caeteras scientias naturales de formis substantialibus generabilibus et corruptibilibus, 15r scientia de anima est facillima. 40 Adn. in cap. pagina, ex alia manu: <<...>> vel immediate. Item, scientia de anima est ideo facillima vel verum(?) potentiae(?) quae incipit a perfectioribus cognoscere ad minus perfecta, vel etiam nobis facillima in demonstratione propter quid. 41 Aristoteles De anima III,4 429a16-8; Hamesse 185 (137): Sicut se habet sensus ad sensibilia, sic se habet intellectus ad intelligibilia. 42 Cf. Boethius De topicis differentiis (1860) 1197D; cf. Petrus Hispanus Tractatus V,33 (1972) 73.23: Locus a simili est habitudo unius similis ad reliquum. 43 Non inveni. Cf. Albertus de Saxonia (attrib.) Quaestiones in Aristotelis Physicam I q. 7 (1999) 111: Quarta conclusio: de quolibet toto verum est dicere: totum est suae partes, quia, si non, hoc maxime videretur de homine, sicut aliqui dicunt: dicunt enim aliqui quod de homine falsum est dicere: totum est suae partes, propter hoc nam sequeretur quod quaelibet pars esset suae partes; hoc est falsum, quia anima intellectiva non est suae partes ex eo quod non habet partes. 44 Cf., e.g., Hermannus de Winterswijk Commentarius in quaestiones a Johanne Buridano de libris Physicorum Aristotelis VII q.17, Utrum totum dicat aliquam entitatem tertiam distinctam a partibus (cod. Bamberg, Class. 77) f. 33rb; ed. Tabarroni (1005) 142: Quinta conclusio: natura totius in homine perfectius constituit compositum quam forma partis. 45 Cf., e.g., Ioannes Buridanus Quaestiones super Physicorum I q. 6, Utrum ad hoc quod aliqua sint comparabilia requiritur et sufficit quod ipsa sint specialissime univoca (1509) ff. 106va-107rb. 46 Cf. supra n. 40.

28 28 55 In solvendo secundam dubitationem, tertio dicit Buridanus 47 quod quantum ad plurimas quaestiones, unaquaque scientiarum de formis etc. 48 est nobis facilius et certius cognoscibilis et demonstrabilis propter experientiam operationum quam sint quaestiones de multis aliis formis quarum non sic possimus proprias operationes experiri. Sed tamen scientia de anima potest dici difficilia quam scientia de aliis formis naturalibus quantum est ex parte multitudinis quaestionum dubitabilium, propter hoc quod ultra alias formas, anima requirit in corpore valde diversas organizationes, et habet valde multiplices et varias operationes. Et difficilius est valde multa scire quam pauca. Et forte hoc intendebat Aristoteles, 49 qui declarando huius scientiae difficultatem, enumeravit quaestionum de anima abundantem xxiv multitudinem. Haec Buridanus. 56 Contra: de ipsa anima non sunt xxv formales plures conclusiones dubitabiles quam circa quamlibet aliam formam naturalem; igitur. Arguitur quia circa quamlibet formales sunt infinitae, et unum infinitum non est maius xxvi alio Respondetur quod unum infinitum bene est maius altero improprie. Unde hic sunt formales tot conclusiones dubitabiles, sicut circa quamcumque aliam scientiam de formis; et cum hoc plures, 51 quia multae dubitationes occurrunt circa animam quae non occurrunt alibi, ut sentire, intelligere. 58 Ad quaestionem respondetur de rigore quod quaestio est falsa, quia multum difficiliores sunt multae scientiae. Sed dicendum est ad intentionem Philosophi, sicut dicit Buridanus in solvendo primam rationem ante oppositum, 52 quod scientia de anima est in suo genere difficillima, id est, omni scientia naturali alia a se considerati praecise de rebus substantialibus, etc., sicut dictum fuit Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 4 n. 16: Tertio modo etiam respondetur quod quantum ad plurimas quaestiones unaquaque earum est nobis facilius et certius cognoscibilis et demonstrabilis propter experientiam operationum quam sint quaestiones de multis aliis formis quarum non sic possumus proprias operationes experiri. Sed tamen scientia de anima potest dici difficilior quam scientia de aliis formis naturalibus quantum est ex parte maioris multitudinis quaestionum dubitabilium propter hoc quod ultra alias formas anima requirit in corpore valde diversas organizationes et habet valde multiplices et diversas potentias et operationes. Et difficilius est valde multa scire quam pauca. Et forte <est> quod hoc intendebat Aristoteles, qui declarando huius scientiae difficultatem enumeravit quaestionum de anima abundantem multitudinem. 48 Scilicet, de formis substantialibus generabilibus et corruptibilibus. 49 Cf. Aristoteles De anima I,1 402a11-17: Cum enim sit et communis questio multis aliis dico autem: ea que est circa substantiam, et ea que est quid est, fortassis utique alicui videbitur una quedam esse scientia de omnibus de quibus volumus cognoscere substantiam, sicut est et que secundum accidens sunt propriorum, demonstrationem. 50 Cf. Averroës In Phys. III com. 49 (1562) 107vb: Infinitum enim non dicitur aequale, neque maius, neque minus. 51 Cf. Petrus Hispanus Tractatus XII,38 (1972) 231: Quandoque autem sumitur pro signo distributivo, et tunc ista infinita sunt finita aequipollet huic quoad distributionem, scilicet quolibet plura sunt infinita. Cf. supra Lib. I q. 1 n Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 4 n. 19: Ad primam dicitur quod unica est scientia aliarum difficillima simpliciter, scilicet metaphysica. Sed hoc non obstante scientia de anima potest esse in suo genere difficillima, scilicet inter scientias naturales. 53 Cf. supra n. 20.

29 <Q. 5. Utrum universale nihil est aut posterius est> 1 Quaeritur quinto utrum universale nihil i est aut posterius est. 1 2 Buridanus 2 primo notat distinctionem de universalibus et singularibus. Uno 3 modo dicitur universale 15v secundum causalitatem, scilicet quia causa multorum; sic enim est deus et intelligentiae et corpora caelestia; vocantur universalia et causae universales quia sunt causae omnium istorum inferiorum. Unde de illis universalibus, scilicet de deo et intelligentiis, intendebat Aristoteles in prooemio ii Metaphysicae, 4 ubi dicit quod universalia sunt difficillima quia sunt a sensu remotissima. Singularia correspondentia huiusmodi universalibus vocantur ista inferiora, quae sunt ultima causata, et quae sunt causae paucorum. Haec Buridanus. 3 Contra definitionem universalis in causando, sequitur quod albedo esset universale in causando. Arguitur quia est causa multorum; igitur. Tenet consequentia ex notificatione Buridani. 5 Et arguitur quia est causa multarum specierum, quas de se multiplicat. Nisi diceretis quod apparet quod essent multorum specie distinctorum etc. 6 Sic etiam est; igitur est universale in causando. Arguitur quia est causa sensationis et specierum, et illa differunt specie. 4 Pro argumento notandum quod universale in causando est causa principalis plurium effectuum specie distinctorum, sed singulare in causando est causa principalis unius effectus in specie. 5 Per hoc ad argumentum, negatur consequentia. Ad probationem conceditur assumptum et negatur consequentia. Ad probationem, negem. Unde Buridanus solum dat unam notificationem, et non definitionem completam. 6 Et cum arguebatur etiam est causa plurium specie distincto, conceditur hoc; sed non principaliter. Nam principalius intellectus seu anima producit sensationem quam color vel species coloris. 7 Consequenter dico quod si aliqui libri 7 habent in definitione ly aeque primo, hoc debet valere tam sicut principaliter, et non tam sicut unum prius et alium posterius, quia 1 Resp. Aristoteles De anima I,1 402b4-8: Verendum autem est quatenus non lateat utrum una ratio ipsius sit aut, sicut animalis est, secundum unumquodque altera, ut equi, canis, hominis, dei, animal autem universale aut etiam nichil est aut posterius; similiter autem et si aliquod commune aliud praedicetur. 2 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 5 n. 7: Uno modo dicitur universale secundum causalitatem, scilicet quia est causa multorum. Sic enim Deus et intelligentiae et corpora caelestia vocantur universalia et causae universales quia sunt causae omnium istorum inferiorum. Unde de illis universalibus, scilicet de Deo et intelligentiis, intendebat Aristoteles in prooemio Metaphysicae, ubi dixit quod maxime universalia sunt difficillima ad cognoscendum quia sunt a sensu remotissima. Singularia autem correspondentia huiusmodi universalibus vocantur ista inferiora, quae sunt ultima causata et quae, si sint causae, sunt causae paucorum. 3 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones in Isagogen Porphyrii q. 4 (1986) 138: Tertio modo dicitur universale in causalitate ex quo quod est causa multorum: sic enim deus, intelligentias et corpora caelestia dicimus esse causas universales, quia sunt causae omnium istorum inferiorum. 4 Cf. Aristoteles Metaph. I,1 982a23-4: Fere autem et difficillima sunt ea hominibus ad cognoscendum que maxime sunt universalia; nam a sensibus sunt remotissima. 5 Cf. supra n Cf. Porphyrius Isagoge (1966) 6-7: describentes assignaverunt genus esse dicentes quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur. Cf. Boethius In Topica Ciceronis (PL 64) 1089A: Genus vero est quod cuiuslibet universaliter substantiam monstrat, et quod multorum specie diversorum, substantialis est similitudo. 7 Resp. Aristoteles De interp. 7 17a39-40: Dico autem universale quod in pluribus natum est praedicari, singulare vero non, ut homo quidem universale, Plato vero eorum quae sunt singularia; Hamesse 305 (10): Universale

30 30 alias intelligentia vel caelum non essent universale in causando, quia per prius producit influentias, et per posterius effectus in istis inferioribus. 8 Ex definitione sequitur corollarium, quod non quaelibet res mundi est universale in causando, quia albedo et nigredo non, quia non iii sunt principaliter causae plurium effectuum specie distinctorum. 9 Corollarium secundum: licet aliquod accidens sit universale in causando, non tamen quodlibet. Prima pars patet de luce, quae producit principaliter lumen et caliditatem. 16r Similiter caliditas quae principaliter producit caliditatem et raritatem, et sic de aliis qualitatibus primis Corollarium: deus isto modo est universalissimum in causando. 11 Corollarium: corpora caelestia etiam sunt universalia in causando. 12 Corollarium: quantum unum est causa plurium specie distinctorum principaliter, de tanto iv est universalius in causando. 13 Corollarium: ignis est universale in causando, quia principaliter producit caliditatem et siccitatem. 14 Corollarium: homo et asinus et alia animalia sunt universalia in causando, quia producunt plura specie distincta, ut patet, etc. 15 Corollarium: elementa sunt universalia in causando, quia in uno loco generat aër aquam, in alio ignem. 16 Corollarium: aliqua universalia in causando sunt facilius cognoscibilia, ut homo et asinus. Nec hoc est contra Philosophus in prooemio Metaphysicae, 9 ubi dicit quod maxime universalia sunt difficilia ad cognoscendum, quia homo et asinus vel alia de istis inferioribus non sunt maxime universalia, sed deus et intelligentiae, quae sunt a sensu maxime remota. Etiam potest dici quod Philosophus ibi loquebatur indefinite, et ergo adhuc dicta sua stant. 17 Corollarium: idem est universale in causando et singulare in causando, quia homo respectu unius effectus est singulare in causando, v et respectu plurium effectuum specie distinctorum est universale in causando. 18 Verum est quod ex verbis Buridani 10 non habetur, saltem intelligendo ea ad intentionem exemplorum suorum, nisi quod solum deus et intelligentiae cum caelo sint causae universales in causando, et quodlibet istorum inferiorum singulare in causando; ut patet eum hic 11 respicienti et in primo Physicorum, 12 etc. est quod aptum natum est praedicari de pluribus, et singulare quod non. Cf. Guillelmus de Ockham Summa logicae I,1 c. 10 (OPh I 1974) 60: Nomina mere absoluta sunt illa quae non significant aliquid principaliter et aliud vel idem secundario, sed quidquid significatur per illud nomen, aeque primo significatur, sicut patet de hoc nomine animal quod non significat nisi boves, asinos et homines, et sic de aliis animalibus, et non significat unum primo et aliud secundario, ita quod oporteat aliquid significari in recto et aliud in obliquo, nec in definitione exprimente quid nominis oportet ponere talia distincta in diversis casibus vel aliquod verbum adiectivum. 8 Adn. in cap. pagina, ex alia manu: <<...>> Item, noscere maxime universalia distinctae et habitudines ipsorum ad suum causatum e<s>t difficilium. 9 Cf. Aristoteles Metaph. I,1 982a23-4 (AL XXV, 3) 15: Fere autem et difficillima sunt ea hominibus ad cognoscendum que maxime sunt universalia; nam a sensibus sunt remotissima. 10 Cf. supra n Cf. Aristoteles De anima I,3 407b Cf. Aristoteles Physica I,8 191a23-b34.

31 31 19 Buridani 13 prima conclusio est quod Universalia sunt natura priora singularibus, universalia namque sic accepta sunt causae singularium; et causae sunt natura priora causatis suis. Haec Buridanus. 20 Contra: si conclusio staret, sequitur quod non valet consequentia a causa ad effectum, ex quo causa est prior effectu. 21 Respondetur quod duplex est causa, scilicet actualis et potentialis. Causa actualis est causa qua posita, vi ponitur 16v semper effectus. Et a causa totali actuali bene valet consequentia subsistendi ad effectum, et econverso. Quia tali posita, ponitur effectus et econverso. Sed a causa potentiali non valet ad effectum et econverso; ut non sequitur deus est, ergo homo est. 22 Arguitur: si conclusio staret, et probatio conclusionis, sequitur quod idem esset prius et posterius, si concedis conclusionem etiam respectu eiusdem. Arguitur, quia idem est causa et effectus respectu eiusdem. Arguitur de materia prima quae est causa materialis respectu formae, et forma est causa formalis respectu materiae, et sic materia est causa formae et effectus formae. 23 Nisi velletis dicere quod hoc non est inconveniens in diversis generibus causarum, sed in eodem genere causae non: 24 Contra, etiam in eodem genere causae idem respectu eiusdem est causa et effectus in eodem genere causae, scilicet efficientis. Arguitur de qualitatibus primis, quae producunt formam, et producta forma conservant formam. 25 Respondetur concedendo totum, sed non eadem modo. vii Idem respectu eiusdem bene viii est causa et effectus. Nam qualitas solum conservat formam instrumentaliter, et conservatur a forma substantiali tamquam a conservante principali inter ista particularia. 26 Buridani 14 secunda conclusio est quod Conceptus singulares sunt priores conceptibus universalibus, quia necesse est nos prius sentire quam intelligere. 27 Contra: sensatio est communis; ix igitur. Arguitur, quia significat plura essentialiter distincta etc. 15 Arguitur quia significat ad placitum, non ultimate se et sibi similia signa in significando. 28 Respondetur negando antecedentem. Ad probationem conceditur hoc. Et conceditur quod est terminus communis, sed non est sensatio communis, quia illa sensatio vocatur communis quae naturaliter proprie significat plura essentialiter distincta divisim et univoce, et talis nulla est; licet significat plura ad placitum, non ultimate. 29 Arguitur: volo quod sit certum ovum quod videatur, cuius albedo ponatur ad aliud ovum. 16 Tunc sensatio illa erit communis, quia significat ambo ova, quod maneat eadem sensatio. Probatur, quia eadem est albedo, eaedem species, eadem omnia et alia 17r requisita. 13 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 5 n. 7: Et sic maxime ponitur haec conclusio quod universalia sunt naturaliter priora singularibus. Universalia namque sic accepta sunt causae singularium, et causae sunt priores naturaliter suis causatis. 14 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 5 n. 10: Ergo secunda conclusio in hac quaestione est ista: quod conceptus singulares sunt priores conceptibus universalibus, propter hoc quod necesse est nos prius sentire quam intelligere. 15 Cf. Aristoteles De interp. 7 17a39-40: Dico autem universale quod in pluribus natum est praedicari, singulare vero non, ut homo quidem universale, Plato vero eorum quae sunt singularia; Hamesse 305 (10): Universale est quod aptum natum est praedicari de pluribus, et singulare quod non. 16 Cf. infra Lib. II q. 11 n. 12.

32 32 Ergo sensatio est eadem. Tenet consequentia, quia ad identitatem causarum sequitur identitas effectuum, et econverso. 30 Ad argumentum respondetur quod non manet eadem sensatio. Unde si substantiae comultiplicant, clarum est quod non manet eadem sensatio. Si etiam solum accidentia multiplicant, adhuc non manet eadem species in numero, nam subtracto primo ovo species successive multiplicantur de novo, et aliae corrumpuntur. 31 Consequenter dico quod, licet species illae solum differunt numero, adhuc sensationes illae differunt specie, quia non semper ex diversitate specifica effectuum arguitur diversitas specifica causarum, nec econverso; ut patet de deo, qui producit plures effectus. Nec sequitur effectus sunt multi, ergo causae sunt multae, nec sequitur causae differunt specie, ergo effectus differunt specie. Quia lumen lucis solis et ignis producunt eundem effectum in specie, puta caliditatem. Et sic in proposito: illae species albedinis quae sunt eiusdem speciei producunt effectus specie differentes. 32 Sed diceres, volo quod duo ova penetrent se sub illa albedine; tunc sequitur quod illa duo ova videantur sensatione communi. 33 Respondetur quod illa sensatio in tali casu non significat illa ova divisim, sed coniunctim. Ex quo patet quod non valet consequentia visus non percipit se formare novam sensationem, ergo non format novam, ut patet in casu argumenti, si unum ovum removetur imperceptibiliter. Et patet idem quando quis est multum occupatus in phantasia, et oculi sunt aperti, saepius unus sensit rem motam ante oculos, et tamen non percipit eam se sentire. 34 Arguitur: visio parietis est communis. Arguitur, quia repraesentat totum parietem et quamlibet eius partem anteriorem; ergo est communis. Et arguitur quia volo quod posterior pars auferatur, et adhuc manet sensatio eadem, significans partem remanentem. 35 Confirmatur: illa sensatio significat parietem et albedinem eius naturaliter proprie unitate; et illa sunt plura essentialiter distincta 17v divisim. Ergo significat naturaliter proprie plura essentialiter distincta divisim et univoce. Tenet consequentia expositorie, nisi singularizando medium, scilicet ly parietem et albedinem. 36 Et probatur idem secundo: nisi illa sensatio esset communis, propter hoc sequitur quod ly album non esset terminus communis, propter hoc quod significat substrative aliquid, et connotative albedinem. 37 Ad primum, negem. Ad probationem dico quod non repraesentat totum parietem, et causa <est quia> paries forte est opacus in aliqua sui parte; etiam in multis suis partibus non est illuminatus; tales non possunt de se multiplicare species. 17 Unde si visio deberet repraesentare totum parietem non synodoche, x oporteret quod a qualibet parte parietis venirent species colores ad oculum. 38 Sed dices, volo quod sit paries pure perspicuus, et quod quaelibet pars sufficienter multiplicaret de se species, tunc videbitur totus paries una sensatione, quae significat totum parietem, et cum hoc partes. 39 Respondetur 18 quod una sensatio non significat totum parietem et partes eius. Et dico quod si auferetur medias, tunc illa visio particularis desineret esse, et postea formatur novo 17 Cf. Blasius Pelacanus de Parma Questiones super perspectiva communi q. 3 (2009) 90: <Quaeritur> utrum videns aliquod obiectum videat quamlibet eius partem. Et patet quod non, quia multae sunt partes centrales quarum nulla videtur, sicut patet de lapide viso et de homine, cuius intestina nemo videt. 18 Cf. Blasius Pelacanus de Parma Questiones super perspectiva communi q. 3 (2009) 91: Secunda conclusio: videns hoc obiectum vel illud non videt quamlibet eius partem. Ista conclusio patet per argumentum iam deductum. Aliter potest dici distinguendo de obiecto, quia quoddam est obiectum transaparens, sicut aqua, cristallus etc. Et tunc concedendum est quod videns tale obiectum videt quamlibet eius partem, sive ista sit pars centralis, sive sit terminata ad partem exteriorem. Sed de obiecto opaco, sicut est lapis, homo, lignum, ferrum, et

33 33 visio quae repraesentat medietatem manentem et illa fuit pars praecedentis. Consequenter dico quod tanta pars parietis non omnino perspicui seu parietis, sicut nunc est, videtur a quanta veniunt ad oculum species sufficientes. Sed si esset pure opacus, non videretur aliquid ipsius, sed bene color videretur. 40 Ad secundum conceditur maior et minor, et negatur consequentia. Ad probationem, negem. Et defectus est quia variatur determinatio. Aliter enim ly divisim determinat ly significat in consequente quam ly sunt in minorem. 41 Et cum arguitur ulterius, negatur consequentia quod hoc sequatur. Non enim ly album est communis terminus quia significat substrative aliud et aliud connotative, sed quia significat plura essentialiter distincta etc., 19 quae nata sunt se taliter habere sicut ipse ea significat. 42 Arguitur: visio qua video parietem est communis. Arguitur quia illa visio 18r repraesentat totum parietem et quamlibet partem parietis. 43 Confirmatur: sensus sentit infinitas partes proportionales parietis. Arguitur quia sensus significat quamlibet partem parietis proportionaliter; similiter quamlibet aliquotam. Et tales partes sunt infinitae. <Opiniones de visione> 44 De isto argumento sunt varii modo dicendi. 45 Primo opinio 20 tenet quod tota visio repraesentat totum visibile. Similiter quaelibet pars visionis repraesentat totum visibile. Et movetur ex isto, quia ad quamlibet partem oculi veniet pyramis radiosa a toto obiecto, ut patet ex quarta propositione primae partis Perspectivae 21 quae dicit quod totum luminosum xi pyramis sui luminis in quolibet puncto medii terminare. Igitur in qualibet parte oculi formatur visio. Consequentia patet per tricesimam octavam primae partis Perspectivae Nec valet dicere quod visio solum fiat per pyramidem perpendicularem super oculum, quia in quadragesima secunda propositione primae partis Perspectivae 23 dicitur quod per radios obliquae cadentes super oculum, visio vigoratur et ampliatur. Confirmatur: si hoc staret, sequitur quod per nullam pyramidem fieret visio. Probatur quia nulla pyramidis est perpendicularis super oculum, ut patet ex tricesima quinta primae partis, 24 quae dicit quod huiusmodi, non est verum. Non tamen inconvenit elicere quod, sicut coelum usque ad partes centrales terrae multiplicat quasdam species nobis ignotas (alioquin enim istae partes non conservarentur a coelo), ita etiam partes centrales lapidis, vel ligni, multiplicabunt suas species usque ad obiectum, et sic videns lapidem videret quamlibet eius partem. 19 Cf. Aristoteles De interp. 7 17a39-40: Dico autem universale quod in pluribus natum est praedicari, singulare vero non, ut homo quidem universale, Plato vero eorum quae sunt singularia; Hamesse 305 (10): Universale est quod aptum natum est praedicari de pluribus, et singulare quod non. 20 Cf. Blasius Pelacanus de Parma Questiones super perspectiva communi q. 3 (2009) 89: Ad quam difficultatem sine argumentis sit prima conclusio, quod ad quamcumque distantiam videtur totum, quaelibet eius pars quantumcumque parva videtur. Probatur hoc, quia, ut dicebat quarta propositio Perspective, omne punctum luminosi in omnem partem medii pyramidem terminare. 21 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 4a (1970) 64: Totum luminosum vel illuminatum pyramidem sui luminis in quolibet puncto medii terminare. 22 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 38a (41a) (1970) 120: Rei visibilis comprehensio fit per pyramidem radiosam. 23 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 42a (45a) (1970) 124: Per radios qui oblique super oculum oriuntur visio vigoratur et ampliatur. 24 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 35a (38a) (1970) 118: Omnium radiorum super visum orientium unum solum necesse est transire non fractum.

34 34 omnium radiorum super visum cadentium unum solum necesse est transire non fractum. Modo pyramidis frangitur, ut dicitur in commento 25 praedictae propositionis. 47 Aliud motivum illius opinionis, quia tota sensatio est eiusdem rationis in omnibus suis partibus; igitur totum et partes idem repraesentant. Sed tota visio repraesentat totum visibile; igitur quaelibet pars etiam. 48 Sed illa opinio non est multum probabilis, quia non quaelibet pars sensationis est educta et genita a pyramide totius obiecti, per quam pyramidem potest fieri visio. Igitur non quaelibet pars visionis repraesentat totum obiectum. Arguitur quia tota visio est educta a pyramide radiosa quae est perpendicularis super centrum oculi. 26 Modo impossibile est totam pyramidem visibilis esse perpendicularem super oculum et centrum eius, et eiusdem visibilis super quamlibet partem oculi esse pyramide perpendicularem, quiescente oculo et visibili. 49 Sit enim 18v oculus circulus a b c d et visibile e f, sit pyramidis e o f r perpendicularis super centrum oculi, quod sit k. xii Tunc signo pyramidem e l f p, quae cadat in partem c. Tunc illa ex parte causat angulum obtusum, et ex alia acutum. Igitur non erit perpendicularis, ex definitione lineae perpendicularis, primo Euclidis 27 posita. <Fig. 1> 50 Secundo arguitur principaliter: magnitudo anguli sub quo fit visio est determinatae quantitas, ita quod non sub quantumcumque magno, quia sub recto non, nec sub quantumcumque parvo, ut tenet ex tricesima nona primae partis, 28 quae dicit hoc. 51 Tertio, si illa opinio staret, sequetur quod res visa deberet apparere infinitis xiii sitibus et sub infinitis quantitatibus, quod est contra experientiam. Consequentia probatur, quia de re sunt infinitae visiones distinctae secundum maius et minus indistinctis et diversis partibus oculi. 52 Item, sequitur quod sensus in infinitum commune sentiret. 25 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I com. 35a (38a) (1970) : Pyramis igitur radiosa sub qua res videtur tota frangitur in ingressu interioris glacialis, excepta linea illa quae transit per omnia centra. 26 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 28a (1970) 108: Visionem fieri per lineas radiosas recte super oculum orientes. 27 Cf. Euclides Elementa I def. 10 (ed. H. Busard) 33: Ubi vero recta super rectam lineam erecta angulos deinceps positos inter se aequales efficit, rectus est uterque angulus aequalis, et recta linea erecta perpendicularis adpellatur ad eam, super quam erecta est. 28 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 39a (42a) (1970) 122: Non sub quocumque angulo rem videri.

35 35 53 Item, sequitur quod in sensu interiori fieret infinitae sensationes, et similiter intellectus quoad suas intellectiones primas. 54 Secunda 29 opinio 30 tenet quod tota visio repraesentat totum obiectum, et medietas medietatem, et tertia pars sensationis tertiam partem obiecti, etc. Et motivum illius opinionis est quia medietas sensationis formatur a sensibus multiplicis a medietate obiecti. 55 Sed illa opinio etiam non apparet vera. Et contra illam est argumentum secundum 31 adductum contra opinionem primam. Et si illa opinio diceret quod solum pars visionis quae est certae quantitatis repraesentat partem visibilis, et non pars quantumcumque parva, tunc arguitur sic: quod quarta pars repraesentat quartam partem, tunc ex quo infinitae sunt singulares quartae in visione, quae licet communicent, tamen non sunt totaliter eaedem, sequitur quod sensus in infinitum commune cognosceret, 19r et quod essent infinitae partes in sentiendo. 56 Confirmatur: si pars quarta repraesentat quartam, tunc quaelibet pars maior quarta repraesentat partem sic correspondentem. Et tales partes sunt infinitae. 57 Similiter contra illam opinionem stat ratio illa 32 quod tota pyramidis est perpendicularis super oculum. 58 Item, sequitur quod sensatio esset composita ex infinitis specie distinctis. 59 Item, si quaelibet pars sensationis secundum extensionem repraesentat partem sensibilis sibi correspondentem, tunc etiam dividendo sensationem secundum intensionem, quaelibet pars intensionalis repraesentaret partem coloris sibi correspondentem. Et sic sensus sentiret quantumcumque remissum colorem, quod est falsum. 60 Tertia 33 opinio, 34 quae apparet verior, est quod tota sensatio repraesentat totum sensibile, et nulla pars repraesentat idem totum sensibile, nec pars partem; ut tenet sufficienter ex improbatione 35 aliarum opinionum. 61 Per hoc ad argumentum 36 a principio factum, negem. Ad probationem, negem quod quamlibet partem repraesentat. 62 Per hoc ad motivam primae opinionis. Ad primum 37 dico quod propositio Perspectivae 38 non dicit quod per quamlibet pyramidem fiat visio, sed bene propositio concludit quod per pyramidem cuius axis non frangitur, et quae est perpendicularis super oculis, fiat visio. 63 Nec contra hoc vadit quod visio ampliatur per radios obliquos. Unde est imaginandum, xiv sicut de gravi simplici magno quod descendit naturaliter, et movetur motu simplici; non quia quaelibet pars descendit per lineam brevissimam, sed centrum totius per illam lineam movetur. 29 Adn. mg. manu 2: <<Secunda>> opinio 30 Cf. infra Lib. II q. 9 n. 106, Cf. supra n Cf. supra n Adn. mg. manu 2: Opinio tertio. 34 Cf. infra Lib. II q. 9 n Cf. supra nn ; Cf. supra n Cf. supra n Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 4a (1970) 64: Totum luminosum vel illuminatum pyramidem sui luminis in quolibet puncto medii terminare.

36 36 64 Per hoc patet ad confirmationem, 39 quia axis non frangitur. Verum est quod hoc potest definiri, quia quaelibet pars axis frangitur, supposito quod non sint lineae solum longae, quia quaelibet pars cadit oblique xv super oculum, et iterum quod recte cadit super unam superiorem, <et> cadit oblique super aliam. 65 Et de hoc videatur in Perspectiva. 66 Sed contra istam tertiam 40 opinionem arguitur propositione tricesima nona primae partis 41 quae dicit Visione fieri per hoc quod in humore glaciali est ordinatio speciei, sicut partium exterioris, cuius causa tangitur in commento eiusdem, 42 quod nisi sic fieret, oculus rem distincte non 19v videret. Si enim species xvi duarum partium rei visibilis in eadem parte glaciali recipiantur, partes rei distincte non cognoscerentur prae confusione formarum moventium in eadem parte. Modo videtur quod propositio illa et commentum velint quod pars sensationis repraesentat partem sensibilis. 67 Respondetur quod non volunt hoc, sed volunt adhuc quod res videatur secundum suam figuram et magnitudinem. Tunc oportet quod sit similis ordinatio specierum in humore glaciali qualis est ordo partium visibilis. Et quia non est ita quando oculus ponitur ad centrum speculi concavi, ideo non videt secundum suam magnitudinem et figuram. 68 Sed 43 adhuc contra: sit visibile propinquam oculo ita quod videatur, et sit sensatio extensa xvii ad quantitatem pedalem, licet non sit ita. Volo quod sensibile recedat donec desinat videri. Tunc tempore talis recessus oculus semper videt illud visibile; et non per totam visionem, quia continue secundum quod minoratur angulus in oculo secundum hoc sensatio desinit esse secundum partes extremales. xviii Similiter sensatio continue remittitur in illo tempore secundum quod species remittuntur; ergo illo tempore recessus pars sensationis repraesentabit totum. 69 Nec valet dicere quod continue formaretur alia sensatio, quia tunc infinitae sensationes in quantumcumque parva distantia formarentur. 70 Similiter arguitur, si obiectum est distans ab oculo ut sensatio quae primo repraesentat totum, postea erit pars illius sensationis quae postea repraesentabit totum. 71 Respondetur, salvo iudicio melius dicentium, quod illud quod fuit pars sensationis aut illud quod erit pars sensationis repraesentat totum obiectum, sed non repraesentat totum obiectum pro tunc quando est pars. Quia quando est pars, tunc sensus non advertit ad eam, sed ad totam sensationem. 72 Buridani 44 conclusio tertia est, Conceptus <magis> universales sunt apud animam notiores xix quam minus universales. 73 Pro quo notandum quod terminus in proposito non dicitur minus universalis propter hoc quod plura significat, quia alias conceptus ly hoc corpus [non] esset minus universalis quam ly Sortes. Sed ex hoc 20r unus dicitur magis universalis, quia unus conceptus significat rem cum circumstantiis quae natae sunt ducere unum in cognitionem talis rei 39 Cf. supra n Cf. supra n Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 37a (40a) (1970) 120: Visionem fieri per hoc, quod in glaciali est ordinatio speciei sicut exterius rei. 42 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I com. 37a (40a) (1970) 120: species eius distincte et ordinate recipi potest in glaciali humore, quod nisi fieret oculus rem distincte non videret. Si enim species duarum partium rei visibilis in eadem parte glacialis recipiantur, partes rei distincte non cognoscerentur pre confusione formarum moventium oculum in eadem parte. 43 Cf. infra Lib. II q. 9 nn Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 5 n. 11: Tertio conclusio est quod conceptus magis universales sunt notiores apud animam quam conceptus minus universales.

37 37 secundum conceptum communiorem quam alterum. Ut conceptus huius hoc corpus est magis universalis quam ly iste homo, quia ly hoc corpus significat rem per modum huius extensi solum, et ille conceptus est valde generalis. Sed ly iste homo significat animal secundum conceptum specialiorem, quia secundum circumstantiam quae est ipsum esse conceptum ex materia et forma hominis; sed ly hoc corpus non sic significat. 74 Sed diceret aliquis, 45 unde est hoc, quod sensus facilius cognoscit secundum conceptus vagos confusiores quam xx secundum conceptus minus confusos? 75 Respondetur quod ideo quia difficile est inter plura distinguere; ergo facilius est cognoscere rem secundum circumstantias quae natae sunt pluribus convenire quam quae solum uni vel paucis convenit. Ut facilius est scire vel distinguere quod sit hoc corpus quam quod sit iste homo. 76 Diceres adhuc contra conclusionem: quando adulto praesentatur res, statim noscit qualis sit, et non prius conceptu magis universali quam minus universali. 77 Respondetur quod dictum Buridani 46 tantum vult quod quando ab infantia incipimus cognoscere res, tunc prius formamus conceptus magis universales, et postea minus universales. Et hoc est quod Aristoteles dicit in principio Physicorum, 47 pueri primo appellant omnes viros patres et feminas matres etc. Et sic dicunt etiam Avicenna 48 et Buridanus 49 Aristotelem voluisse. 78 Arguitur: si illa glossa valet super dictos Aristotelis, sequitur quod infiniti conceptus vagi formarentur de eadem re visa. Consequens falsum, quia sensus non est infinitorum capax. Et arguitur, 50 quia in approximatione visibilis ad visum, semper alter et alter conceptus formatur; immo in quolibet instanti. 79 Arguitur: singulare vagum repraesentat rem secundum suas circumstantias seu secundum certas circumstantias accidentales, scilicet quoad situm, figuram, et colorem, etc.; et illae sunt continue aliae et aliae. Arguitur, quia res visibilis xxi semper est in alio 20v et in alio situ, ut sphaera quod per totum moveatur. Et quia talis conceptus repraesentat rem secundum tales circumstantias, tunc talis conceptus aliter et aliter repraesentat. 45 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 5 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 227ra: Secundo dubitatur contra tertiam conclusionem# qua dicebatur quod intellectus per prius cognoscit rem sub conceptu singulari vago. 46 Cf. supra n Cf. Aristoteles Physica I,5 184b12-14: Et pueri primum appellant omnes viros patres et matres feminas, posterius autem determinant horum unumquodque. 48 Cf. Avicenna Liber Primus Naturalium (1992) 75*: Prima enim quod depingitur in imaginatione infantis ex forma quam sentit secundum impressionem ex ea in imaginatione est singularis forma viri vel singularis forma mulieris, nisi quia non discernit inter virum qui est pater eius et virum qui non est pater eius, et mulierem quae est mater eius et mulierem quae non est mater eius; sed postea discernitur ab eo vir qui est pater eius et vir qui non est pater eius, et mulier quae est mater eius et mulier quae non est mater eius. Et sic deinceps non desistit discernere paulatim haec singularia. Sed haec imaginatio quae depingitur in eo verbi gratia individuo humano absoluto non propriato est imaginatio intellectus qui vocatur incertus vel vagus. 49 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super Physicorum I q. (1509) 8ra: Item, hoc probatur per signum Aristotelis quod pueri primo appellant omnes viros patres et feminas matres... Et Avicenna super hoc ponit signum manifestius quod tu vides a longe Sortem venientem, primo percipis et iudicis hoc esse corpus, ignoras adhuc utrum sit animal aut lapis; postea appropinquas et iudicas quod est animal, nesciens utrum equus vel asinus; postea iterum scis quod est homo, sed nescis adhuc utrum Sortes vel Plato. Et ultimo iudices determinate et simpliciter quod est Sortes et non Plato nec Ioannes. Ergo prius tu cognoscis illud sub conceptibus universalioribus quam specialioribus vel singularibus. 50 Cf. infra Lib. II q. 11 n. 84.

38 38 80 Confirmatur: in quolibet instanti semper est alia nova species in visu, quae repraesentant rem in tali et tali situ; et situs semper est alius; ergo continue formatur alia et alia visio. 81 Ad argumentum negem, quia sensus non est infinitae capacitatis. Ad probationem negem. Unde potest uno modo dici quod non in quolibet instanti fit alius et alius situs, quia in instanti non fit motus Potest etiam dici quod non sufficit variatio situs vel alterius circumstantiae quantumcumque parva, sed solum notabilis variatio situs. Modo tales non sunt infinitae, ut notum 52 est; immo imperceptibilis sit in instanti. Unde in simili, si unus homo haberet in se albedinem, ut octavam vel nonam, et continue per decem annos intenderetur illa albedo, ad finitum valet ut fieret, ut decimam; et ego continue eam respicerem, non oporteret me semper alium et alium conceptum facere. 83 Ex quo patet quod, licet in tali approximatione semper veniunt alia et alia species, non propter hoc oportet eam aliam et aliam sensationem producere. Sed tunc solum fit nova visio quando visibile tam appropinquat quod fit cognitio alterius circumstantiae quam quae prius fuit. 84 Corollarium: non valet consequentia in tali approximatione obiectum semper est idem, et potentia cognitiva est eadem, igitur semper est idem conceptus. Unde licet idem sit obiectum, tamen alia et alia est habitudo in uno tempore quam in alio. 85 Sed diceres, an in tali approximatione dabilis sit conceptus confusissimus? 86 Respondetur quod sic. Et talis conceptus formatur quando visibile est in maxima distantia in qua potest videri, vel in modicum minori distantia, tali videlicet quod nulla nova circumstantia percipiatur. Sed non est dabilis maxima distantia per quam potest visibile videri, etc. 21r 87 Arguitur: 53 si aliquod esset singulare vagum, vel esset simplex conceptus vel communis conceptus. Non simplex, quia consequenter exprimitur per conceptum communem et per complexum. 88 Item, si esset incomplexum, tunc esset in aliquo praedicamento, et non videtur. 89 Notandum 54 quod singulare vagum est singulare connotatum quo noscitur res secundum circumstantiam vel circumstantias taliter qualiter secundum eandem circumstantiam vel easdem circumstantias non potest nosci a qualibet alia re distingui. Vel est signum tali subordinatum. 90 Sed singulare 55 determinatum est singulare absolutum quo noscitur res secundum circumstantiam vel circumstantias taliter quod secundum talem circumstantiam potest nosci et distingui a qualibet alia re, ut ly Sortes, Plato. 51 Cf. Aristoteles Physica IV,14 215b20; cf. Thomas de Aquino Summa theol. IV q. 84 a. 3 n. 2: Praeterea, Philosophus in IV Physicorum (text. 71), probat quod non fit motus per vacuum, quia oporteret aliquid moveri in instanti. 52 Cf. supra n Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 5 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 227rb: Sed diceret aliquis: si conceptus singularis vagus sit conceptus incomplexus et non syncategoremicus, tunc sequitur quod debet poni in aliquo praedicamento, et non videtur in quo posset poni. 54 Adn. mg. manu 1: Singulare v<<agum>>. Cp. Ioannes Buridanus (attr.) Quaestiones in libros Aristotelis De anima II q. 5 (ed. Lokert 1563) 3ra:...quoniam apud sensum est duplex singulare, quoddam determinatum, aliud confusum sive vagum ut hic homo, hoc animal. Et ista singularia vaga sunt directe correspondentia universalibus, et subordinata apud sensum, sed universalia apud intellectum. 55 Adn. mg. manu 1: Singulare determ<<inatum>>.

39 39 91 Per 56 hoc patet ad argumentum primum. Respondetur quod est conceptus simplex, licet talem exprimimus conceptu communi et pronomine demonstrativo, xxii hoc enim solum facimus propter necessitatem vocabulorum. 92 Ad secundum 57 respondetur quod si tale singulare vagum, ut sensatio huius hominis cuius principaliter significat hominem per modum huius magni, huius colorati, huius taliter figurati, et huius situati, et sic de aliis circumstantiis; tunc dico quod in nullo uno praedicamento est secundum omnes suos modos significandi. Sed secundum unam connotationem est in uno praedicamento, sed secundum aliam in alio. Secundum connotationem qua connotat situm est in praedicamento situs. 58 Secundum connotationem qua connotat figuram est in quarta specie qualitatis, 59 et sic de aliis. 93 Aliqui 60 tamen dicunt quod principaliter significat per modum huius colorati vel huius albi. 94 Primum tamen mihi apparet melius. 95 Corollarium: idem conceptus est in diversis praedicamentis. 96 Buridanus 61 dicit quod Plato 62 posuit universalia extra animam. Et dicit quod talia nihil sunt. 97 Contra: perpetuus est homo; et nullus homo singularis est perpetuus; ergo homo communis est perpetuus. 98 Respondetur negando consequentiam. Nec est divisio sufficiens, quia unum membrum pro nullo supponit, nec natum est supponere. 99 Et si 21v probatur consequentia sic: sicut consequens falsum est, ita antecedens. Arguitur quia maior est falsa. Arguitur quia subiectum maioris pro nullo supponit pro quo supponit praedicatum, scilicet ly perpetuus. 100 Respondetur negando argumentum. Unde maior valet tantum perpetuus est homo, id est, omni tempore praesenti, praeterito, et futuro homo est homo, si est una de modo loquendo inconsueto. Sed si est una de modo loquendo consueto, tunc tantum valet omni tempore praeterito, praesenti, et futuro ens est homo. 56 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 5 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 227rb: Respondetur quod licet isti termini ly hoc animal, hoc corpus, et consimiles capiuntur ut sunt termini complexi ex pronominibus demonstrativis et ex terminis communibus, tamen prout dicuntur termini singulares vagi sunt incomplexi. 57 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 5 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 227rb-va: Respondetur quod conceptus singularis vagus propter diversas eius condiciones in nullo uno praedicamentorum potest poni, sed secundum unam eius connotationem pertinet ad unum praedicamentum, et secundum alias connotationes pertinet ad alia praedicamenta. Nam ex quo conceptus singularis vagus connotat figura et colorem rei cuius est conceptus, secundum illas connotationes ponitur in praedicamento qualitatis, et quia connotat situm rei, ergo secundum illam connotationem ponitur in praedicamento situs; et quia connotat quantitatem rei cuius est conceptus, secundum illam connotationem ponitur in praedicamento quantitatis, et sic de aliis connotationibus suo modo. 58 Cf. Aristoteles Cat. 9 11b9; Gilbertus Porretanus (attr.) Liber Sex principiorum VI, 60-9 (ed. Minio-Paluello) Cf. Aristoteles Cat. 8 10a Non inveni. 61 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 5 n. 14-5: Plato aliter ponit universalia et singularia, scilicet extra animam correspondentia conceptibus universalibus et singularibus.... Nam illud universale ideale quod ponebat Plato nihil est. 62 Cf. Plato Timaeus 27D-28A.

40 Arguitur: species humana est perpetua, et non potest perpetuari in hominibus singularibus; ergo oportet quod perpetuetur in hominibus communibus. 102 Respondetur quod species humana capitur uno modo pro omnibus hominibus qui sunt, fuerunt, et erunt. Et sic illa est falsa species humana est nisi ly est absolvitur a tempore. Alio modo capitur species humana pro hominibus qui sunt; et sic illa est falsa species humana est perpetua. 103 Arguitur: aeternaliter homo fuit, et aeternaliter nullus homo singularis fuit; ergo aeternaliter homo communis fuit. 104 Vel arguatur sic: aeternaliter homo singularis fuit vel aeternaliter homo communis fuit; et non aeternaliter homo singularis fuit; ergo aeternaliter homo communis fuit. Arguitur quia est una disiunctiva cuius una pars est vera; ergo tota. 105 Confirmatur: necessario homo est animal, et non necessario homo xxiii singularis est animal; ergo necessario homo communis est animal. 106 Et volo quod semper eodem modo sint similes in albedine. Tunc illa albedo non est albedo singularis; ergo est albedo communis. Minor probatur. Et volo quod Sortes et Plato sint praecise similes in albedine; et intendatur postea albedo Sortis. Tunc albedo intenditur et similitudo non intenditur. Arguitur, quia non intenditur similitudo; ergo similitudo non intenditur. Tenet consequentia, quia illae duae praecise aequivalent. 107 Ad primum, negatur minor. Unde contradictorium minoris est ista, aliquo tempore homo singularis fuit, quae est vera. Sed si minor fieret sic, et aeternaliter homo singularis non fuit tunc negatur consequentia. Minor enim tunc est vera, quia contradictorium minoris est aliqua tempore xxiv omnis homo singularis fuit, et sic illa est vera omni tempore 22r risibile non est homo, et eius contradictoria est aliquo tempore homo omne risibile est. 108 Ad secundum distinguatur consequentia ratione ly necessario. Vel capitur pro termino primae intentionis utrobique; et sic negem, quia valet tantum si determinat copulam homo non potest non-esse animal. Si autem determinat subiectum, tunc subiectum pro nullo supponit. Vel capitur ly necessario pro termino secundae impositionis utrobique; et sic negatur minor, saltem naturaliter loquendo. 109 Et si probaretur non necessario ille homo singularis est animal et sic de aliis: 110 Negatur consequentia. Nec valet inductio, quia praedicatum capitur materialiter. 111 Sed dices necessario homo est animal, et taliter nullus homo xxv singularis est animal, ergo taliter homo communis est animal. 112 Respondetur quod minor est inepta, quia ly taliter non refert illud antecedens, scilicet necessario homo est animal, ex quo illud antecedens non est adverbium. Si autem minor debet fieri apta, oportet quod valeat, id est, haec non est necessaria homo singularis est animal, quae tunc est falsa. 113 Ad ultimum, admittitur casus. Et negatur quod illa albedo non sit albedo singularis. Et cum arguatur, negatur illa similitudo non intenditur. 114 Ad probationem negatur maior. 115 Ad probationem, negem quod in nullo differunt. Unde differunt in determinatione. In prima ly intenditur determinatur pro ly similitudo, et in secunda non. Unde sensus primae est aliquid fit intensior similitudo quae est falsa in casu argumenti. Consequens autem, seu secunda consequentia, valet tantum res quae est similitudo intenditur, quae est vera.

41 Obicitur: necessario homo est animal. Et volo capere ly necessario secundo modo, 63 scilicet ut ex illis terminis constituibilis sit una condicionalis bona consequentia. Tunc arguitur sic, necessario homo est animal, et non necessario homo singularis est animal, igitur. Arguitur: omnes homines conveniunt in humanitate, et non in humanitate singulari; ergo in humanitate communi. 117 Respondetur quod essentialis convenientia in qua omnes homines conveniunt est omnes homines simul sumpti; et non est aliqua humanitas. Ex quo patet quod in nullo uno conveniunt omnes homines. Patet etiam quod illa est falsa omnes homines conveniunt in humanitate, quia humanitas non est aliud quam homo. 118 Consequenter dico quod convenientia essentialis qua 22v Sortes et Plato conveniunt est essentia Sortis vel Platonis, vel pars essentialis alicuius eorum. Et convenientia accidentalis est accidens alicuius eorum. 119 Ulterius dico quod non eadem convenientia convenit Sortes cum Platone qua Plato convenit cum Sorte, sed quilibet eorum sua essentia convenit cum alio. 120 Corollarium: multae sunt convenientia, tam accidentales quam essentiales, inter Sortem et Platonem. 121 Dico consequenter quod ista consequentia non valet Sortes erit quando non erit convenientia Sortis ad Platonem, igitur Sortes et convenientia Sortis ad Platonem sunt distincta. Sed ly convenientia debet praeponi verbo. Et adhuc de forma non valet, quia alias arguitur Sortem differe Achilli. Et ergo si debet argumentum valere, oportet quod assumatur constantia. 122 Ex quo patet illam consequentiam etiam non valere illa sunt distincta quorum unum potest esse sine alio, sed Sortes potest esse sine convenientia Sortis ad Platonem, igitur Sortes distinguitur a convenientia Sortis ad Platonem. 123 Consequenter dico quod ly homo aeque principaliter significat omnem hominem, et non per prius unum quam alium. Ex quo patet quod nullum est significatum adaequatum huius termini homo nisi ly significatum absolvitur a numero. 124 Arguitur: essentialiter est melius hominem esse quam illum hominem esse; sed non est essentialiter melius esse hominem singularem quam illum hominem; igitur essentialiter melius est esse hominem communem quam esse illum hominem. Consequentia patet, cum omnis homo est singularis vel communis. Maior probatur quia peius est non esse hominem quam non esse illum hominem. Igitur melius est esse hominem quam esse illum hominem. Consequentia patet quia cuius privatio est peior, huius habitus est melior, per regulam topicam. 64 Et antecedens probatur: omne illud per quod plura bona auferuntur est peius quam illud per quod non tot, etc. Sed per non esse hominem plura bona auferuntur quam per non esse illum hominem; quia per primum auferuntur omnes homines, et per secundum solum unus homo. Sed minor principalis argumenti patet, cum omnes homines singulares sint essentialiter aeque perfecti. 125 Respondetur negando maiorem, quia haec esse hominem non est aliud quam homo. Modo nullus homo est essentialiter melior quam alius 23r homo vel ille homo. 126 Ad probationem, negatur antecedens, capiendo ly peius prout importat malum entitative, quia subiectum, scilicet ly peius, pro nullo supponit. Sed si importat malum 63 Resp. Aristoteles Metaph. V,5 1015a20-b Cf. Aristoteles Topica III,2 117b6-8: Similiter autem et in abiectionibus et contrariis; nam si abiectio vel contrarium magis fugienda, ipsum magis eligendum. Cf. Beda (attrib.) Axiomata (1598) 97: Illud est melius, cuius privatio est peior.

42 42 moraliter, et negationes capiuntur infinitanter eo quod sequuntur corollariam, tunc valet illam, aliquod peius est ens quod non est homo quam ens quod non est iste homo, vel illam, ens quod non est homo est peius quam ens quod non est iste homo ; et sic iterum est falsa. Quia quodcumque ens quod non est homo, hoc etiam non est ille homo. 127 Ad probationem, omne illud per quod etc., negatur minor. Unde quicquid xxvi aufertur per non esse hominem, hoc aufertur per non esse illum hominem, si saltem aliud aufertur per non esse hominem, cum omne non esse hominem sit non esse illum hominem. 128 Arguitur, bonum est omnem hominem esse animal, et tale bonum non potest esse homo singularis vel non est homo singularis, igitur est homo communis. 129 Respondetur quod illa est falsa. Similiter illa bonum est omnem hominem ire ad aeternam. 130 Dico consequenter quod licet eadem est convenientia qua Sortes convenit cum Platone et cum asino, non tamen tante convenit cum asino sicut cum Platone. Ut patet in simili, licet est eadem qualitas qua ignis agit et qua resistit, tamen non valet consequentia igitur ignis tantum resistit quantum agit, ut patet declarando modum reactionis. 131 Dico ulterius quod Sortes et Plato conveniunt inter se pluribus convenientiis, et nulla una convenientia. 132 Consequenter dico quod modus generationum potest bene salvari in istis inferioribus sine ideis xxvii quas posuit Plato propter salvare generationem. Quia prima causa propter eius immensitatem ubique est, et in omni generatione. Nec physice nec secundum fidem potest convici deum solum esse in circumferentia primo mobilis, nam qua ratione illae ideae essent in diversis locis, a fortiori prima causa potest sic esse. 133 Et cum arguitur, Commentator 65 et Aristoteles 66 ponunt primam causam esse in primo mobili: 134 Respondetur quod tantum volunt 23v quod ibi maxime suus effectus apparet, videlicet in motu primi mobilis. 135 Notandum quod Aristoteles 67 dicit quod homo est primo risibilis. Et vult tantum quod de illo termino homo significative sumpto praedicatur primo et contingenter et universaliter iste terminus risibilis. 136 Alia auctoritas: per participationem speciei plures homines sunt unus homo, ut dicit Porphyrius: Respondetur quod tantum vult, id est, plures homines significantur per unum terminum specificum. 138 Alia auctoritas Lincolniensis primo Posteriorum, 69 Egredietur species de quidditate generis : 139 Respondetur quod tantum vult quod in divisione generis saepe ponitur species. Vel sic, ex unione generis cum differentia egredietur, id est constituitur, definitio speciei. 65 Cf. Averroës In Phys. VIII com. 84 (1562) 432va. 66 Cf. Aristoteles Physica VIII,1 267b Cf., e.g., Aristoteles De prtibus animalium III,10 673a8: Eius autem quod est titillari hominem solum causa subtilitas pellis et quia solum animalium ridet homo. 68 Cf. Porphyrius Isagoge 6.21 (1966) 12: participatione enim speciei plures homines unus. 69 Cf. Robertus Grosseteste In Post. an. I,4 (1981) 111: Egreditur namque species a quidditate generis et differentiae, et est differentia causa speciei formalis et genus est causa speciei materialis sicut forma materialis vel materia formalis.

43 Alia auctoritas Commentatoris, 70 Divina sollicitudo, cum non potuerit res permanere secundum individuum, miserta est eis danto virtute et potentia manere secundum speciem. : 141 Respondetur quod per virtutem illam intelligitur prima causa, ita quod deusmet est virtus quae data est individuis, ut per ipsum perpetuarentur in divina secundum continuam successionem. 142 Item, potest argui de illa 71 bis bibi vinum et consimilibus. 143 Ad quaestionem respondetur primo de universalibus in causando, quod sunt priora singularibus capiendo universalia in causando pro caelestibus. Et sic quaestio est falsa quoad ambas partes. 144 Sed capiendo universalia in causando sicut definitiones dicunt, tunc quodlibet universale in causando est singulare in causando. Et sic quaestio est falsa quoad primam partem; et secundam partem, si sic exprimitur secunda pars, id est, posterioribus singularibus. Quia alias idem esset posterius se ipso. 145 Sed si secunda pars sic exprimitur, id est singularibus posterius, tunc secunda pars quaestionis est vera, ex quo termini stant determinate. 146 Sed loquendo de universalibus in praedicando, dicendum est quod intellectus naturali ordine cognoscendi prius cognoscit singulariter quam universaliter. 147 Secundo dicendum est quod sensus prius cognoscit rem conceptu singulari magis confuso quam minus confuso, cum homo primo incipit 24r cognoscere singulariter in approximatione universalis a remoto. 148 Tertio dico quod intellectus prius cognoscit rem conceptu singularis vagi quam sub conceptu singularis determinati. Similiter intellectus prius cognoscit secundum conceptum singularis vagi quam secundum conceptus communes, quia intellectus prius cognoscit singulariter quam universaliter, sicut dictum est. 149 Sed loquendo de universali in essendo, quaestio pro prima parte est vera, et secunda parte falsa. 150 Sequitur alia Cf. Averroës In De anima II, com. 34 (1953) 182: Sollicitudo enim divina, cum non potuit facere ipsum permanere secundum individuum, miseria est in dando ei virtutem qua potest permanere in specie. f. 133, Sollicitudo divina, quum non potuerit facere ipsum permanere secundum individuum, miserta est eius, dando ei virtutem qua potest permanere in specie. 71 Cf. Marsilius de Inghen Commentum in primum et quartum tractatum Petri Hispani (1495) (s.n.): Similiter non sequitur non bis bibi hoc vinum, et hoc vinum fuit vinum, ergo non bis bibi vinum. Cf. Blasius Pelacanus de Parma Questiones super tractatus logice magistri Petri Hispani, ed. Joël Biard (2001) 173: sic<ut> non sequitur bis bibi vinum, igitur vinum bibi bis, quia nullum vinum bibi bis, tamen bis bibi vinum. Et hoc de primo articulo. 72 Adn. in cap. pagina, ex alia manu: Nota: quaestio habet duplicem solutionem <<...>>.

44 <Q. 6. Utrum accidentia magnam partem conferant ad cognoscendum quod quid est> 1 Quaeritur sexto utrum accidentia magnam partem conferant ad cognoscendum quod quid est Notandum, sicut dicit Buridanus, 244 quod pro veritate quaestione est Philosophus in isto primo, 245 ubi dicit quaestionem in forma, et tertio Physicorum, 246 ubi dicit quod necesse est ignorato motu ignorare naturam. Et principio huius 247 dicit prius esse determinandum de operationibus animae quam de eius partibus et potentiis. Et in octavo Physicorum 248 et duodecimo Metaphysicae 249 per motus perpetuos inquiruntur substantiae separatae. Et omnis transmutatio facit scire materiam; et propter hoc multotiens differentiae accidentales ponuntur in descriptionibus substantiae, ad circumloquendum differentias essentiales. 3 Contra dicit Buridanus, 250 Videre mihi quod secunda suppositio aliquorum sit falsa, scilicet quod sensus et phantasia non apprehendunt substantias, cum Commentator dicit in secundo huius, 251 sive dicat verum sive falsum, quod virtus imaginativa sive cognoscitiva apprehendet intentiones decem praedicamentorum. Et etiam Aristoteles 252 concedit substantias esse sensibiles per accidens. Immo credo quod sensus percipit album aut dulce potius quam albedinem vel dulcedinem. Unde <canis> percipit vocantem se per auditum et eundum percipit per visum. Iudicat enim vocantem esse quem videt. Ideo per visum vadit ad vocantem. Et non iudicat canis 24v quod vox sit color, sed quod ille vocans sit coloratus. Nec ad vocem vadit, sed etiam, voce cessante, vadit ad istum qui eum vocavit. 243 Resp. Aristoteles De anima I,1 402b21-2: accidentia conferunt magnam partem ad cognoscendum quod quid est. 244 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 6 n. 6: Oppositum dicit Aristoteles in isto prooemio: accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est. Et in tertio Physicorum: necesse est ignorato motu ignorare naturam. Et in primo huius prius oportet determinare de operationibus animae quam de eius partibus vel potentiis. Et octavo Physicorum et duodecimo Metaphysicae per motus perpetuos inquiruntur substantiae separatae. Et omnis transmutatio facit scire materiam, ut apparet primo Physicorum. Propter quod saepe differentiae accidentales ponuntur in descriptionibus substantiae ad circumloquendum differentias essentiales. 245 Cf. Aristoteles De anima I,1 402b21-2: accidentia conferunt magnam partem ad cognoscendum quod quid est. 246 Cf. Aristoteles Physica III,1 I 200b14-5: Quoniam autem natura quidem est principium motus et status et mutationis, scientia autem nobis de natura est, oportet non ignorare quid sit motus; necessarium enim est ignorato ipso ignorari et naturam. 247 Cf. Aristoteles De anima I,1 402b Cf. Aristoteles Physica VIII,6 I 258b10-2: Quoniam autem oportet motum semper esse et non deficere, necessarium est aliquid esse quod primum movet, sive ergo unum sit sive plura; et primum movens inmobile est. 249 Cf. Aristoteles Metaph. XII,6 1071b3 1072a Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 6 n. 10: Sed mihi videtur quod secunda suppositio istorum sit falsa, scilicet quod sensus et phantasia non apprehendunt substantias. Unde Commentator dicit secundo huius, sive dicat verum sive falsum quod aestimativa sive cogitativa apprehendit intentiones decem praedicamentorum. Et Aristoteles concedit substantias esse sensibiles per accidens. Immo ego credo quod sensus percipit album et dulce potius quam albedinem aut dulcedinem. Unde canis percipit vocantem eum per auditum, et eumdem percipit per visum, iudicat enim vocantem esse quem videt. Ideo per visum vadit ad vocantem. Et non iudicat canis quod vox est color sed quod ille vocans est ille coloratus nec vadit ad vocem sed etiam voce cessante vadit ad ipsum qui vocavit. 251 Cf. Averroës In De anima II, com. 63 (1953) Cf. Aristoteles De anima II,6 418a2-23: Secundum autem accidens dicitur sensibile ut si album sit Diarri filius. Secundum accidens enim hoc sentit, quoniam albo accidit hoc quod sentit. Unde et nichil patitur secundum quod huiusmodi est, a sensibili. Sensibilium autem secundum se propria proprie sunt sensibilia, et ad quae substantia apta nata est uniuscuiusque sensus.

45 45 4 Contra: sensus sentiendo sacramentum altaris solum sentit i accidentaliter, et hoc est abstractive sentire. ii Aliter, si sentiret iii substantiam, maxime panem vel vinum. Sed hoc non, quia sensus solum est principium, et non longe praeteritorum. Et stat quod longe tempore non fuerit ibi panis vel vinum. 5 Item, sentiret iv panem; non esset ratio quare potius sentiret v illum panem quam quemcumque alium. Et ergo aut nullum panem sentit, vi aut quemlibet. Si primum, habetur propositum. Si secundum, tunc sentit vii communiter. 6 Ad primum negem. Ad probationem conceditur hoc, et negatur minor. Ad probationem negem. Ad probationem per Aristotelem, respondetur quod Aristoteles vult quod sensus viii naturaliter non sentit longe praeteritorum, sed non praecesserit miraculum. 7 Ad secundum negem quod non sit ratio. Et dico quod repraesentat panem qui prius fuit ibi, nisi deus aliter concurrit quam prius, quia species a natura habent repraesentare subiectum de cuius accidente detinebantur. ix Et sic sensus decipitur <quando> iudicantur ibi panem. 8 Arguitur: sensus solum sensit illud cuius species sensibiles recipit; sed solum recipit sensus speciem sensibilem accidentis et non substantiae. Igitur solum sensit accidens et non substantiam, et per consequens abstractive. 9 Minor probatur multipliciter. Primo quia substantiae non multiplicant de se species sensibiles. Si namque multiplicarent de se species sensibiles, tunc ablatis accidentibus, adhuc multiplicaret de se species sensibiles, cum hoc esset eis naturale. Igitur ablatis accidentibus, materia adhuc esset visibilis, et videretur; et sic aliquid videretur quod non esset lucidum x nec coloratum, quod est contra Philosophum secundo huius, 253 ubi dicit quod color est proprium obiectum visus. 10 Item, materia prima non 25r multiplicat de se species, cum nullius sit accidentis. 11 Item, si multiplicaret de se species, vel igitur easdem species multiplicaret de se ad videndum, et gustandum, olfaciendum, audiendum, et tangendum, vel alias et alias non. xi Non secundum, quia hoc est plurificare entia non fictive et sine necessitate. 254 Nec primum, quia diversae sensationes quae feruntur in diversis sensibus differunt specie. Nec forma multiplicat de se species sensibiles, quia forma humana non, cum xii sit indivisibilis; igitur nec alia. Nec totum conceptum, quia forma non; igitur nec totum, cum totum est suae partes simul Item, si totum compositum multiplicaret de se species, similiter materia et forma. Tunc ad oculum pro formatione visionis veniret triplices species sensibiles, aut quadruplices, scilicet materiae, formae, totius compositi, et coloris aut lucis; et tales non causant eandem sensationem, cum differunt specie inter se. Aut una causaret modum sentiendi subtractum et alia connotativum; et hoc non, quia idem est modus sentiendi subtractivus et connotativus, quia idem conceptus in re. Vel causat plures sensationes: una sensationem materiae, alia formae, alia totius compositi, alia coloris vel lucis. Et sic sensus distincte nosceret materiam et accidentia, immo quaelibet talium sensationem esset absoluta, cum nihil connotaret. 13 Item in sacramento altaris, nulla substantia multiplicat de se species, igitur nec alibi. 14 Item, quia nihil substantia iuvaret accidens ad multitudinem species accidentis. Et hoc non est notum ratione nec experientia, igitur non est assignandum in physica naturali; immo ratione deducitur oppositum, quia forma aquae calidae non iuvat aquam ad 253 Cf. Aristoteles De anima II,6 418a14-17: Sed in unaquaque iudicat de his et non decipitur quoniam color est neque quoniam sonus, sed quid est coloratum aut ubi aut quid est sonans aut ubi. Huiusmodi quidem igitur dicuntur propria uniuscuiusque. 254 Cf. Aristoteles Physica I,4 188a17-8; Hamesse 141 (26):...peccatum est fieri per plura quod potest fieri per pauciora; cf. Guillelmus de Ockham Scriptum in librum primum Sententiarum Ordinatio I prol. q. 1 (OTh I) Cf. Aristoteles Metaph. VII, b22-4. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones physicorum q. 17 (2002) 354: Secundo notandum quod, licet concedatur quod totum est suae partes simul sumptae, tamen non conceditur quod totum sit suae partes divisim sumptae.

46 46 calefaciendum; alias ageret principaliter in actione disconvenienti, cuius oppositum patet secundo Physicorum Sciendum pro illis argumentis quod est una opinio 257 probabilis contraria Buridano, quae dicit quod sensus sensit abstractive 25v solum. Illa opinio consequenter diceret quod canis solum sentiret vocem domini sui, et currit ad dominum quia videt colorem domini sui et figuram in loco a quo procedit sonus; vel ex assuefactione currit ad dominum, audita tali voce. 16 Sed contra illam opinionem, sensus dati sunt animalibus ad prosequendum convenientia et fugiendum nociva; talia autem sunt substantiae. Sed animal nihil prosequitur nisi cognoscit illud; igitur cognoscit xiii substantiam ex quo eam prosequitur et fugit. Et non noscit eam abstractive; igitur concretive. 17 Ibi diceretur secundum illam opinionem, licet substantiae sint convenientes aut nocivae animalibus, tamen adhuc sufficienter prosequuntur et fugiunt substantias, prosequendo et fugiendo accidentia, quibus coniunctae sunt substantiae per naturam inseparabiliter. Nec requiritur ad persecutam vel fugam cognitio cuiuslibet quod animal prosequitur et fugit; sed sufficit notitia illius quod est inseparabiliter coniunctum sibi per naturam. 18 Consequenter diceret illa opinio quod solum accidentia multiplicarent de se species, et substantiae non. 19 Sed diceres, tunc canis, videndo colorem pictum similem colori carnis, ut assaturae, debet accedere ad comedendum si esuriret, sicut accederet ad assaturam. Consequens est contra experientiam. 20 Respondetur quod non solus color movet ad accedendum comestibile, sed etiam odor et sapor. Nec est negandum quin sensus interior in multis casibus decipiatur, ut patet de accipitre xiv iudicante panniculum rubeum aucupis 258 hoc esse dulce comparando ad carnes quas prius comedit; sicut patet etiam in visione iridis. 21 Arguitur contra hoc, sequitur quod sensus sentiret absolute. Consequens est contra omnes. Consequentia probatur, quia sic xv connotaret sensatio coloris, non colorem, quia hoc esset respective ad subiectum; et sic connotet subiectum, cum subiectum sit terminus 26r a quo respectus. Et sic connotaret substantiam. Quare non sentiret solum accidens. 22 Item, sequitur quod sensus non decipitur de sacramento altaris, quia iudicaret ibi esse colorem, figuram et magnitudinem, saporem, et alia accidentia. Et ita est ut perciperet hoc esse album vel sapidum. 23 Ad primum negatur consequentia. Unde illa sensatio adhuc substrative significat illum colorem, et connotat colorem ut est taliter figuratus et magnus. 256 Cf. Aristoteles Physica II,8 199b Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima II tr. 3 q. 4 (1507) 235r (s.n.): An autem sensus cognoscat abstractive vel concretive sunt duo modi loquendi, quorum primus est quod abstractive, non universaliter sicut intellectus abstractive cognoscit per conceptum specificum vel generificum, sed singulariter ad illum sensum quod cognoscat accidens sub hic et nunc, ut hunc colorem, hanc albedinem, istum sonum et caeteriis, et hoc primarie et immediate, quia secundario ex accidente devenit in cognitionem substantiae et subiecti, ut canis ex voce et figura cognoscit dominum suum et ovis ex dispositione lupi cognoscat lupum. 258 Cf. Ulyssus Aldrovandi Ornithologiae tomus alter (1600) 54a: Phasianus sic capitur, auceps scutum ex panno lineo fabricat, et in eius medio panniculum rubeum collocat, quem ruborem in albo avis fatua dum attentius contemplatur, insolitumque admiratur; auceps haerentem visu cernens, in dorsum retrocedere cogit scuti conamine, donec in retia eminus parata captivum deiiciat.

47 47 24 Ad secundum conceditur quod sensus exterior non decipitur, quia non iudicat, quia nec assentit nec dissentit. Nec sensus interior decipitur iudicando de magnitudine, figura, et colore; sed postea intellectus decipitur eliciendo conceptum substantiae. 25 Sed dices, tunc intellectus esset imperfectior sensu, quia decipitur et non sensus. 26 Respondetur negando consequentiam. Stat enim perfectius decipi et imperfectius xvi non, quia interior potest decipi est exterior non; sed tamen sensus interior est perfectior. 27 Sed contra: adhuc sequitur quod intellectio prima etiam repraesentaret solum accidens, et sic ab ea non potest abstrahi conceptus substantiae, quia nullam substantiam significaret, quod tamen oporteret. Et per consequens abstractio non esset ponenda. 28 Respondetur quod ab intellectione prima non abstrahitur conceptus substantiae, sed potius per viam electionis formatur ab ea, sicut conceptus huius inimicis elicitur a conceptu huius coloris, 259 secundum istam opinionem. 29 Sed adhuc arguitur contra illam opinionem. Sequitur quod sensus interior semper deciperetur, ponendo convenientias inter sensibilia propria sensuum exteriorum. Consequens falsum, quia natura adiuvat ut ipse poneret convenientias inter illa sensibilia propria. Consequentia arguitur, quia iudicaret illam albedinem esse hanc dulcedinem. Et hoc est falsum. Non enim iudicaret hoc album esse hoc dulce, cum non sensit nec cognoscit concretive substantiam, sed solum accidens. Similiter supposito quod magnitudo esset distincta a substantia magnis, et figura a re figurata substantiali, et motus 26v a mobili, semper deciperetur, ponendo convenientias inter sensibilia propria et communia, quia iudicaret quod haec magnitudo esset hic color, nec iudicaret hoc magnum esse hoc coloratum. 30 Apparet mihi xvii quod illa sequuntur xviii ad illam opinionem. Nec hoc esset inconveniens. Si enim a xix album et non-sapidum poneret rem b sapidum et non-coloratum per divinam potentiam, tunc etiam, secundum adversarios, sensus iudicaret a esse b ; et tamen non esset ita. Sic in proposito, ex quo illa penetrarent se, scilicet color, magnitudo, et figura. Nec sensus iudicat aliqua esse distincta, nisi percipiat ea in diversis sitibus. 31 Alia 260 opinio communis et Buridani, 261 qui dicit quod sensus solum sensit concretive et non abstractive. 32 Consequenter dicendum est de sacramento altaris sicut dictum est circa primum argumentum 262 quaestionis, videlicet quod xx sensus sensit panem et vinum longe praeterita praecedente miraculo, sed tamen adhuc sentit per modum principaliter exsistentis, immo naturaliter sentit longe praeteritum memorando de re cuius species est reservata in cellula memorativa. 33 Per hoc patet ad argumentum. 263 Negem quod solum sentit illud cuius species in oculo habet. 34 Verum est illud argumentum <quod> tangit unam speculum xxi definite, videlicet quid multiplicaret de se species. 259 Cf. infra Lib. I q. 6 n Adn. mg. manu 2: <<Opini>>o Buridani. 261 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 12 n. 9. Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima II tr. 3 q. 4 (1507) 235r (s.n.): Secundus est Buridani quod concretive. 262 Cf. supra n Cf. supra n. 4.

48 48 35 De quo est una opinio 264 quae dicit quod substantiae et accidentia multiplicent. Et aliqui 265 dixerunt quod ablatis accidentibus, adhuc multiplicent de se species. De illa opinione secundum quas consequenter potest dici quod etiam essent sensibiles. Et Aristoteles loquebatur secundo huius 266 de visione per naturam possibili; modo non possunt per naturam substantiam privari accidentibus. 36 Sed contra. Tunc deberemus videre ignem in specula sua, quia multiplicat de se species. Et similiter deberemus videre aërem. 37 Sed forte dicerent quod alia sunt plus moventia. 38 Aliter potest dici quod ille species non sufficiunt actuare visum, nisi adiuventur per species coloris vel lucis, <et> quod sensus non est natus sentire substantiam sine accidentibus; alias sentiret 27r absolute. 39 Alii 267 dicunt de illa xxii opinione quod substantiae non multiplicant de se species sensibiles, nisi sint informatae per accidentia et adiutae per accidentia eis inhaerentia aut coexsistentia, sicut color non multiplicat nisi sit adiutus lumine. Et ergo ablatis accidentis, non multiplicarent de se species. 40 Consequenter dicerent quod materia nullius esset accidentis nec exemplaris, scilicet quod potest de se multiplicare species. Unde ipsa etiam multiplicat de se species intelligibiles. 41 Consequenter dicerent quod materia easdem species in specie multiplicaret ad auditum, gustum, tactum, olfactum, et visum. Et quod conceptus qui producuntur differant specie, hoc est ratione accidentium xxiii specie differentium, vel accidentium et circumstantiarum aliter et aliter se habentium. Saepius etiam una causa in specie, immo eadem in xxiv numero, concurrit ad productionem plurium effectuum specie distinctorum, propter alias causas specie distinctas secum concurrentes, ut facile esset declarare de eodem assensu in specie in diversis demonstrationibus diversorum conclusionum non synonymarum. 42 Consequenter dicunt aliqui 268 de illa opinione quod, licet forma humana sit indivisibilis, tamen ex quo per infinitam eius replicationem coexsistit materiae divisibili, potest de se multiplicare species sensibiles. 43 Consequenter isti 269 dicerent quod in re indivisibili infinitates replicata potest fundari basis, nec oportet basim esse extensam, sed sufficit eam coexsistere extenso. Et sic habet concedere quod punctus indivisibilis si infinitates replicaretur circa extensum videretur. Immo recitat Marsilius quaestione vicesima primi De generatione 270 unam opinionem multum 264 Non inveni. 265 Non inveni. 266 Cf. Aristoteles De anima II,3 428a9: Sensus quidem enim aut potentia aut actus est, ut visus aut visio. 267 Non inveni. 268 Non inveni. 269 Non inveni. 270 Cf. Marsilius de Inghen Quaestiones in libros De generatione et corruptione I q. 20 (1518) 91va-b: Secundo probant eam sic: Capitur a lucidum quod fiat in duplo minus, et ex consequenti retenta eadem virtute quantum ad extensionem fit intensius, quia sub minori extensione est lumen totum quod erat ante sub maiore. Quaeritur ergo utrum ad tantam distantiam possit illuminare sicut ante? Et si sic, sequitur quod pari ratione poterit, si fiet in quadruplo minus, aut in octuplo, aut milletuplo, et sic in infinitum. Ergo quantitas quantumcumque diminueretur posset videri, quod non est verum. Vel non potest agere ad tantam distantiam, et sic habetur propositum. Confirmatur sic: quia si potest fieri visio sub angulo quantumcumque parvo. Consequens est contra Perspectivos. Et probatur consequentia, quia si ad tantam distantiam illuminat, non est dubium quod non remissius illuminat, cum virtus sit unita. Sequitur quod adhuc poterit videri sicut ante; ergo eadem ratione, si adhuc fiat in quantitate in duplo minore, et sic in infinitum. Cum ergo certum sit quod proportionabiliter secundum divisionem quantitatis dividitur angulus, ergo res poterit videri sub angulo quantumcumque parvo, quod fuit probandum.... Ad tertium dicitur quod non est inconveniens visionem fieri sub angulo quantumcumque parvo, dum tamen visibile sufficientis fuerit intensionis, sic quod sub illo angulo sufficienter possit manere modo in casu visibile manet semper sufficiens virtutis. Esto enim quod in quantitate dividitur, in qualitate proportionabiliter maioratur

49 49 probabilem, quod si lumen totum quod est in materia extensa poneretur ad punctum indivisibile, tale videtur ad tantam distantiam sicut prius. Et glossat Perspectivos quod ipsi loquuntur xxv dummodo xxvi fit proportionaliter 27v intensio, sicut qualitatis quoad quantitatem diminutio. 44 Ex hiis dictis possunt tunc solvi argumenta quae fuerunt tacta. Quia materia non multiplicaret de se, nec forma, nec totum compositum. Primum enim assumptum secundum istum modum potest concedi, videlicet quod nihil xxvii sentitur nisi cuius species in oculo vel alio sensu sint. 45 Consequenter dicendum quod forma iuvat accidentia, et principaliter agit quando actio est sibi conveniens, sed in actione disconvenienti non. 46 Consequenter dicendum quod in sacramento altaris nulla substantia multiplicat species, sed ibi miraculum factum est. 47 Contra istam opinionem arguitur: sensus interior sensit concretive per intentiones decisas a sensatione exteriori; aut etiam per species reservas in memoria, scilicet in posteriori parte capitis. Quaero igitur, quae substantia multiplicaret speciem suam? Si dicitur quod sensus exterior aut organum reservatum Contra: tunc sensus interior sentiendo concretive sentiret substrative sensum exteriorem aut organum reservatum; quod est falsum, cum senso repraesentat substrative rem ad extra. Igitur si ibi nulla substantia multiplicet speciem sensibilem de se, tunc etiam alibi potest salvari, et praecipue cum nulla res aut experientia communicat obiectum. 48 Secundo arguitur sic contra illam opinionem: auditus sensit concretive, et ad sui sensationem nulla substantia multiplicat species; igitur similiter alibi. Minor probatur, quia non aër. Alias aër audiretur, et non efficiens solum, quia tale nihil producit nisi sonum. Et similiter quare aër aut efficiens sonum non ante aut post sonum multiplicaret de se species ad auditum non potest bene assignari ratio. 49 Tertio sequitur quod forma gravis coageret principaliter impetui ad motum sursum. Consequens falsum. Et patet consequentia, quia ille motus est solum de per accidens conveniens illi 28r formae. 50 Quarto sequitur quod forma aquae calefacienda principaliter ageret, et hoc si iuvaret caliditatem in multiplicando species. Et consequentia probatur, quia non haberet se aliter forma aquae in calefactione quam forma ignis, cum ambae iuvant accidentia in agendo. 51 Quinto adhuc stat ratio prius 271 tacta, quod pro formatione visionis venirent ad oculum triplices aut quadruplices species. Nec valet dicere quod solum totum compositum multiplicaret, et non materia nec forma; quia si una substantia non multiplicat, tunc nulla, cum sit par ratio. 52 Item, vel species sensibiles decisae a substantiis essent eaedem cum speciebus intelligibilibus, vel aliae et aliae. Non primum, quia hoc esset multiplicare entia sine necessitate. 272 Nec secundum, quia sensus et intellectus non actuantur per consimiles species, sicut nec sensus interior et exterior, cum plus distent in perfectione. 53 Sexto, supposito quod magnitudo sit distincta a substantia, et figura a magnitudine, tunc magnitudo et figura videntur, et tamen non multiplicant de se species. Igitur sic etiam de substantiis. Tenet consequentia a simili. 273 et intenditur. Quare manet eiusdem virtutis motivae respectu visus patientis. Quare stante illa maioratione virtutis proportionabilis quantumcumque diminuatur angulus visibile poterit videri. Quod autem Perspectivi dicunt, intelligunt de virtute non sic proportionabiliter in intensione augmentata, et ideo non est ad propositum. 271 Cf. supra n Cf. Aristoteles Physica I,4 188a17-8; Hamesse 141 (26):...peccatum est fieri per plura quod potest fieri per pauciora; cf. Guillelmus de Ockham Scriptum in librum primum Sententiarum Ordinatio I prol. q. 1 (OTh I) Cf. Boethius De topicis differentiis (1860) 1197D; cf. Petrus Hispanus Tractatus V,33 (1972) 73.23: Locus a simili est habitudo unius similis ad reliquum.

50 50 54 Dico igitur quod sensus sentit concretive. 55 Secundo dico quod solum accidentia multiplicant de se species, et non substantiae. Staret tamen bene quod substantiae iuvarent accidentia in multiplicando species, ut in actione convertenti xxviii et transeunte in materiam exteriorem. 56 Tertio dico quod species accidentis a natura sua habet repraesentare accidens a quo originaliter disciditur, xxix et cum hoc subiectum illius accidentis. Aut quod fuit subiectum illius accidentis cuius vices deus miraculose supplet, exceptis speciebus soni, quae ex natura sua habent repraesentare sonum, et non semper aërem cui inhaeret, sed efficientem sonum. Sed intentiones decisae a sensatione exteriori repraesentant xxx sensationem et obiectum extrinsecum, cum eisdem circumstantiis cum quibus illa sensatio repraesentat; et cum hoc, subiectum sensationis. 57 Similiter, si solum vera intentio disciditur a sensatione interiori, illa repraesentat sensationem exteriorem; et cum hoc ea quae illa sensatio repraesentabat. 28v 58 Sed aliqui 274 videntur ponere triplices species decisas a sensatione interiori. Unam quae repraesentat sensationem. Aliam quae repraesentat obiectum extrinsecum. Et tertiam quae repraesentat tempus in quo obiectum est sensatum per illam sensationem. 59 Sed non credo quod sit ponendo intentio decisa a sensatione interiori repraesentans tempus, cum illa sensatio non repraesentat tempus. Sicut nec exterior, cum nihil movet ad cognoscendum tempus. Si autem reservatur intentio repraesentans tempus aut motum, dico quod illa disciditur a copula coniungente sensationes interiores, et non a subiecto vel praedicato. 60 Consequenter dico quod a sensatione interiori disciduntur duplices, sub una obiecti tantum, alia tam obiecti quam sensationis repraesentativa. Si enim solum esset repraesentativa sensationis, tunc sensus quandoque sentiret abstractive, mediante illa se. Ex quo patet quod stat quidditative xxxi memorari xxxii de obiecto, et non simul de sensatione illius, sed non econverso. Patet habendo primam speciem et non secundam. Et per illum modum possunt salvari experientiae propter quas Buridanus et alii ponunt triplices species, etsi sensus interior debet memorari de tempore in quo res est sensata. Si non habet species temporis, tunc oportet quod percipiat plura intermedia inter rem perceptam prius, sicut si debet percipere distantiam, hoc est per perceptionem intermediorum inter ipsum et sensibile. 61 Et de hoc patebit 275 secundo huius plenius circa finem. 62 Per hoc patet ad argumentum 276 unde sensus bene sentiat illud cuius speciem non habet, etc. 63 Arguitur contra iam dicta. Si species sensibiles repraesentarent quandoque subiectum accidentis, vel igitur solum subiectum inhaesionis, vel solum subiectum denominationis, vel utrumque. Non primum, quia tunc solum videretur materia prima inter substantias; et sic illa esset falsa homo videtur. Non secundum, quia dictum est quod repraesentat subiectum inhaesionis; sed subiectum inhaesionis est materia prima. Subiectum 29r autem denominationis est totum compositum. Nec tertium, quia tunc esset communis quoad substratum. 274 Non inveni. 275 Cf. infra Lib. II q Cf. supra n. 4.

51 51 64 Item, si repraesentaret materiam primam tantum, tunc non mutaretur sensatio, si per divinam potentiam imperceptibiliter forma lapidis converteretur in formam ferri, aliis omnibus remanentibus ut prius. 65 Item, si repraesentaret solum totum compositum, tunc natura mutaretur per solam corruptionem formae substantialis et generationem alterius. Quia postea fieret aliud subiectum denominationis, quod species a natura sua habet repraesentare. 66 Item, aut tales species repraesentarent accidentia alia coexistentia xxxiii accidenti a quo originaliter diffunduntur, aut non. Non primum, quia alias perciperet dulcedinem lactis. Nec secundum, quia visus percipit magnitudinem et figuram, supposito quod sint distinctae a substantia. Et tamen per solam multiplicationem specierum coloris, cum magnitudo et figura non multiplicarent de se species sensibiles illo stante quod sint distinctae a substantia magna. 67 Respondetur quod solum subiectum inhaesionis. Et concedo consequenter quod inter substantias solum videtur materia prima, et quod illa est falsa, homo videtur. Sed conceditur per synecdochen, xxxiv attribuendo illud quod est pars xxxv suo toti; et secundum illum modum multae propositiones conceduntur. 68 Consequenter concedo quod non mutatur sensatio, si per divinam potentiam forma lapidis mutaretur in formam ferri. 69 Consequenter dico quod accidentia etiam repraesentant magnitudinem et figuram, sed non dulcedinem, quia propter aliam et aliam magnitudinem et figuram, alia et alia pars oculi sigillatur per species coloris et lucis, ut maior et minor, aliter et aliter figurata, caeteris paribus. Sed propter aliam et aliam dulcedinem vel saporem, aut qualitatem primam, non sigillatur aliter et aliter oculus. Et sic non est simile de istis qualitatibus, sicut de magnitudine et figura. 70 Item, contra hoc, tunc impossibile esset per viam abstractionis formare verum conceptum repraesentantem 29v totum compositum, quia oportet eum formari a conceptu repraesentantem materiam primam solum et accidentia; et hoc est impossibile, ut patet ex definitione abstractionis Ideo potest etiam defendi quod species sensibiles repraesentent subiectum denominationis. Unde diceretur consequenter, ubi dictum est de subiecto inhaesionis, quod deberet dici subiectum denominationis. 72 Et consequenter diceretur quod non oportet naturam speciei mutari mutata forma, quia naturale esset speciei repraesentare illud accidens a quo disciditur, et subiectum suum denominationis quod pro tunc est subiectum denominationis quando movet sensum. Ergo idem inconveniens posset adduci contra primam responsionem, 278 ponendo quod deus ponat unum accidens imperceptibiliter de una materia in aliam. Et consequenter diceretur quod versa forma lapidis in formam ferri postea produceretur alia sensatio, licet hoc nos lateret. Et de illo patebit secundo 279 huius. 73 Buridanus 280 dicit quod prima suppositio in quaestione sit vera, in qua supponitur quod intellectus indiget ad intelligendum moveri a phantasmate, et phantasia a sensu, et sensus ulterius ab obiecto exteriori. 74 Contra: si intellectus ad intelligendum moveretur a phantasmate, et phantasia a sensu, vel hoc esset obiective vel aliter. Non obiective, quia intellectio prima non formatur a 277 Cf infra n Cf. supra n Cf. infra Lib. II q. 6 n Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 6 n. 9: Supponunt primo quod intellectus ad intelligendum indiget moveri a phantasmate, et phantasia a sensu, et sensus ab obiecto exteriori.

52 52 phantasmate. Arguitur quia nobilius non fit ex ignobiliori. Alias aliquid ageret ultra gradum suum proprium. 75 Respondetur quod saepius nobilius producitur ab ignobiliori, ut patet in generatione formae quae producitur ex qualitativis dispositionibus ea ignobilioribus; xxxvi nec est inconveniens quod agens instrumentale producit nobilius se quando producit virtute principalis agentis secum coagentis et coproducentis, quod est aeque nobile aut nobilius effectu. 76 Sed diceres, notitia sensitiva non attingit notitiam intellectivam, igitur non producit eam. Consequentia tenet, quia necesse est movens esse simul cum moto, 281 per se aut per suum instrumentum. 30r Et arguitur quia intellectio est indivisibilis, sensatio autem divisibilis; sed indivisibile non tangit divisibile. 77 Respondetur quod sensatio attingit intellectionem productive instrumentaliter, quia producit eam instrumentaliter. Sed non attingit eam loquendo de tactu, sicut corpora se tangunt carnem. Verum est quod producens est cum producto, quia sunt simul in eadem anima. 78 Consequenter dico quod intellectio prima non sensit sensationem interiorem a qua formata est, et cum qua est omnino synonyma; licet sensatio interior sensit sensationem exteriorem. Et ratio est quia intellectio prima formatur immediate et sine speciebus et intentionibus a sensatione interiori, et ex eadem causa intellectio secunda non sentit intellectionem primam. 79 Dubitatur: quid sit intuitio? 80 Respondetur quod intuitio est cognitio naturaliter, proprie, vere a qua causata est sine alia cognitione prima. Vel est cognitio causata ab alia cognitione repraesentans formaliter, naturaliter, proprie, et se ipsa obiectum, eodem modo sicut cognitio a qua formata est se ipsa formaliter repraesentat. 81 Obiectiva cognitio est cognitio formata ab alia cognitione tamquam ab obiecto repraesentans formaliter et se ipsa obiectum, eodem modo sicut cognitio a qua formata est se ipsa formaliter repraesentat. 82 Ultimate definiatur intuitio sic: intuitio est cognitio naturaliter proprie sensus non formata ab alia cognitione. Vel est cognitio causata ab alia cognitione etc., sicut habetur in definitione 282 date immediate ante definitionem obiectivae cognitionis. Et sic dominus deus est intuitio et conceptus absoluti, tam communes quam singulares, quando formantur ab aliis conceptibus absolutis cum eis formaliter synonymis, ut habito conceptu Sortis absolute possum ab eo formare alium conceptum consimilem, sicut a sensatione interiori intellectionem primam. 83 Corollarium: ex definitione intuitionis datur duo conceptus synonymi, quorum unus est abstractio, et alter intuitio et non abstractio. Patet de conceptu synonymo cum conceptu huius termini album. 30v Patet idem de electione et intellectione prima formata ab electione, quorum unus est electio et alter non. 84 Corollarium: omnis sensatio exterior est intuitio. 85 Corollarium: omnis sensatio interior, sentiens rem formaliter eodem modo sicut exterior, est obiectiva cognitio. 281 Cf. Aristoteles Physica VII,2 343a Id est, cognitio causata ab alia cognitione repraesentans formaliter, naturaliter, proprie, et se ipsa obiectum, eodem modo sicut cognitio a qua formata est se ipsa formaliter repraesentat; cf. supra n. 80.

53 53 86 Corollarium: cognitio qua spiritus cognoscit substantiam et accidens per speciem intelligibilem est intuitio et obiectiva cognitio, quia clare cognoscit xxxvii rem cum circumstantiis, ut nos, sed non absolute; dubium est sine discursu. 87 Corollarium: dominus deus est intuitio, tam ut cognoscit rem absolute quam cum circumstantiis. Patet ex definitione Corollarium: si spiritus cognosceret rem absolute, talis est intuitio. Patet ex definitione Corollarium: nulli xxxviii conceptus abstracti, nec singulares nec communes primi a nobis formabiles, sunt intuitio, quia non formantur immediate ab obiecto; nec sunt synonymi cum conceptibus a quibus formantur. 90 Consequenter dico quod elicitio 285 non est obiectiva cognitio nec intuitio, quia non repraesentat colorem vel figuram, sed rem cum circumstantiis non cadentibus sub sensu. Verum est, si alicui placeret dicere quod eas connotaret. 91 Posset consequenter dicere quod idem conceptus esse elicitio et obiectiva cognitio secundum diversos modos connotandi. Etiam potest dici quod xxxix sensatio interior sentiat eodem modo sicut elicitio; sed non formaliter, sed solum ex subordinatione, quia subordinatur elicitioni, et elicitio formatur ab ipsa. Et sic sensatio interior non sentit formaliter eodem modo sic<ut> elicitio, nec econverso. 92 Consequenter dico quod si nulla esset sensatio in sensationibus exterioribus, adhuc esset ponenda obiectiva cognitio, quia adhuc intellectio prima esset obiectiva cognitio. Sed quod intellectio prima sit ponenda patet, quia intellectus est potentia superior quam sensus, igitur potest cognoscere rem sicut sensus. Et secundum Philosophus tertio huius, 286 oportet quemcumque intelligentem etc, ubi per phantasma intelligit sensationem interiorem. Et licet sint synonymae sensatio interior et intellectio, 31r tamen adhuc clarius intellectio repraesentat rem quam sensatio, sicut eadem res cum eisdem circumstantiis visa in speculo claro clarius videtur quam in speculo obscuro et tenebroso. 93 Dico etiam quod si sensatio non fieret in sensibus exterioribus, nec esset ponendo intellectio prima, adhuc esset obiectiva cognitio, scilicet interior formata per species reservatas. 94 Dico consequenter quod intentiones et species multiplicatae a sensibus exterioribus differunt specie, quia intentiones repraesentant obiectum cum circumstantiis ipsum individuantibus; et cum hoc sensationem a qua multiplicantur, et species aliae non. Et cum hoc intentiones natae sunt movere sensum interiorem, et aliae non. 95 Dubitatur de conceptu aurei montis in somno xl formato, an sit obiectiva cognitio vel elicitio. 96 Respondetur uno modo quod formantur duo conceptus se penetrantes, sicut postea 287 dicetur de visione arboris igniti, quia diversae species et indistinctae veniunt ad sensum communem, et quibus est obiectiva cognitio. Nec apparet quem aureum montem repraesentaret plus quam alium. Et quia non significat communiter omnem aureum montem, igitur nullum repraesentat, etsi formaretur unus conceptus, tamen non ab una notitia, sed a pluribus specie distinctis. Et sic non esset ad propositum. 283 Cf. supra nn Cf. supra nn Substantivum hoc provenit ex verbo elicere. Cf. Ioannes Duns Scotus Ordinatio II dist. 7 q. un. n. 58; Opera omnia 8 (2001) Cf. Aristoteles De anima III,8 432a8-9; Hamesse 188 (167): Necesse est quemcumque intelligentem phantasmata speculari. 287 Cf. infra Lib. II q. 11 nn

54 54 97 Etiam potest dici quod esset intuitio, quia connotaret circumstantias quas ambo conceptus a quarum intentionibus causatur connotant. 98 Sed melius est dicere quod formantur duo conceptus, ut mihi apparet. 99 Tertia suppositio quaestionis Magister Buridanus 288 etiam videtur concedere, ex quo non improbat eam est quod Avicenna 289 posuit quod virtus aestimativa seu imaginativa sive elicitiva elicit ex speciebus et intentionibus sensatis intentionem non-sensatam, ut ovis ex figura, colore, et motu lupi sensus elicit intentionem inimicam, xli et fugit ab eo. Et ita intellectus, cum sit virtus superior, potest iterum ex intentionibus imaginatis elicere intentionem non-imaginatam. 100 Contra: intentiones non sequuntur; 31v igitur. 101 Respondetur quod Buridanus et Avicenna volunt quod a conceptu repraesentante rem cum circumstantiis cadentibus sub sensu exteriori, virtus aestimativa elicit unum alium conceptum, qui repraesentat rem cum aliis circumstantiis, quae non cadunt sub sensu exteriori. 102 Et est iste modus quod ovis prius format sensationem exteriorem in oculo, et illa repraesentat lupum, similiter colorem et figuram lupi. Et illa sensatio dicitur intuitio. Consequenter disciduntur ab illa sensatione intentiones, usque ad sensum interiorem, scilicet usque ad cor. Et ibi formatur sensatio interior, quae etiam dicitur intuitio. Et tunc sine speciebus mediis virtus aestimata, quae est in corde, elicit conceptum repraesentantem lupum per modum huius inimici, vel per modum huius disconvenientis, aut huius nocivi; et ille conceptus est elicitio. Similiter homo elicit conceptum huius inimici, si quis eum horribiliter invadit cum gladio evaginato; xlii et conceptum huius latronis, si percipit quem occulte et bene munitum armis in silva latentem. 103 Et aliqui 290 volunt dicere quod ad elicitionem requiritur discursus; et aliqui 291 dicunt quod non. Et puto secundum verius. 104 Consequenter patet quod si unus homo obviaret mihi unus amicus, a sensatione interiori formarem conceptum qui esset elicitio significantem ipsum per modum huius amici. 105 Consequenter patet quod non oportet ad elicitionem semper actualiter sensationem exteriorem concurrere, sed potest fieri in somno somniando per species reservatas in posteriori parte capitis. 106 Consequenter 292 est notandum quod elicitio est cognitio formata ab alia cognitione sine speciebus mediis, quae alia non xliii est secum synonyma formaliter et se ipsa significando. 107 Corollarium: sensatio interior prima non est elicitio, quia non est synonyma elicitioni, capiendo illam sensationem prout naturaliter, proprie, et formaliter se ipsa xliv significat, licet sit sibi synonyma ex substantione. Similiter non formatur sine speciebus mediis ab alia cognitione. 108 Corollarium: sensatio exterior non 32r est elicitio, quia non formatur ab alia cognitione. 288 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 6 n. 9: Tertio supponunt, sicut ponit Avicenna, quod virtus imaginativa seu aestimativa elicit a speciebus et intentionibus sensatis intentionem non sensatam, ut ovis ex figura, colore et motu lupi sensatis elicit intentionem inimicitiae et fugit ab eo. Et ita intellectus, cum sit virtus superior, potest iterum ex intentionibus imaginatis elicere intentionem non imaginatam. 289 Cf. Avicenna Liber de anima IV,2 (1972) Non inveni. 291 Non inveni. 292 Adn. mg. manu 2: <<E>>licitio

55 Corollarium: omnis abstractio est elicitio. 110 Sed 293 capiendo elicitionem prout distinguitur contra abstractionem, potest sic definiri elicitio est cognitio formata sine discursu ab alia cognitione sine speciebus mediis, quae alia non est secum synonyma formaliter et se ipsa significando. Dicitur in definitione sine speciebus mediis propter sensationem xlv exteriorem primam, quae licet significando exteriorem in sic significando non est secum synonyma, cum illa connotatio provenit ex intentionibus venientibus ad sensum interiorem a sensatione exteriori. 111 Corollarium: quod intellectio prima formata ab elicitione non est elicitio, quia est synonyma cum xlvi cognitione a qua formata est. 112 Consequenter est notandum quod dicitur in suppositione tertia 294 quaestionis elicit intentionem inimicitiae, Buridanus capit ibi abstractum pro concreto. Quia virtus aestimativa non format conceptum communem, sed bene format conceptum singularem connotantem inimicitiam et amicitiam. 113 Nota circa istos modos formandi unam cognitionem ab alia, sub quo modo comprehendatur conceptus singularis absolutus formatus ab aliis conceptibus singularibus absolutis synonymis cum eadem, et similiter de quibus conceptibus tam absolutis quam connotativis taliter formatis a sibi synonymis, et intellectio prima formata ab elicitione. Et apparet ex definitionibus 295 quod sint intentiones; vel potest addi ad definitiones restringentia plus. 114 Arguitur: nulla est causa quod ovis ex apprehensione lupi taliter colorati, figurati, et horribiliter moti eliciat conceptum huius inimici, et non alterius. 115 Respondent aliqui 296 quod complexiones lupi et ovis sint inimicae. xlvii Unde dicunt quod complexio lupi est valde contraria complexioni ovis. Et hoc probant per signum, quia pellis lupina supraposita pelli ovis corrodit eam. 116 Secundo, 297 quia cordae factae ex visceribus ovis et lupi tractae super eodem instrumento musicali numquam consonant. 117 Sed non apparet quod contrarietas complexionum sit sufficiens causa. Primo quia sequitur quod lupus aeque bene deberet fugere ovem sicut ovis lupum. Secundo 32v nam complexio humana videtur esse plus contraria complexioni ovis quam complexio lupi; et tamen ovis non fugit hominem, ut pastorem, sed potius accedit. Tertio si ovis et lupus simul educarentur a iuventute, tunc adhuc xlviii complexiones eorum essent contrariae, et tamen ovis non fugeret lupum, sed potius sibi cohabitaret. Quarto videtur ad experientiam quod ovis fugit consimiliter pastorem et alia animalia horribiliter mota. Quinto non sequitur quod ovis quantumcumque est iuvenis deberet fugere lupum; quod est contra experientiam. 118 Alii 298 volunt dicere quod si esset ovis quae numquam vidisset alias oves fugere lupum, aut male tractari a lupo, quod non fugerent lupum taliter motum plus quam aliud 293 Adn. mg. manu 1: Elicitio du<<pliciter>> definitur. 294 Cf. Iohannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 6 n. 9: Tertio supponunt, sicut ponit Avicenna, quod virtus imaginativa seu aestimativa elicit a speciebus et intentionibus sensatis intentionem non sensatam, ut ovis ex figura, colore et motu lupi sensatis elicit intentionem inimicitiae et fugit ab eo. 295 Cf. supra nn. 106, Cf. Albertus Magnus De animalibus XXII tr. 2 c. 1 (1921) II 1407: Corium etiam eius <leonis, sc.> cum corio lupi positum, depilat ipsum et similiter alia coria. 297 Cf. Albertus Magnus De animalibus XXII tr. 2 c. 1 (1921) II 1411: Odium autem quod est inter lupum et oves in omnibus membris est radicatum, ita quod cordae de visceribus ovium factae cum cordis de visceribus lupi factis permixtae non sonant. Cf. Lynn Thorndike Science and Thought (1967) 33: Item dicit Albertus, 22 De animalibus, capitulo de lupo, cordas quae fiunt ex visceribus lupi et ovis nequaquam facere armoniam, quoniam odium eorum in vita est radicatum in omni membro quoad formam mixtionis.

56 56 animal. Si igitur fugit ovis, et elicit conceptum huius inimici, hoc est ideo quia vidit quod tale animal vel consimile oves prius invasit et male tractavit; aut, si non vidit illa aut alia consimilia, vidit tamen alias oves tale animal taliter se habens xlix fugere. Et huius signum potest esse quod iuvenis ovis non fugeret ipsum, si sola esset. 119 Alii 299 dicunt quod sit a natura inditum quod fugiat lupum taliter se erga eam habentem, et formaret conceptum huius inimici, quia inditum est non cognoscentibus fugere sibi disconveniens et ea volens corrumpere, ut patet in antiperistasi Sed contra: tunc quantumcumque ovis iuvenis et inexperta deberet fugere. 121 Alii 301 dicunt quod sicut certi apparatus in rebus sunt signa certorum factorum, ut apparatus quo quis apparet bene inimicus occulte transire in silva est signum latrocinii, et cognitionis talis apparatus efficit cognitionem latrocinii. Sic apparatus quo lupus apparet ovi est signum inimicitiae. 122 Et est quasi idem cum prius 302 dicto. Dicat igitur sicut l placet. 123 Sed Buridanus 303 videtur manifeste adhuc tendere quod solum ex motu, figura, et colore ovis eliciat, 33r ut patet in suppositione tertia praetacta immediate. 124 Consequenter dicit Buridanus 304 in tertia suppositione, comparando intellectum ad virtutem imaginativam, et dicit sic ita intellectus, cum sit virtus superior, potest item ex intentionibus imaginatis elicere intentionem non-imaginatam. 125 Ideo sic ex intentionibus accidentium sub imaginatione cadentium potest intellectus elicere intentionem substantiae. Et hoc videbatur Aristoteles intendere in prooemio 305 huius, dicens cum enim habeamus notitiam per phantasiam tradere de accidentibus, aut omnibus aut pluribus, tunc et de substantia habebimus aliud dicere optime, in quibus verbis videtur velle quod per abstractionem possimus devenire in cognitionem substantiarum. 126 Pro illo modo est notandum quod non propter hoc unus conceptus dicitur ab alio conceptu abstrahi quia in eo prius fuerit, sed propter hoc quia formatur de novo mediante discursu non synonymus formaliter cum illo conceptu a quo formatus est. 127 Et modus abstrahendi est quod sensus exterior primo format sensationem exteriorem mediantibus speciebus multiplicatis a qualitatibus sensibilibus, quae sensatio exterior repraesentat inconfuso substantiam et accidens, quia non potest distinguere inter substantiam et accidens, ex quo simul sunt penetrativae. Si enim sensus exterior deberet inter aliqua distinguere, oportet quod apparerent extra invicem; et illa sensatio est intuitio. Deinde sensus interior in corde format sensationem interiorem quae est intuitio, et cum hoc obiectiva cognitio. Et repraesentat etiam inconfuso substantiam et accidens. Deinde etiam intellectus format intellectionem primam, quae aeque li inconfuso repraesentat substantiam et accidens; et est cognitio obiectiva. Deinde, ex qua intellectus est perfectior sensu, et nobilior et superior, 298 Non inveni. 299 Non inveni. 300 Cf. Aristoteles Physica VIII,10 267a Non inveni. 302 Cf. supra n Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 6 n. 9: ut ovis ex figura, colore et motu lupi sensatis elicit intentionem inimicitiae et fugit ab eo. 304 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 6 n. 9: Et ita intellectus, cum sit virtus superior, potest iterum ex intentionibus imaginatis elicere intentionem non imaginatam. 305 Cf. Aristoteles De anima I,1 402b23-6: Cum enim habeamus tradere secundum fantasiam, id est imaginationem, de accidentibus, aut omnibus aut pluribus, tunc et de substantia habebimus aliquid dicere specialiter.

57 57 potest distinguere inter substantiam et accidens, quia potest percipere quod eadem res in numero iam est in uno situ, postea in alio. 128 Similiter quod eadem res est primo alba et postea nigra; et sic 33v postea potest concludere quod situs distingueretur ab illa re, et similiter albedo. Et sic potest formare duos conceptus, unum repraesentantem albedinem, et alium repraesentantem substantiam albam. Et isti conceptus sunt abstractiones. 129 Pro 306 quo consequenter est notandum quod abstractio est cognitio intellectiva formata ab alia cognitione intellectiva secum formaliter et se ipsa significando non synonyma praevio discursu Contra: sequitur quod haberemus conceptum abstractum antequam abstraheremus. Probatur, quia volo quod Sortes a ly album abstrahat conceptum absolutum albedinis. Si tunc praerequiritur discursus, maxime talis aut similis: hoc iam est album, et prius fuit et non fuit album, igitur albedo est distincta ab hoc. Modo conceptus absolutus albedinis est subiectum conceptionis. 131 Respondetur quod in discursu praerequisito non debet poni conceptus albedinis, sed debet sic discurri vel consimiliter: hoc iam est album, et prius fuit et pro tunc non fuit album, igitur in eo est aliquid quod prius pro tunc non fuit in eo et illud est distinctum ab eo. Et postea intellectus debet considerare convenientias essentiales albedinum inter se, et postea reflecti super conceptum huius termini album et abstrahere conceptum albedinum. Et ita fiat in aliis. Sed numquam datur unum medium discurrendi quod sufficit ad omnem modum abstrahendi, quia aliud medium requiritur ad abstrahendum conceptum figurae, aliud ad coloris conceptum, aliud ad conceptum caliditatis. 132 Dubitatur an a lii quolibet conceptu posset abstrahi seu liii fieri abstractio. 133 Respondetur quod non, quia a conceptibus liv in sensibus non; et declaro ex definitione. 308 Similiter a conceptu absoluto non potest fieri abstractio, nec a quolibet connotativo. Dabiles enim sunt conceptus connotativi actualiter, habentes solum unum modum connotandi, quorum substrata 34r non habent convenientiam essentialem; et similiter connotata. Et a talibus non potest fieri abstractio conceptuum connotativorum, ut notum est, 309 quia numquam conceptus abstractus est synonymus conceptui a quo abstrahitur. Nec absolutorum, quia isti solum sumuntur a convenientiis essentialibus rerum Dubitatur secundo utrum solum una notitio absoluta potest abstrahi, vel etiam connotativa. 135 Respondetur quod tam notitiae absolutae quam connotativae natae sunt abstrahi. Unde si est unus terminus solum habens unum modum connotandi, et formalia sua significata habent essentialem convenientiam adaequatam eis inter se, et materialia inter se, a tali termino possunt abstrahi duo conceptus absoluti. Si vero terminus habet plures modos connotandi, tunc ab eo per abstractionem potest formari unus terminus, qui habet pauciores modos connotandi, aut unum tantum. Et praecipue si isti diversi modi connotandi diversas res connotant, ut a ly cenae potest formari seu abstrahi unus conceptus connotativus, qui connotaret comestionem; et non tunc serotinum, et alius qui connotaret tunc serotinum et non 306 Adn. mg. manu 1: <<Ab>>stractio. 307 Cf. supra n Cf. supra n Cf. supra n Adn. in cap. pagina, ex alia manu: <<...>> etiam multis videtur quod in intellectu formentur conceptus communes sine discursu, quia ita bene potest quis considerare convenientiis rerum sine tali discursu. Nec requiritur discursus, sed ab illo 310 conceptu ille homo potest abstrahi conceptus complexus omnes homines etc. Et secundum illos, non omnium rerum formantur conceptus per abstractionem, sed solum sensibilium etc.

58 58 comestionem. 311 Similiter si magnitudo est distincta a substantia magna, tunc a conceptu connotante magnitudinem et albedinem potest abstrahi conceptus connotans solum magnitudinem. 136 Dubitatur: percipiatur mutatio rei de albedine in nigredinem, manente tamen illa re aeque magna. Similiter conceptus connotans albedinem tantum, si perciperetur condensatio absque mutatione albedinis. 137 Consequenter dicendum est quod per viam abstractionis possunt tam conceptus communes quam singulares formari; alia frustra poneretur praedicatum est talis aut substantiae; et tales conceptus solum formant intellectus ut sic. 138 Consequenter est dicendum quod conceptus singulares possunt abstrahi a conceptibus singularibus et communibus. Quod de singularibus non est dubium. Sed quod de communibus 34v patet. Nam de ly hoc album singularizato quoad connotatum tantum potest abstrahi conceptus singularis huius albedinis Confirmatur: nisi conceptus communis possit abstrahi a conceptibus singularibus, sequitur quod esset processus in infinitum in conceptibus. Consequens manifeste falsum. Et probatur consequentia: Et signo unum conceptum communem. Quaero an ille sit abstractus a lv conceptu singulari? Et si sic, habetur propositum. Et si non, tunc est formatus ab alio conceptu communi; et tunc quaero unde ille conceptus communis est formatus? Et sic continue, quod non potest esse. Ergo oportet quod lvi primus conceptus communis lvii immediate formatus est a conceptu singulari. 140 Consequenter dico quod conceptus communis absolutus abstractus a substrato lviii istius termini album significat omnia praeter primam causam, quia quodlibet praeter primam causam natum est fieri album per divinam potentiam. 141 Consequenter dico quod conceptus abstractus communis a substrato huius termini coloratum est synonymus cum conceptu abstracto a substrato istius termini album, et non superior ad eum, quamvis ly coloratum sit genus ad ly album. 142 Arguitur: sequitur quod discursio esset abstractio et econverso. Patet ex definitione Respondetur concedendo hoc sicut definita est abstractio; immo illo modo capiendo abstractionem est superior ad discursionem. Sed capiendo abstractionem ut distingueretur contra discursionem <non>. 144 Respondetur negando argumentum. Nam sic definitur discursio: discursio est formatio etc., 314 negando argumentum. Nam 315 discursio est formatio unius cognitionis ab alia cognitione complexa, virtute discursus in cuius conclusione talis notitia complexa est extremum. Verbi gratia, intellectus sic arguit: aliqua causa est; et non est processus in infinitum in causis; 316 igitur prima causa est. In conclusione illius discursus ponitur 311 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones in decem libros Ethicorum Aristotelis I q. 9 (1637) 736: Dicendum est tamen secundo, quod nomina significantia dictum virtutem non simpliciter, sed connotando aliam et aliam operationem, vel aliam et aliam circumstantiam materialem, seu accidentalem, differunt bene secundum speciem, et ab invicem, et ab illo nomine, quod significat illam virtutem secundum se, cuius ratio est, quia ipsorum oportet esse alias et alias rationes definitivas, cure definitio nominis non sit perfecta, nisi explicentur connotata: coena enim non solum per comestionem definitur, sed et per tempus serotinum. 312 Adn. in cap. pagina, ex alia manu: <<...>> generalissimo et sub nulla specie, sicut nec ly dependens. 313 Cf. supra n Cf. supra n Adn. mg. manu 2: <<Dis>>cursio prout distinguitur <<contra>> abstractionem differenter. 316 Cf. Aristoteles Metaph. II,2 994a1-2: Sed quia est principium quoddam et non infinite cause existentium nec ad directam theoriam nec secundum speciem, palam.

59 59 complexum hoc, scilicet prima causa, a quo intellectus format conceptum singularem dei. Similiter discurret homo cognoscit singulariter et communiter, absolute et connotative. Consequenter intellectus format conceptum singularem animae intellectivae. 35r Et ex hoc est differentia inter discursionem et abstractionem, quia conceptus in discursione formatur ab extremo complexo, sed non abstractione, capiendo abstractionem proprie. Nam capiendo abstractionem proprie, propter maiorem declarationem, potest addi ad definitionem prius tactam, ab alia cognitione intellectiva incomplexa. 145 Buridanus 317 consequenter dicit quod Tertius modus dicendi est quod res cognoscitur et repraesentatur per suam similitudinem. Effectus autem gerit quodammodo causae similitudinem; immo est quodammodo participata similitudo causae et effectus, quare unum potest repraesentare reliquum. Propter quod innatum est utrumque cognosci per reliquum, quia est illud propter quid est accidens. Substantiae autem et accidentia habent se ad invicem sicut effectus et causae; sic ergo per accidentia cognoscuntur substantiae, et per inferiora substantiae separatae, tandem deus, et econverso. 146 Pro illo est notandum quod effectus repraesentat suam causam naturaliter proprie. Non tamen ratione similitudinis essentialis, quia sic albedo plus significaret nigredinem quam subiectum, quia plus convenit cum nigredine in essentiali perfectione. Est ergo a natura positus talis ordo quod effectus repraesentat suam causam. Dummodo ergo potentiae constat habitudo effectus ad causam suam, potest causa nosci lix ex effectu. 147 Et si dicitur, quando potentia noscit habitudinem effectus ad suam causam, tunc non noscit causam, ergo talis habitudo non requiritur ut noscatur eadem: 148 Ad hoc dicitur quod per talem habitudinem potentia bene lx noscit inconfuso causam, sed non determinate, ut ergo particulariter et determinate noscatur, talis habitudo requiritur. 149 Nota tamen quod aliqui 318 dicunt quod effectus significat suam causam ad placitum, scilicet ex voluntarie usu, et non naturaliter, ex quo non omnibus sic repraesentat. Et etiam quod est naturaliter repraesentativum, hoc ducit in notitiam habitudinis naturalis. Sed sic non est de effectu respectu suae causae. 150 Dicitur tamen quod non oportet quod cuilibet ducat in notitiam naturalem, sed sufficit quod 35v noscenti talem habitudinem signi ad signatam Dubitatur 320 de quibus accidentibus intelligitur quaestio. 152 Respondetur 321 quod de accidentibus sensibilibus et propriis, quia huiusmodi magis appropriate et distincte ducunt nos in cognitione substantiarum. Licet accidentia communia etiam conformant, tamen magis confuse. 317 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 6 n. 12: Tertius modus dicendi est quod res cognoscitur et repraesentatur per suam similitudinem. Effectus autem gerit in se quodammodo causae similitudinem. Immo est quaedam participata similitudo suae causae. Ideo effectus potest repraesentare causam, et causa effectum, propter quod innatum est utrumque cognosci per reliquum, hoc quia est, illud propter quid est. Substantia autem et accidens se habent ad invicem sicut causa et effectus. Sic ergo per accidentia cognoscuntur substantiae et per inferiora substantiae separatae et tandem Deus et e converso. 318 Non inveni. 319 Adn. in cap. pagina, ex alia manu: <<...>> specie differentibus. Item, accidens proprium est accidens quod non communicare in individuis eiusdem speciei etc. 320 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 231rb: Secundo dubitatur de quibus accidentibus auctoritas Philosophi debeat intelligi. 321 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 231rb: Respondetur quod principaliter intelligitur de accidentibus sensibilibus et propriis, quia talia magis appropriate et magis distincte ducunt nos in cognitione substantiarum quam accidentia communia vel insensibilia.

60 Tertio dicit Laurentius 322 quod quandoque accidentia insensibilia conferunt ad cognoscendum quod quid est; quia, secundum eum, species substantiarum sensibilium conferunt ad cognoscendum substantiam, et tales species sunt accidentia insensibilia. 154 Dubitatur 323 an sit possibile nos cognoscere aliquam rem per omnia eius accidentia. 155 Et dicit Laurentius 324 quod non, quia infinita uni accidunt. 325 Non autem est possibile noscere infinita, et hoc infinite. 156 Item, 326 si cognosceremus aliquam rem per omnia eius accidentia, tunc cognosceremus eam tante quante esset cognoscibilis, et per consequens ita perfecte sicut deus. 157 Apparet tamen quod hoc non sit omnino vera. Primo, non enim cuilibet infinita accidunt. Patet de domino deo, in quem accidens cadere non potest. Item, nec res quae est accidentium susceptiva infinita in se habet accidentia, saltem specie distincta, cum non sit infinita multitudo entium specie distinctorum. 327 Licet enim habet infinita accidentia numero distincta, illa bene possunt nosci. Sensus enim iudicat de toto albedine, et non de qualibet parte. 158 Potest ergo dictum suum intelligi de principalioribus accidentibus, quae infinita possunt verificari pro re quae non possumus noscere simul, cum intellectus sit solum finitae capacitatis. 159 In quarto modo dicit Buridanus 328 quod sicut materia non potest recipere diversas formas substantiales nisi praeparata et praedisposita per accidentia, ita nec intellectus notitias substantiarum quae sunt principaliores nisi praedispositus per notitias accidentium. Nam sicut ex materia praedisposita extrahitur forma ad actum virtute agentis, ita ex potentia intellectus praedispositi 36r extrahitur ad actum notitia substantiae virtute intellectus. Haec Buridanus. 160 Contra: intellectus humanus ad recipiendum notitiam substantiae non indiget dispositionibus. Arguitur, quia dispositio subiecti ad recipiendum talem formam solum requiritur propter hoc quod illa materia sit apta ad recipiendum talem formam, et debita 322 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 231rb: Tertio dicitur quod aliquando accidentia insensibilia conferunt ad cognoscendum quod quid est; quia species subiectorum sensibilium sive substantiarum conferunt ad cognoscendum substantiam, et tamen tales species sunt accidentia insensibilia; igitur, etc. 323 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 231va: Quarto dubitatur utrum possibile est nos aliquam rem cognoscere per omnia eius accidentia. 324 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 231va: Respondetur quod non, quia infinita uni accidunt. Modo non est possibile nos cognoscere infinita, et hoc infinite. 325 Cf. Aristoteles Poetica a16 (AL XXXIII) 12: Fabula autem est una non, sicut quidam putant, si circa unum sit; multa enim et infinita genere accidunt, ex quibus aliquibus nullum est unum. 326 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 231va: Item, si cognosceremus aliquam rem per omnia eius accidentia, tunc cognosceremus eam tantum quantum esset cognoscibilis. Et sic cognosceremus rem ita comprehendibiliter et ita perfecte sicut deus, quod est impossibile. 327 Aristoteles Physica III,6 206a30: Quare infinitum non oportet accipere sicut hoc aliquid, ut hominem aut domum. 328 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) I q. 6 n. 13: Quartus modus dicendi est quod sicut materia non potest recipere formas substantiales nisi praedisposita et praeparata per accidentia, ita nec intellectus notitias substantiarum quae sunt principaliores nisi praedispositus per notitias accidentium, et sicut ex materia praedisposita extrahitur forma ad actum virtute agentis, ita ex potentia intellectus praedispositi abstrahitur ad actum notitia substantiae in virtute intellectus agentis.

61 61 formae. Sed notitia substantiarum non exercet operationem mediante intellectu, cur non indiget intellectus praedispositione. 161 Item, sequitur quod non possit ibi manere notitiae substantiarum, nisi manentibus notitiis accidentium, sicut forma non maneret in materia nisi manerent dispositiones accidentales, scilicet qualitativae dispositiones. 162 Dicitur quod non apparet verisimile quod intellectus indigeat dispositione ad recipiendum in se notitiam substantiae, sicut nec aliqua substantia requirit dispositionem ad recipiendum in se accidens. Nec hoc videtur Buridanus asserere. Sed intellectus praerequirit dispositionem per accidentia, ut formet in se conceptus substantiales, quia difficile est alias formare conceptus substantiales. Et ergo mediantibus conceptibus accidentium, intellectus discurrit, et consequenter abstrahit, notitiam substantiae. 163 Vide argumenta Buridani quae bene valent. 164 Ad quaestionem respondetur quod quaestio est vera, et modus quomodo accidentia conferant ad cognoscendum substantias patet ex dictis in modis cognoscendi substantias per accidentia.

62 DRAFT <Liber II> <Lib. II Q. 1. Utrum omnis anima sit actus substantialis> 1 Circa secundum librum De anima quaeritur primo 36v utrum omnis anima sit actus substantialis. 1 2 Buridani 2 prima conclusio est quod anima est substantia. Et probat eam Buridanus 3 quarto sic: Operationes principales substantiarum non debent reduci in aliud accidens tamquam in principale principium ipsarum, sed in substantiam. Sed operationes principaliores animatorum, ut nutrire, sentire, et intelligere, reducuntur in ipsam animam tamquam in principium earum; igitur. 3 Confirmatur, nam secundum Aristotelem, 4 operationes vitales non reducuntur sufficienter in accidentia, quia non in gravitatem vel levitatem, quia tunc in animali omnia <ossa> fierent deorsum; et consequenter nervi et tota caro supra ea. Nec reducuntur sufficienter in quattuor qualitates primas, scilicet in caliditatem et frigiditatem <etc.>, quia hoc esset maxime in calidum, quod non potest dici, quia calidum non habet ex se naturam figurandi aliter et aliter diversa membra. Nec habet ex se naturam terminandi i augmentum, quia ignis in infinitum augmentaretur, si apponitur combustibile, sicut dicit Aristoteles secundo huius. 5 Igitur oportet dispositiones naturales animatorum reducere principaliter in aliud principium substantiale, et illud est anima. Haec Buridanus. 4 Notandum 6 quod ly substantia capitur tripliciter. Uno modo 7 substantia dicitur a substo -as. Et sic illud vocatur substantia quod substat alicui formae substantiali vel accidentali. Et sic deus non est substantia, sed materia prima illo modo est substantia; et similiter anima, quia substat sensationibus et intellectionibus. Secundo modo capitur substantia pro omni illo quod est, et valet tantum exsistens; et sic convertitur cum ly ens. Et illo modo capiunt grammatici 8 quando dicunt nomen est pars orationis significans substantiam cum qualitate propria vel communi. 37r Tertio modo 9 capitur pro re quae de sui natura nata est per se subsistere, vel esse pars rei essentialis quae de sui natura est nata per se subsistere. Et illo tertio modo intelligitur conclusio. 5 Consequenter est notandum quod quadruplex est differentiae formae substantialis et accidentalis, sicut dicit Laurentius 10 in primo dubio, licet quaelibet inhaereat. Primo, quod forma substantialis dat esse simplex, accidentalis secundum quid. Secundo, quia plures formae substantiales totales non possunt esse simul; sed bene accidentales. Tertio, ex forma substantiali et materia fit aliquod unum, cuius forma est pars intrinseca; non autem sit de forma accidentali et subiecto. Quarto, quia propter generationem formae substantialis incipit verificari aliquod nomen substantiale de aliquo, et non propter formam accidentalem. 6 Consequenter est dicendum quod conatus inhaerendi formae substantialis et accidentalis ii non sunt similes, quia ille conatus non est aliud quam ipsae formaemet. 7 Secundo potest dici quod quamdam similitudinem habent, nam sicut forma substantialis a natura inclinatur ad inhaerendum, ita forma accidentalis, quia utrumque eorum non potest a natura sua esse nisi inhaereat. Nec maior perfectio arguit minorem conatum ad inhaerendum, 1 Resp. Aristoteles De anima II,1 412a21: Substantia autem actus est; huiusmodi ergo corporis actus est.

63 63 quia alias unum accidens deberet minus conari ad inhaerendum quam aliud, ex quo unum est perfectius alio, quod tamen est falsum. 2 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 1 n. 9: Et ponuntur ergo aliquae conclusiones. Prima est quod anima est substantia. 3 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super litbros De anima (lectura tertia) II q. 1 n. 12: Item operationes principales substantiales non debent reduci in aliquod accidens tamquam in principale principium ipsarum sed in substantiam; sed operationes principales animatorum, ut nutrire, sentire, etc. reducuntur in animam tamquam in principale principium earum; ergo etc. Et confirmatur secundum Aristotelem quia operationes vitales non reducuntur sufficienter in accidentia, quia non in gravitatem et levitatem, quia tunc in animali omnia ossa fierent deorsum et consequenter nervi et tota caro supra. Nec reducuntur sufficienter in qualitates quattuor primas, scilicet in calidum et frigidum etc., quia hoc maxime esset in calidum, quod non potest dici quia calidum ex se non habet naturam figurandi aliter et aliter membra diversa, nec habet naturam ex se terminandi augmentum, quia ignis in infinitum augmentaretur si apponeretur combustibile, ut dicit Aristoteles. Ergo oportet dispositiones naturales animatorum reducere principaliter in aliud principium substantiale, et hoc est anima; ergo etc. 4 Aristoteles De anima II,4, 415b27-16a2. 5 Cf. Aristoteles De anima II,4 416a15: Ignis quidem enim augmentum in infinitum est, quousque est combustibile. 6 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 234rb-va: Secundo notandum quod ly substantia, prout sufficit ad propositum, capitur tripliciter. Primo modo dicitur a substando. Et sic nihil dicitur substantia nisi quod substat alicui formae substantiali vel accidentali. Et sic deus non est substantia, quia nulli substat. Isto modo anima in principio suae creationis non est substantia, quia nulli substant, ut arguebatur in ultima ratione ante oppositum. Sed isto modo quaelibet anima est vel potest esse substantia, quia licet in anima primo creato nihil est depictum, tamen est depingibilis. Secundo modo capitur substantia pro omni illo quod exsistet, et illud est <idem> quod essentia. Isto modo dicunt grammatici quando nomen significat substantiam cum qualitate. Et qualiter pura syncategoremata, ut omnis, nullus, et caetera, significare possunt substantiam, cum per se nullam rem significant, habet committo grammaticis. Isto modo capiendo substantiam, tunc non est dubium quin anima sit substantia, quia isto modo omne accidens et omne quod est est substantia. Tertio modo capitur prout dicitur res per se naturaliter subsistens, vel pars essentialis rei per se subsistentis, et nulli alteri inhaerentis, secundum quod accidens inhaeret suo subiecto. 7 Cf. Petrus Helias Summa super Priscianum maiorem (1975) 126: Hoc enim nomen substantia dicitur a substando. Petrus Helias Summa super Priscianum minorem (1978) 17: Substantia ergo dicitur a substando, quod exigit ipsa derivatio, quia substantia a substo, -stas derivatur, et sic proprie dicitur de materia primordiali quicquid ipsa sit. Quae, ut ait Plato, substat omnibus formis tam substantialibus quam accidentalibus. 8 Cf. Priscianus Institutiones grammaticae II c. 4 n. 18, ed. Hertz (GL II) I 55: Proprium est nominis substantiam et qualitatem significare; cf. Donatus Ars Minor c. 2 (1981) 585: Nomen quid est? Pars orationis cum casu corpus aut rem proprie communiterve significans. 9 Cf. Petrus Helias Summa super Priscianum minorem (1978) 17: Dicitur etiam substantia a subsistendo, quasi subsistentia, et sic dicitur de forma substantiali quae subsistit materiam, id est sub se sistit fluxum materiae, quia in his artificialibus evidenter apparet. 10 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 236ra: Quantum ad tertium articulum dubitatur primo qualiter differunt ab invicem forma substantialis et forma accidentalis, cum tamen quaelibet illorum inhaeret suo subiecto. Respondetur quod differunt primo modo quia forma substantialis dat esse simpliciter, sed forma accidentalis solum dat esse secundum quid, scilicet esse totale vel tantum rationis; ut forma hominis dat esse rei, sed albedo non dat esse rei sed dat solum esse secundum quid, scilicet esse album. Item secundo differunt quia plures formae substantiales, saltem totales, non possunt simul esse in eodem subiecto; sed plures formae accidentales bene possunt in eodem subiecto simul. Tertio modo differunt quia ex forma substantiali et ex suo subiecto fit aliquod unum, et forma substantialis est pars intrinseca totius compositi; sed sic non est de forma accidentali, ut forma substantialis hominis est pars hominis sed albedo hominis albi non est pars illius hominis. Item quarto modo differunt, nam propter generationem formae substantialis aliquod nomen substantiale incipit verificari de aliquo de quo ante non verificabitur; sed hoc non est ita de generatione formae accidentalis, quia propter solam generationem eius non oportet responderi ad quaestionem quaerentem quid est hoc? postquam ante.

64 64 8 Buridanus dicit in primae conclusionis iii prima probatione 11 quod Ipsa anima sit omni accidente in animato nobilior Contra: aeque ignotum est animam esse nobiliorem sive perfectiorem accidente sicut ipsam esse substantiam; igitur fit petitio principii. 13 Arguitur, quia non apparet unde sit notius. 10 Respondetur quod est notius quia facilius declarari potest, quia sibi attribuuntur operationes nobiliores quam accidenti. 11 Item, etiam sibi attribuuntur operationes vitales generare, nutrire, intelligere, quae sunt nobiliores operationes operationibus accidentium. 12 Item, infinita substantia est quolibet accidente perfectior in infinitum. 13 Sed si argueretur de humana felicitate, quod est accidens: 14 Ad hoc 37v dicit Laurentius in tertio dubio 14 quod quaedam est humana felicitas obiectalis; et hoc est deus, qui est finis gratia cuius; 15 et talis est melior anima humana. Alia est formalis; et talis est cognitio causata ex intuitione dei. Et hoc est finis quo, et illa non est nobilior anima. 15 Buridanus in secunda propositione 16 primae conclusionis dicit, ipsa anima est pars ex qua, cum corpore, constituta est substantia per se subsistens, scilicet animal vel planta. 16 Contra: anima cum equo non potest constituere unum, ergo nec cum materia. 17 Contra: anima humana cum anima equi non potest constituere unum, igitur nec cum materia. Tenet consequentia, quia est maior convenientia animae equi cum anima humana quam cum materia. Et probatur quod duae formae substantiales possunt se unire ad invicem, quia duae partes eiusdem formae possunt se unire, ergo etiam duae formae distinctae quae sunt eiusdem perfectionis, gratia exempli, forma Favelli et forma Brunelli. 17 Tenet consequentia, quia illae duae formae non plus differunt quam duae medietates formae Brunelli. 18 Pro argumentis est notandum quod constitutio unius suppositi non consurgit ex maiori convenientia essentiali partium, sed ex naturali inclinationem unius ad alterum. Modo ex quo anima est actus et materia est potentia, tunc habet naturalem inclinationem ad potentiam seu ad materiam. Et hoc est verum naturaliter loquendo; sed supernaturaliter dicendum est quod anima unius equi potest se unire cum anima alterius equi. 11 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 1 n. 9: Hanc probat Commentator sic, quia anima est omni accidenti quod in animato invenitur nobilior, prout dat nobis cognitio naturalis, ut dicit. 12 Cf. Averroës In De anima II com. 2 (1953) 130: Opinamur enim quod substantia est nobilior accidente, et quod anima est nobilior omnibus accidentibus exsistentibus hic. 13 Cf. Aristoteles De soph. el a Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 236vb: Sed pro solutione rationis est notandum quod duplex est est felicitas humana praemiatoria. Nam quaedam est obiectalis, alia est formalis. Felicitas obiectalis est ipse deus; unde est clare repraesentatus ipsi creaturae tamquam obiectum deificum ipsius creaturae. Sed felicitas formalis et praemiatoria dicitur esse cognitio causata ex intuitione ipsius dei. Cp. Petrus de Alliaco Tractatus super de Consolatione Philosophiae Boethii I tr. 3 (1993) 39: Secunda distinctio: Beatitudo seu felicitas est duplex, scilicet formalis et obiectalis. 15 Cf. Gerardus Harderwickensis Reparationes librorum De anima II (1496) 71: Id cuius causa aliquid fit (quod vocatur finis) dupliciter dicitur, quia quidem est finis gratia cuius, qui est causa propter quam fit quicquid fit. Alius est finis quo res est id quod est, qui finis vocatur forma sive causa formalis. 16 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 1 n. 10: Item ipsa est pars ex qua, cum corpore, constituta est substantia per se subsistens, scilicet animal aut planta. Et omnis pars substantiae est substantia; ergo etc. 17 Cp., e.g., Henricus Gandavensis Quodlibet X (1981) 54 nn. 56-8: Sic enim corpus simpliciter commune ad corpus Brunelli et Favelli in quantum sunt propria individua equi non est species specialissima.

65 65 19 Ex quo sequitur corollarie quod anima Brunelli et anima Favelli possunt se unire. 20 Corollarium: 18 plures possunt esse species rerum quam nunc sunt sine productione novae formae. Ut patet si aliqua forma esset separata a materia, et aliqua forma uniretur sibi, tunc tale compositum nec esset equus nec asinus. 21 Corollarium: si forma asini inhaereret formae equi, et constituerent unum compositum, tale compositum nullius speciei 38r esset quae nunc est. Unde dico quod tale aggregatum nec esset homo nec asinus, sed esset plura individua plurium specierum; immo tale compositum non esset animal, quia non esset compositum ex materia et forma, quod requiritur ad aliquid iv esse animal; nec esset corpus Aliter potest dici quod tale compositum natum esset rudere, sed non esset asinus, quia illa non est completa definitio, sed definitio debet dari per omnes causas seu per omnia genera causarum Consequenter 21 dicendum quod intelligentia non unit se orbi, quia non habet inclinationem naturalem uniendi se. Et ratio est quod non habeat inclinationem naturalem, quia intelligentia non praerequirit in orbe aliqua instrumenta ut intelligat aut conservetur; sed est sibi praesens per assistentiam, ut istis inferioribus influat mediante orbe, qui ex se moveri non potest. Anima autem ut intelligat praerequirit materiam. Indiget enim adhuc ministerio sensus. 22 Et modo naturali in natura conservatur, et cum extra materiam fuerit, habet inclinationem naturalem ad materiam. 24 Ex quo sequitur quod animae sanctorum post diem iudicii perfectiori modo se habeant quam nunc. 25 Consequenter dicendum quod ille visus formae per divinam potentiam potest auferri ab ipsa anima. Ut in simili, licet motus localis sit de sui natura mutatio successiva, tamen deus potest eam conservari esse permanenti. Et similiter licet forma terrae v posset replere vacuum, vi tamen tenderet sursum. 26 Consequenter est dicendum quod accidens habet solum visum ad materiam sibi inhaerendi, quia alias daretur aliquod ens quod nec esset substantia nec accidens, sicut forma substantialis habet visum inhaerendi et vivendi materiae. 27 Ex quo sequitur animam possibile inhaere materiae solum, et sibi non unire; quia inhaesio non requirit necessario unionem, nec unio necessario inhaesionem. Secunda pars patet de gradibus caliditatis et aliarum qualitatum intensibilium. Et unio formae ad materiam est formamet, et non accidentia, 38v licet accidentia praerequiruntur dispositive. 28 Consequenter est dicendum quod fit mutatio in toto composito, quando fit separatio animae a materia. Et ergo non fit transitus de contradictorio in contradictorium sine mutatione rei, 23 quando anima separatur a corpore. 18 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 250va: Respondetur quod in tali casu, illud compositum ex forma equi tamquam ex forma et ex forma asini tamquam ex subiecto non esset equus nec diceretur equus; quia licet illud compositum haberet formam equi, tamen subiectum illius formae equi non est eiusdem rationis seu speciei cum subiecto formae equi nunc exsistentis. Et sic, licet illud compositum in forma esset eiusdem speciei cum equo nunc exsistente, tamen quoad subiectum et materiam differunt. 19 Cf. Aristoteles Metaph. VII,3 1029a2-3: Tale vero modo quodam materia dicitur et alio modo forma, tertio vero quod ex hiis. 20 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones in Analytica posteriora I q. 8: Alia est definitio causalis, quae datur per praedicata supponentia pro causis pro quo definitum supponit, et est ibi praedicatio in obliquo. Et aliquando tales definitiones possunt dari per omnes causas simul, et esset perfectissima definitio causalis. 21 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 1 n Cf. Ioannes Buridanus In Metaphysicam I q. 2 (1518): Ideo difficillimum est nobis eum cognoscere eo quod intellectus noster ad intelligendum indiget ministerio sensus. 23 Cf. Chartularium Universitatis Parisiensis, Articuli missi de Parisius (1899) II 583: Item, quod est transitus de contradictorio in contradictorium sine mutatione reali cuiuscumque intrinsice. Falsum. Cf. Guillelmus de

66 66 29 Dubitatur quare anima separatur a corpore, cum tamen habet naturalem visum inhaerendi materiae. 30 Respondetur quod ideo quia anima requirit per suis operationibus exercendis in ipso corpore determinatam complexionem. Haec autem complexio quando mutatur seu tollitur, si anima remaneret, frustra maneret, cum non potest in suas operationes. Et anima non est in corpore nisi propter exercere operationes suas. 31 Buridanus dicit in tertia probatione 24 conclusionis primae quod illud est substantia per cuius adventum vel recessum mutatur responsio quid sit?, et per adventum animae vel recessum mutatur huiusmodi responsio etc. 32 Contra: sequitur quod caliditas esset substantia, quia propter recessum totius caliditatis ignis mutatur responsio quid est? respecti ignis, quia ignis non potest naturaliter stare sine caliditate. 33 Respondetur quod non est simile, qui per nullam potentiam stat animam auferri nisi mutaretur huiusmodi responsio. Sic autem non est de calore ignis. Sed hoc non satisfacit Aristoteli, quia ipse 25 negaret calorem totum ignis posse auferri, igne manente. vii Et ergo probatio naturaliter probando non est sufficiens, nisi addatur et cum hoc est pars substantiae. Ut sic fiat argumentum: haec est substantia propter cuius accessum vel recessum mutatur responsio quid est hoc?, et est pars substantiae. 34 Arguitur contra quartam probationem 26 primae conclusionis. Propter operationes et ipsarum reductionem ad aliquid principium, non oportet animam esse substantiam. Arguitur: huiusmodi operationes possunt reduci in accidens, scilicet in proportionem qualitatum primarum vel complexionem, sicut iam de facto deus regit, et dirigit viii omnia agentia citra se. Sic etiam dirigit huiusmodi accidens, et non sequitur omnia 39r levia esse sursum et gravia deorsum. 35 Confirmatur: iam de facto anima non noscit hunc cibum esse convenientem capiti, et tamen dirigit ad ipsum; immo in sic dirigendo est caeca, et regitur solum a prima causa. Sic etiam faceret huiusmodi accidens dirigente a ix prima causa. 36 Quidam 27 dicunt probabiliter esse respondendum quod non sit ratione naturali convincibile animam esse substantiam. Omnes enim operationes in animali, et vitales et nonvitales, possent salvari per huiusmodi accidens sic directum a prima causa. 37 Sed hoc est falsum et contra fidem. Fides enim approbat in homine esse animam; ideo et ratione naturali est convincibile. Unde multa pure naturaliter philosophizantes concedunt Ockham Scriptum in librum primum Sententiarum Ordinatio I q. 5 (OTh I) 453-4; cf. Gualterus Chatton Reportatio super Sententias I d. 8 q. 3 n. 23 (2002) 506: Apparet mihi quod unus Doctor ad probandum multitudinem et distinctionem rerum utebatur duabus propositionibus, quarum prima est quod non est transitus a contradictorio in contradictorium sine mutatione aliqua. 24 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 1 n. 11: Ergo illud est substantia per cuius adventum vel recessum mutatur responsio ad Quid est hoc?... Sed per adventum vel recessum animae, mutatur huiusmodi responsio. 25 Cf. Aristoteles Metaph. II,1 993b24-7: Et unumquodque principiorum proprie est causa eorum secundum que sunt alie res que conveniunt in nomine et intentione, verbi gratia ignis in fine caliditatis. 26 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 1 n. 12: Item operationes principales substantiarum non debent reduci in aliquod accidens tamquam in principale principium ipsarum sed in substantiam. 27 Cf. Ioannes de Iandun Quaestiones super libros De anima Aristotelis II q. 1 (1561) col. 71: De ista quaestione fuit opinio quorundam loquentium, quod anima et quaelibet forma esset accidens.

67 67 aliquos actus moraliter esse bonos, alios autem malos; qui, nisi procederent a principio libero, non essent nobis imputandi nec praemio digni. 38 Similiter homo ex operationibus animalium convinci potest. Videmus enim animalia exercere sensationem et intellectionem etc. Vel hoc convenit eis inquantum corpora sunt; hoc non, quia sic omnibus corporibus conveniret. Ergo hoc eis ratione alterius convenit. 39 Buridani 28 tertia conclusio est, anima est actus substantialis. 40 Pro illa est notandum quod Buridanus dicit illum terminum actus capi quadrupliciter; et ly potentia etiam. Dicit enim Buridanus 29 quod actus et potentia correlative capiuntur ad invicem. Et multipliciter possunt distingui, prout debet videri nono Metaphysicae Primo modo actus significat existere rem, et non solum posse esse. Et potentia significat ipsam posse esse. Et sic omne ens est actus. Unde sic materia prima est actus et in actu, et non solum potentia vel in potentia. Ipsa enim non solum potest esse, sed actu est. Secundum sic Antechristus est solum potentia vel in potentia. Et sic in proposito non loquimur de actu et potentia. <Fig. 2, Heiligenkreuz, Stiftsbibliothek, cod. 303, f. 38v> quod est forma inherens Actus uno modo est illud: operatio procedens ab agente potentia activa vel passiva 42 Secundo 31 modo forma inhaerens substantiae vel materiae vocatur actus respectu istius subiecti, 39v quia subiectum illa forma est actu tale vel tantum vel taliter se habens. Vel 28 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 1 n. 15: Et sic sequitur tertia conclusio, quod anima est actus substantialis. 29 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 1 nn. 17-8: Sed tunc est notandum quod actus et potentia correlative et correspondenter different ad invicem et multipliciter, prout debet videri nono Metaphysice. Uno modo actus significat idem quod existere rem et non solum posse esse, et potentia significat ipsam esse posse. Et sic omne ens est actus. Unde sic prima materia est actus et non solum potentia vel in potentia. Ipsa enim non solum potest esse sed de facto est. Sed sic Antichristus est solum potentia vel in potentia. Et in proposito non loquimur sic de actu et potentia. 30 Resp. Aristoteles Metaph. IX, b a Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 1 n. 19: forma inhaerens materiae vel subiecto vocatur

68 68 etiam sit forma substantialis; ista vocatur actus, quia secundum istam compositum est actu illud quod est, et materia sive subiectum cui inhaeret vocatur illius formae potentia subiectiva. Et illo modo in omnibus corporibus animatis corpus dicitur potentia respectu animae, et anima dicitur actus ipsius. 43 Tertio 32 modo actus vocatur motus vel operatio respectu operantis, sive active sive passive. Et illud operans sive active sive passive vocatur potentia activa sive passiva respectu istius operationis. Sic enim dicitur tertio Physicorum 33 quod motus est actus mobilis et motivi secundum quod mobile est motivum. Et illo modo non oportet animam esse actum; immo sic omnis anima est potentia respectu operationum suarum vitalium. 44 Quarto 34 agens vel movens dicitur actus respectu passi et moti. Passum autem et motum dicitur potentia respectu istius propter hoc quod agens continet in actu formali vel virtuali similitudinem eius ad quam recipiendam passum est in potentia. Et sic omnis anima est actus corporis. Nam dicit Aristoteles secundo huius 35 quod anima non solum est causa corporis sicut forma et substantia, sed etiam sicut finis et agens. Haec Buridanus in quaestione. 45 Arguitur contra conclusionem: non est dabilis conceptus absolutus significans adaequate animas et alias substantias; igitur non est substantia vel actus substantialis. Arguitur, quia non est dabilis conceptus absolutus adaequate significans omnes substantias et accidentia, igitur nec est dabilis significans adaequate substantias. 46 Et arguitur per Marsilium: sicut enim non est dabilis conceptus significans absolute accidens et substantiam, quia accidens inhaeret, ita nec est dabilis conceptus significans adaequate substantias, quia multae substantiae inhaerent. 47 Respondetur quod, admissa via Marsilii, quod non est simile; quia accidens est pure inhaerentium, et non 40r est pars essentialis substantiae. Sed sic non est de anima. 48 Consequenter 36 est dicendum quod anima Adae non est anima nec actus substantialis, capiendo illos terminos sicut in proposito, quia non vivificat. x actus respectu illius subiecti, quia subiectum (solum Sobol p. 9) illa forma est actu tale vel tantum vel taliter se habens. Vel etiam, si sit forma substantialis, ista vocatur actus quia secundum istam compositum vocatur actu illud quod est. Et materia vel subiectum cui inhaeret vocatur, respectu illius formae, potentia subiectiva. Et isto modo in omnibus animatis corporibus corpus dicitur potentia respectu animae et anima dicitur respectu ipsius actus. 32 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 1 n. 20: Tertio modo actus vocatur motus vel operatio respectu operantis, sive active sive passive. Et illud operans, sive active sive passive, vocatur potentia activa vel passiva respectu istius operationis. Sic enim dicitur tertio Physicorum quod motus est actus mobilis et motivi secundum quod mobile est motum, et isto modo non oportet animam esse actum; immo sic omnis anima est potentia respectu operationum vitalium. 33 Cf. Aristoteles Physica III,2 202a4-8: Ad hoc enim agere, in quantum huiusmodi est, ipsum movere est; hoc autem facit tactu, quare simul et patitur; unde motus actus mobilis est, in quantum est mobile, accidit autem hoc tactu motivi, quare simul et patitur. 34 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 1 n. 21: Quarto modo, agens et movens dicitur actus respectu passi et moti. Passum autem vel motum vocatur potentia respectu illius propter hoc quod agens continet in actu formali vel virtuali similitudinem eius, ad quod recipiendum passum est in potentia. Et sic etiam omnis anima est actus corporis, nam sicut dicit Aristoteles in secundo huius, anima non est solum causa corporis sicut forma et substantia sed etiam sicut efficiens et finis. 35 Cf. Aristoteles De anima II,4 415b Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 233vb: Quinto sic: aliqua anima non est substantia; igitur, etc. Consequentia tenet, quia non est maior ratio de uno quam de alia. Antecedens probatur, quia aliqua anima non materia neque forma neque compositum; igitur aliqua anima non est substantia. Consequentia tenet, quia substantia dividitur in materiam, formam, et totum compositum, secundo huius. Antecedens probatur de anima separata, quia illa non est materia neque totum compositum, ut notum est. Sed quod non sit forma patet, quia forma dicitur correlative ad materiam quam informat, quia forma dicitur ab informando. Modo anima separata nullam materiam informat, quia si sic, tunc diceretur quod anima separata esset coniuncta materiae.

69 69 49 Volens 37 tamen dicere quod sit anima, dicat quod sufficiat ipsam habere aptitudinalem informationem et tendentiam et inclinationem ad ipsam materiam. 50 Consequenter est dicendum quod quando Philosophus dicit secundo huius, 38 differentiam inter formam accidentalem et substantialem in hoc quod forma accidentalis advenit subiecto in actu, et forma substantialis subiecto in potentia, ipse tantum vult quod forma substantialis non advenit subiecto existenti in actu substantiali sicut accidens advenit subiecto existenti in actu substantiali. Et similiter, 39 cum Philosophus dicit octavo Ethicorum 40 quod homo est maxime suus intellectus, non vult quod homo sit intellectus suus, sed quod sit principalis pars hominis ipse intellectus. 51 Verum est aliqui 41 imaginantur materiam habere maiorem tendentiam ad formam quam econverso, quia forma est perfectior. Et dicunt 42 quod homo supponat pro anima intellectiva, connotando inhaerentiam vel tendentiam quam habet ad materiam. Et isti concedunt hominem esse suum intellectum. 52 Sed 43 haec opinio non potest stare, quia tunc ly homo non esset terminus absolutus. Item, totus homo est divisibilis xi in materiam et formam, et intellectus non. Item, secundum fidem, intellectus est perpetuus a parte post, et homo non. Item, conceditur quod anima sit spiritus, et homo non. 53 Et ergo potest dici 44 quod tantum velit quod homo dicitur moraliter bonus vel malus propter suum intellectum, etc. 37 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 237va: Ad probationem illius, dicitur quod anima separata, licet non informat per actualem informationem, tamen est forma per aptitudinaliter informationem et per actualem tendentiam et inclinationem quam habet ad materiam. 38 Cf. Aristoteles De anima II,1 412a Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 236rb: Contra hoc arguitur. Nam dicit Philosophus octavo Ethicorum quod homo est suus intellectus ; et per consequens anima hominis est homo. 40 Aristoteles Ethica ad Nicomachum X,7 1178a2-4: Si utique eas quidem que secundum virtutes acciones politice et bellice, pulcritudine et magnitudine praecellunt, hae autem non vacantes, et finem aliquem appetunt, et non propter se ipsas sunt eligibiles, intellectus autem operatio studio differre videtur speculativa existens, et praeter ipsam nullum appetere finem, habere que delectationem perfectam propriam, haec autem coauget operationem, et per se sufficiens utique et vacativum et illaboriosum ut humanum, et quaecumque alia beato attribuuntur secundum hanc operationem apparent entia, perfecta utique felicitas haec utique erit hominis, accipiens longitudinem vite perfectam. 41 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 236rb-va: Hic est notandum quod aliqui imaginantur quod materia et forma habent dependentiam ad invicem, sed quod materia habet maiorem inclinationem seu tendentiam ad formam quam econverso, ex quo forma est perfectior materia. 42 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 236va: Ulterius dicunt isti quod iste terminus homo solum supponit pro anima humana seu pro intellectu, connotando illam tendentiam seu inhaesionem et inclinationem quam habet ad materiam. Et sic concedunt quod homo est suus intellectus. 43 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 236va: Sed haec opinio non valet, quia tunc ly homo non esset terminus absolutus de praedicamento substantiae. Item, totus homo est divisibilis in materiam et in formam; sed sic non est de intellectu; igitur, etc. Item, intellectus est perpetuus a parte post, saltem secundum fidem catholicam loquendo, et tamen homo non est perpetuus a parte post. Item, concedi solet quod anima humana sit spiritus, sed numquam conceditur quod homo est spiritus. 44 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 236va: Respondetur ad rationes primo ad auctoritatem Philosophi qui vult dicere quod homo est suus intellectus, id est, quod homo dicitur bonus vel malus moraliter propter intellectum. Et hoc est verum.

70 70 54 Arguitur: 45 si anima non esset homo, vel igitur differet solum numero vel specie ab homine. Sed nullum illorum potest dici. Non primum; tunc sequitur quod anima esset homo. Quidquid enim est eiusdem speciei specialissimae cum homine, hoc est homo; quia ly homo est species specialissima. Sed secundum non potest dici, quia tunc vel essent aeque perfecta; 40v et hoc non, quia rerum perfectiones habent se sicut numeri. Sicut ergo non dantur duo numeri diversi eiusdem multitudinis, sic nec diversae species eiusdem perfectionis. Vel unum eorum esset perfectius; et non apparet an anima sit perfectior quam homo. Non homo, quia homo suam perfectionem habet ab anima. 55 Respondetur 46 quod specie differunt. Et uno modo conceditur quod sint species aequae multae. Et ad auctoritatem Philosophi, 47 cum dicit species se habere sicut numeros, dicitur quod loquitur de speciebus non-communicantibus; unde species communicantes sunt quarum una est pars alterius, vel quarum una est pars essentialis rei cum alia. 56 Aliter dicitur quod homo est perfectior sua anima, quia includit perfectionem animae, et cum hoc materiae. Immo, secundum aliquos, homo est in infinitum perfectior anima. Haec Laurentius Arguitur contra iam dictam: sequitur quod totum aggregatum ex creatore et creaturis sit perfectius deo, quia totum continet perfectionem dei, et cum hoc plus. 58 Respondetur quod est perfectius extensive, non autem intensive; sicut albedo ut duo in subiecto bipedali est maior albedine ut quattuor in subiecto pedali, extensive solum, non autem intensive. Deus enim continet perfecte et eminenter omnium rerum perfectiones. Et non sequitur, hoc est perfectius illo extensive, ergo est perfectius illo, quia non arguitur ab inferiori ad superius; sed sunt termini impertinentes. 49 Unde datur aliquid perfectius alio extensive, quod simpliciter est eodem perfectius. Et datur aliud aliquo perfectius extensive, quod non est eodem perfectius. Exemplum primi, ut deus et totum aggregatum ex omnibus orbibus caelestibus est perfectius orbae lunae, tam extensive quam simpliciter. Exemplum secundi patet de albedinibus iam tactum. Et consimiliter potest declarari de ly album secundum dentes. 50 Sed si adderetur sic, hoc est perfectius illo solum 41r extensive, igitur 45 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 236rb: Confirmatur, nam si anima hominis non esset homo, vel igitur anima et homo differunt solum numero vel differunt specie; sed nullum illorum potest dici. Nam si dicatur primum, scilicet quod differunt solum numero et sint eiusdem speciei, tunc anima est homo; quia quidquid est eiusdem speciei cum homine, illud est homo; quia ly homo est nomen specificum hominum. Nec potest dici quod sint diversarum specierum. Nam si sic, vel igitur homo est perfectior, vel sua anima; sed nullum videtur posse assignari; igitur, etc. 46 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 236va-b: Ad confirmationem, quae est difficilis, dicitur probabiliter quod homo et anima intellectiva differunt specie, sic quod non sunt eiusdem speciei specialissimae. Ad improbationem, quando dicitur vel igitur homo est perfectior vel sua anima, potest dici uno modo quod sint aeque perfecti. Sed quando arguitur quod species se habent sicut numerum, dicitur quod loquebatur de speciebus non-communicantibus et non de aliis. Unde species communicantes dicuntur illae quarum una est pars alterius, vel quarum una est pars essentialis et formalis rei eiusdem speciei cum alia. 47 Cf. Aristoteles Metaph. VIII,3 1043b33: Et manifestum est quod si substantiae sint etiam numeri, quod sunt huiusmodi. 48 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 1 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 236vb: Aliter potest dici quod homo sit perfectior quam sua anima, quia homo includit in se perfectionem animae, et cum hoc perfectionem materiae. Et sic concedunt aliqui quod homo est in infinitum perfectior sua anima. 49 Cf. Paulus Veneti Logica magna (1499) 147rb: Termini impertinentes sunt quorum stat unum indifferenter negare de alio vel affirmare vicissim praeter corruptionem significati sine nova impositione, ut lignum et homo. 50 Cp. Ioannes Buridanus Summulae de dialectica 6.4.6: Quia non sequitur Caesar est homo mortuus; ergo Caesar est homo, vel Aethiops est albus secundum dentes; ergo Aethiops est albus.

71 71 est eo perfectius, tunc numquam valeret consequentia, cum tunc argueretur a dicto secundum xii quid ad dictum simpliciter Arguitur: anima etiam continet eminentiam et perfectionem materiae primae, cum sit ea perfectior; et cum hoc continet suam propriam perfectionem. Igitur continet perfectionem totius hominis; et sic est ita perfecta sicut totus homo. 60 Respondetur negando consequentiam; ut in simili non sequitur albedo ut quattuor continet intensionem ut duo, et cum hoc continet suam propriam intensionem quae est ut quattuor; igitur continet intensionem ut sex. 61 Arguitur adhuc quod anima sit perfectior homine. Arguitur quia homo continet duas perfectiones difformes, maiorem scilicet ipsius animae et minorem scilicet ipsius materiae. Et sic in denominatione debet fieri reductio deformitatis ad uniformitatem, et a puncto medio debet fieri denominatio. Et ergo homo non debet dici perfectior sua anima. 62 Respondetur quod non semper oportet dummodo aliquid habet duas partes inaequales quod fiat denominatio a puncto medio. Quia albedo ut decem habet in se duas partes, scilicet albedinem ut sex, et albedinem ut quattuor; et tamen toto albedo denominatur ut decem, et non a puncto medio inter sex et quattuor. Sed hoc bene haberet veritatem si aliud esset difformiter qualitatum in suis partibus, scilicet in una ut unum, in secunda ut duo, et sic consequenter. 63 Sed contra hoc diceret, ad minus sequitur quod homo deberet denominari a suprema perfectione quae est ipsius animae rectae, sicut albedo denominatur a suprema intensione quae est ut decem. 64 Respondetur quod non est simile, quia minor intensio est pars maioris, sed perfectio materiae primae non est pars perfectionis ipsius animae. 65 Ad quaestionem respondetur de rigore quod est vera, quia anima est actus substantialis, capiendo 41v actum pro forma inhaerente. Similiter capiendo actum pro illo quod est natum exercere operationes aliquas. Similiter est actus substantialis capiendo actum pro omni illo quod est. Sed capiendo tertio modo actum scilicet vel operationem respectu operantis, non oportet quod sit actus, sed illo modo est potentia respectu accidentium quae xiii producit. 66 Sequitur secundo. 51 Cf. Aristoteles De soph. el. II,25 180a23-31.

72 <Lib. II Q. 2: Utrum anima sit actus primus corporis organici> 1 Quaeritur secundo utrum anima sit actus primus corporis organici. 1 2 Buridanus 2 primo dicit conclusionem: ad hoc quod anima sit actus primus, oportet dicere quid nominis, et apparebit intentum. Si enim loquamur de actu simpliciter primo, manifestum est quod solus deus est actus primus. Omnia enim alia, sive sint actus sive potentia, sunt posteriora ipso. Sed secundo modo potest intelligi quod anima sit actus primus inter omnes actus qui sunt actus ipsius corporis, cuius ipsa anima est actus. Verbi gratia, cum corporis humani et corporis asini sunt plures actus et formae, scilicet qualitates et quantitates, anima diceretur istorum actuum primus. 3 Et consequenter recitat Buridanus opiniones: 4 Primam 3 quae tenet quod in eadem composito sint plures formae distinctae, scilicet intellectiva, sensitiva, et vegetativa. 5 Secundam 4 quae dicit quod omnia accidentia corrumpuntur in generatione formae substantialis quae fuerunt in materia prius. 6 Et illam improbat duabus rationibus. Prima 5 quia equo interfecto, post notabile tempus invenitur in eo caliditas, quae non potuit generari ab interficiente, scilicet Sorte; nec a forma cadaveris, quia propter caliditatem corrumpitur formam cadaveris. 7 Secunda 6 ratio est, nam in generatione ignis ex qua materia aquae calefit, constat quod ista caliditas naturaliter educitur de potentia materia quae naturaliter inclinatur ad formam ignis, ad quam illa caliditas disponit. Tamen non educitur de forma substantiali aquae, 1 Resp. Aristoteles De anima II,1 412b5-6: Si autem aliquod commune in omni anima oportet dicere, erit utique: actus primus corporis phisici organici. 2 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 2 nn. 9-11: Oppositum determinat Aristoteles. Quantum ad hoc quod anima sit actus primus, oportet dicere quid nominis, et apparebit intentum. Si autem loquamur de actu simpliciter, primo manifestum est quod solus Deus est actus primus; omnia enim alia, sive sint actus sive potentiae, sunt eo posteriora. Sed secundo modo potest intelligi quod anima sit actus primus inter omnes istos actus qui sunt actus istius corporis cuius ista anima est actus. Verbi gratia cum corporis humani vel corporis asini sint plures actus et formae, scilicet qualitates et quantitates, dicetur quod anima est illorum actuum primus. 3 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 2 n. 12: Si enim in eodem corpore ponantur plures formae substantiales, ut formae elementorum cum forma mixti et cum anima, oporteret dicere quod formae elementorum sunt naturaliter priores et etiam tempore; et sic anima non esset actus primus. Si etiam ponantur in eodem plures animae, ut vegetativa, sensitiva, et caetera, omnes ponerent quod anima vegetativa esset aliis naturaliter prior, et sic iterum non esset omnis anima actus primus. 4 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 2 n. 14: Ad hoc est una opinio quod sic omnis anima, immo et omnis forma substantialis, est actus primus. Dicunt enim quod licet in materia multae dispositiones primae requirantur ad hoc quod fiat et recipiatur in ista materia forma aliqua substantialis, tamen in adventu istius formae substantialis, omnes istae dispositiones accidentales primae corrumpuntur. 5 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 2 nn. 22-3: Sed non obstantibus istis ego credo oppositum, quod demonstrare pertinet ad librum De generatione. Ideo de hoc brevissime transeo, tangendo solum duo media. Primum est, si equus interficiatur et ad corruptionem animae eius corrumpitur tota eius caliditas, adhuc ipso mortuo invenitur per aliquod tempus magna caliditas in pectore suo. Quid ergo generaret istam caliditatem novam? Non interficiens, quia non habet naturam generandi caliditatem plus quam frigiditatem. Nec ista caliditas generatur per modum sequelae ad formam cadaveris, quia ista potius determinaret sibi frigiditatem quam talem caliditatem. 6 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 2 n. 24: Secundo si ex aqua fiat ignis, aqua calefit. Constat quod licet ista caliditas educatur naturaliter de potentia materiae quae naturaliter inclinatur ad formam ignis ad quam ista caliditas disponit, tamen non educitur ex forma substantiali aquae, quoniam ista est innaturalis et disconveniens formae substantiali aquae. Et potius forma substantialis aquae resisteret generationi caliditatis quam conferret ad eius generationem. Ideo nullo modo oportet, si forma substantialis aquae corrumpitur, quod ista caliditas corrumpatur ex quo materia manet, de cuius potentia educebatur.

73 73 quoniam ipsi est innaturalis et disconveniens, et potius forma substantialis aquae resisteret generationi 42r caliditatis quam quod conferret aliud ad eius generationem. Ideo nullo modo oportet quod, si forma substantialis aquae corrumpitur, quod etiam illa caliditas corrumpatur. 8 Arguitur contra distinctionem 7 modorum accipiendi ly actus primus. Non omnis anima est actus primus respectu operationum vitalium; igitur. Arguitur, quia nec exponendo superlativum affirmative nec negative. Quod non affirmative, quia deus est prior eo. Nec etiam negative, quia accidentia exsistentia in ipsa materia ante generationem novae formae substantialis sunt priora ipsa forma substantiali; igitur etiam respectu operationum vitalium. 9 Confirmatur: 8 spiritus vitales, quibus anima regit corpus, sunt priores. Arguitur, quia eis positis, ponitur anima. 10 Item, huiusmodi species disponunt corpus ad operationes vitales, quia anima non recipitur in corpus non-complexionatum. 11 Pro argumentis est notandum quod actus primus capitur tripliciter. 12 Uno 9 modo quia est omni alio actu prior. Et sic solus deus est actus primus, sicut dicit Buridanus Secundo 11 modo pro actu qui, respectu aliorum actuum seu formarum accidentalium sive substantialium secum exsistentium in eadem materia, est prior quoad perfectionem vel quoad tempus. Et sic anima inhaerens corpori est actus primus secundo modo prioritate perfectionis, quia aliae formae secum exsistentes sunt accidentia. 14 Tertio 12 modo dicitur actus primus in proposito comparative ad operationem quae nata est procedere ab ipso. Et sic actus primus dicitur forma vel habitus, a quo vel a qua apta nata est procedere aliqua operatio. <Vel dicitur respectu ipsius formae vel habitus in ordine ad huiusmodi operationem,> et tunc talis operatio dicitur actus secundus. Et illo modo ipsa anima est actus primus. 15 Ex illo patet quod ly primus non capitur hic proprie superlative, sed comparative, scilicet tertio modo supradicto. 7 Cf. supra n Adn. mg. manu 1: Confirmatur. 9 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 238vb: Quantum ad secundum articulum est notandum quod actus potest dici tripliciter primus. Uno modo quia est actus omni alio actu prior. Et sic solum deus est actus primus. 10 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 2 n. 10: Si autem loquamur de actu simpliciter, primo manifestum est quod solus Deus est actus primus. 11 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 238vb: Secundo modo est actus primus respectu aliorum actum, seu formarum accidentalium seu substantialium secum exsistentium in eadem materia. Et hoc quando plures formae accidentales vel substantiales sunt in eodem subiecto. Et hoc potest esse dupliciter. Uno modo actus potest esse prior quoad perfectionem. Alio modo quoad tempus seu quoad prioritatem temporis. 12 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 2 n. 33: est quod, ipso modo in proposito, vocatur actus primus et secundus comparando formam vel habitum ad operationem ex eo procedentem, ita quod omnis forma vel habitus, a qua vel a quo nata est procedere operatio, dicatur actus primus, scilicet in ordine ad huiusmodi operationem, et ista operatio dicatur actus secundus respectu ipsius formae vel habitus. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 238vb: Tertio modo actus dicitur esse primus comparative ad operationem quae apta nata est procedere ab ipso. Et sic actus primus dicitur forma vel habitus a qua nata est procedere aliqua operatio. Et tunc talis operatio procedens a tali actu dicitur actus secundus. Isto modo dicit Philosophus in textu quod scientia est actus primus, et considerare vocat actum secundum. Cf. Aristoteles De anima II,1 412a21-3: Substantia autem actus est; huiusmodi ergo corporis actus est. Hic autem dicitur dupliciter: alius quidem sicut scientia, alius autem sicut considerare. Manifestum igitur quod sicut scientia.

74 74 16 Corollarium: idem est actus primus et secundus respectu diversorum, ut patet de habitu virtuoso qui, respectu operationum virtuosarum, est actus primus; et respectu 42v animae est actus secundus. i 17 Per hoc ad argumentum: capiendo ly actus primus tertio modo, negem. Ad probationem dicitur quod hic non capitur superlative sed comparative, in ordine ad operationes vitales quae natae sunt procedere ab ipsa anima. 18 Ad secundum respondetur, secundum medicos, 13 quod spiritus sunt substantiae subtiles generatae ex sanguine ii in corde; et non sunt actus, cum nulli inhaerent. Et concesso quod sint actus. Non sunt iii priores anima, cum anima sit causa eorum. Ipsis enim mediantibus anima regit corpus, et secundum exigentiam animae producuntur. 19 Et pro illo arguit ultima ratio, etc. 20 Arguitur: vel anima esset actus corporis per inhaesionem, vel alter. Non per inhaesionem, quia anima intellectiva non inhaeret materiae. Arguitur, quia indivisibile non inhaeret divisibili. Arguitur, quia divisibile non inhaeret indivisibili, igitur nec econverso. Tenet consequentia a simili Respondetur quod inhaesive. Et quod etiam divisibile potest inhaerere indivisibili, sicut multi 15 dicunt de intellectione prima. 22 Arguitur: si anima esset actus corporis, tunc deberet habere corpus nobilissimum, ut ignem. 23 Respondetur quod non oportet formam immaterialem praecise habere corpus immateriale, sed materiale; et hoc propter exercere suas operationes mediantibus organis diversarum complexionum. Et etiam forte corpus humanum est tam subtile sicut ignis. 24 Arguitur: si anima humana est actus corporis, maxime illius cui plus est provisum. Sed hoc non, quia corporibus brutorum plus est provisum cum tegumentis et cibariis. 25 Respondetur quod non est eis plus provisum. Natura enim dedit corpori humano intellectum acquirendi necessaria et munditiam iv quando placet, sed non sic bruto. Unde licet in estate et hieme v habeant vestem pilosam, tamen per hos pilos in aestate patiuntur, et non possunt 43r eos deponere, sicut homo suam vestem. 26 Arguitur: 16 si anima esset actus corporis, vel esset actus corporis capiendo corpus pro materia vel prout est substantia. Non prout capitur pro materia, quia materia non est corpus 13 Cf. Scarlattini, Ottavio Homo Et Eius Partes (1695) 235b: Et postquam Hippocratis, et Galeni opiniones adduxisset, cum Schola Theologorum in haec verba concludit: postremo vero est spiritus substantia subtilis, aërea, dilucida, ex tenuissima quaque parte sanguinis producta. Cf. Galenus De usu partium VI (1907-9) II. Cf. Galenus De placitis Hippocratis et Platonis (1874) I Cf. Boethius De topicis differentiis (1860) 1197D; cf. Petrus Hispanus Tractatus V,33 (1972) 73.23: Locus a simili est habitudo unius similis ad reliquum. 15 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 26: Verum est certe quod magna est dubitatio si ponamus in homine solam animam. Oportet enim istam esse intellectivam et indivisibilem, non extensam aliqua extensione materiae vel subiecti. Et tunc ista anima inextensa est anima sensitiva et vegetativa. Quomodo igitur, cum sensatio ponatur extensa extensione organi et materiae, poterit ipsa esse in subiecto indivisibili inhaerenter et tamquam educta de potentia istius? Et illud videtur mirabile, cum forma non habeat extensionem nisi extensione sui subiecti. Et quomodo etiam divisibile et extensum poterit inhaerere indivisibili et inextenso? Et certe respondeo quod hoc est mirabile, quia mirabili et supernaturali modo anima humana inhaeret corpori extenso non extensa nec de potentia materiae educta cui inhaeret, et tamen etiam toti corpori inhaeret et cuilibet parti eius. Hoc est bene mirabile et super naturam. 16 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 237vb: Quarto sic: si anima esset actus corporis, vel igitur esset actus corporis de praedicamento substantiae vel de praedicamento quantitatis; sed nullum istorum est dicendum; igitur, etc. Consequens nota est.

75 75 physicum, cum materia non uniat, cum nihil est corpus physicum nisi compositum ex materia. Nec prout ly corpus capitur pro extensione, quia extensio non est in potentia ad operationes vitales. 27 Respondetur 17 quod ly corpus potest uno modo capi prout est in praedicamento substantiae. 18 Et sic anima est actus corporis. Non tamen tamquam inhaerens toti composito, sed tamquam pars formalis. Et tunc illa particula 19 vitam habentis exponitur, id est, illud totum compositum natum est exercere operationes vitales principaliter ratione animae. Etiam est actus corporis ut est in quantitate, et prout concretive capitur, scilicet pro re longa, lata, et profunda, 20 quia est actus materiae quae illo modo est corpus. Et materia etiam est corpus physicum, quia naturale. Et est corpus organicum, quia diversimode qualificata et quantificata. Et habet vitam in potentia, non tamquam pars eius, sed per modum inhaerentis aliquid quod formaliter est vita in potentia ad exercendas operationes vitales. 28 Arguitur: anima nostra non dat esse corporeum, igitur non est actus corporis. 29 Confirmatur: 21 deus est anima, ergo non omnis anima est actus corporis. Et antecedens patet per Philosophum 22 et antiquos 23 qui dixerunt deum esse animam mundi. 30 Etiam 24 dicit Philosophus duodecimo Metaphysicae 25 deus est delectatio et vita ; et vita est anima; igitur deus est anima. Et maior patet sufficienti divisione, quia ly corpus semper est de praedicamento substantiae vel de praedicamento quantitatis. Minor probatur: non primum, quia corpus de praedicamento substantiae est compositum ex materia et forma. Modo si anima esset actus totius compositi, tunc in eodem supposito essent plures animae seu plures formae substantiales, cuius oppositum communiter tenetur. Nec sic potest dici secundum, quia corpus de praedicamento quantitatis est dimensio seu extensio; et per consequens est accidens, cum quantitas communiter ponitur res distincta a substantia quanta. Et si sic, tunc anima esset actus accidentis, quod est falsum. 17 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 241ra: Ad quartam, quando arguitur vel igitur etc, dicitur quod utroque modo, sed diversimode. Non est actus corporis de praedicamento substantiae, quia est pars essentialis et intrinseca talis corporis, dans esse ei. Sed est actus corporis de praedicamento quantitatis, quia inhaeret tali corpori. Et tunc ad improbationem, quando dicitur quod si esset actus totius compositi, quod tunc in eodem, negetur consequentia; quia non est actus totius compositi, quia inhaeret toto composito. Sed propter causam iam dictam. Ad improbationem secundi, quando dicitur quod corpus de praedicamento quantitatis est dimensio, dicitur hic notanda quod corpus prout est de praedicamento quantitatis capitur dupliciter, scilicet concretive et abstractive. Concretive sic corpus dicitur longum, latum, et profundum. Abstractive dicitur longitudo, latitudo, et profunditas. Ad propositum, dicitur quod ratio bene probat quod anima non est actus corporis de praedicamento quantitatis, abstractive capiendo ly corpus. Sed in proposito ly corpus debet capi concretive. Et sic anima est actus corporis de praedicamento quantitatis. 18 Cf. Albertus Magnus Liber de Praedicamentis I,6 (1890) 162b-163a: Corpus enim quod est in genere substantiae est substantia mensurata tribus diametris... Secundum autem quod est in genere quantitatis est ipsa trina dimensio; cf. Petrus de Alvernia Quaestiones super librum Praedicamentorum q. 36 (1987) 56: Dicendum est quod corpus potest dicere trinam dimensionem secundum longum, latum, et profundum; vel potest dicere subiectum trinae dimensionis, quod suscipit illam trinam dimensionem. Primo modo est species quantitatis; secundo modo est species substantiae. 19 Resp. Aristoteles De anima II,1 412a27-8; Hamesse 177 (41): Anima est actus corporis organici physici vitam habentis in potentia, scilicet ad opera vitae. 20 Cf. Euclides Elementa XI def. 1 (ed. H. Busard) 299: Corpus est cui est longitudo, latitudo, et altitudo. 21 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 237vb: Secundo sic: deus est anima, et tamen nullius corporis est actus; igitur, etc. Consequentia tenet. Et maior patet ratione antiquorum philosophorum, qui posuerunt deum esse animam mundi. 22 Cf. Aristoteles Metaph. XII,6 1071b a Cf. Thomas de Aquino In Metaph. XII, lec. 6, n. 2504: Dicit ergo, quod propter hanc rationem quidam philosophi posuerunt semper actum existentem, scilicet Leucippus socius Democriti, et Plato. Dixerunt enim motum semper fuisse etiam ante mundum. Secundum quidem Leucippum in atomis per se mobilibus, ex quibus ponebat mundum constitui. Secundum Platonem vero in elementis, quae dicebat ante constitutionem mundi mota fuisse motibus inordinatis, sed postea a Deo fuisse ea reducta ad ordinem. Cf. Plato Timaeus 29A-31B.

76 76 31 Item, 26 intelligentia secunda est anima quae movet orbem; igitur etiam prima. 32 Ad primum, 27 ipsi ceperunt animam largius. 33 Ad secundum, 28 non omnis vita est anima. 34 Ad tertium, 29 negatur consequentia. Causa diversitatis <est> quia intelligentia secunda ita appropriate coassistit vi sui orbis, sed intelligentia prima non alicui appropriate coassistit. 35 Arguitur: 30 si anima esset actus corporis, maxime 43v quod esset actus materiae; sed hoc non. Minor probatur, vii quia alias materia esset animata; quia quaelibet forma communicat suo subiecto concretivam denominationem. 36 Notandum 31 quod ly animatum capitur dupliciter. Uno modo differentialiter, scilicet pro composito ex materia et forma connotando ipsam formam per modum qualitatis essentialis. Et sic materia non est animata. Secundo modo capitur pro illo quod habet formam sibi inhaerentem; et sic materia est animata. 37 Per hoc patet ad argumentum unde materiae communicat forma hanc concretivam denominationem illam formam habens. 24 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 237vb: Item patet maior. Nam dicit Philosophus duodecimo Metaphysicae quod deus seu prima causa est delectatio et vita. Modo anima et vita idem sunt, et per consequens sequitur quod deus est anima. Minor patet, quia deus nulli corpori inhaeret, quia inhaere dicit dependentiam illius quod inhaeret subiecto. Modo deus omnino est independens. 25 Cf. Aristoteles Metaph. XII,7 1072b16-30 (AL XXV, 3, 2) 258: Quoniam et delectatio actus huius... Et vita autem utique existit; etenim intellectus actus vita, illud autem ipse actus; actus autem quae secundum se illius vita optima et sempiterna. 26 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 2 n. 5. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 240rb: Item, prima Intelligentia conceditur esse anima; et non est maior ratio quare secunda Intelligentia plus diceretur esse anima quam deus est. 27 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 241ra: Ad secundam, negetur maior, proprie loquendo; sed antiqui ceperunt animam improprie. Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima II tr. 1 q. 3 (1507) 17v (s.n.): Primo <anima capitur> communiter pro qualibet forma quae est principium operationum vitalium; sic veteres philosophi deum vocant animam mundi, et intelligentias Aristoteles vocat animas sphaerarum caelestium, secundo Caeli. 28 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 241ra: Ulterius conceditur quod deus est delectatio et vita ; sed non omnia vita est anima, capiendo animam proprie. 29 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 240rb: Item, differunt ex alio a secunda, quia secunda Intelligentia non potest agere nisi mediante suo orbe; sed prima Intelligentia agere potest sine quocumque alio; quia prima Intelligentia a nullo dependet. Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima I tr. 1 q. 1 (1507) 3v (s.n.): Ad confirmationem dicitur animam ibi capi large pro intelligentia orbis motrice quae movet non per inhaerentiam sed assistentiam, quia intelligentia non informat materiam caeli sed appropriate coassistit caelo movens ipsum per intellectum et voluntatem. 30 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 240va: Quarto dubitatur an materia debeat dici animatum? Et videtur quod non. Quia si esset animata, vel ergo esset animal vel planta. Consequens est falsum. Et patet consequentia, quia quodlibet animatum vel est animal vel planta. Oppositum patet, quia quaelibet forma debet suam denominationem communicare suo subiecto; igitur ipsa anima debet denominare suum subiectum esse animatum. 31 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 240va: Pro isto dubio est sciendum quod aliquid potest dici animatum dupliciter. Uno modo quia habet in se partem essentialem quae est anima. Et illo modo ly animatum dicitur differentia substantialis. Alio modo potest aliquid dici animatum quia habet animam sibi inhaerentem. Tunc dicitur quod ipsa materia non est animatum primo modo capiendo ly animatum, sed materia est animata secundo modo capiendo ly animatum. Et per hoc patet ad dubitationem.

77 77 38 Sed 32 contra: sequitur similiter quod materia esset indivisibilis in divisibili, viii quia sibi inhaeret in divisibili. ix 39 Item 33 sequitur quod orbis secundae intelligentiae esset animatus, quia habet animam. 40 Ad primum 34 respondetur quod forma solum denominat subiectum denominatione qua potest ipsum denominare. 41 Ad secundum 35 respondetur quod non est simile, quia intelligentia non inhaeret. Unde in simili, licet albedo coassistat dulcedini, tamen dulcedo non est alba suo modo, quamvis coexistit animae intellectivae, et tamen non est quanta. 42 Arguitur: caliditas denominat totum compositum, et tamen non inhaeret toti. Et per consequens etiam secunda intelligentia potest orbem denominare esse animatum, licet non inhaereat sibi. Similiter magnitudo denominat albedinem esse magnam, et tamen non inhaeret sibi. 43 Item intellectus inhaeret soli materiae, et tamen totum hominem denominat esse intelligentem. 44 Item ratione tunicae quis dicitur esse tunicatus, et tamen tunica non inhaeret sibi. 45 Ideo aliter dicendum est ad argumenta 36 quod non requiritur inhaesio, si aliud debet denominari alterum, saltem propter quid, quando et quando non ibi oportet attendere ad connotationes terminorum. Si enim talis terminus connotat inhaesionem, sicut ly animatum, tunc requiritur quod connotatum inhaereat substrato. Si autem non connotat inhaesionem, sed forte x aliam accidentalem habitudinem, ut 44r ly tunicatus, non oportet quod connotatum inhaereat substrato suo. 46 Per hoc ad argumenta. 47 Arguitur contra illam particulam 37 organici. Anima partialis informans modicam carnem omnino similiter dispositam non est actus corporis organici, ex quo non habet diversas personas ad diversa officia deputatas. 48 Notandum 38 quod 39 corpus organicum est corpus habens diversas partes diversimode qualificatas ad diversas operationes vitales exercendas deputatas, vel est pars huius corporis 32 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 240va: Sed diceret aliquis: si materia diceretur animata quia habet animam sibi inhaerentem, tunc eadem ratione ipsa diceretur indivisibilis quia habet in se animam indivisibilem sibi inhaerentem; sed illud est falsum; igitur et aliud. 33 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 240va-b: Sed hic dubitatur, ex quo ita est quod secunda intelligentia est anima, ut dictum est, utrum ergo suus orbis debeat dici et denominari animatus illo modo quo iam dictum est quod materia dicitur animata. 34 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 240va: Respondetur negando similitudinem istam. Nam ipsa forma non denominat suum subiectum, nec tali denominatione quali subiectum est denominabile. Modo ipsa materia non est denominabilis indivisibilis, cum ipsa sit extensa et divisibilis; igitur, etc. 35 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 240vb: Dicitur probabiliter quod dissimilitudo est ista, quia anima inhaeret materiae primae; sed intelligentia non inhaeret suo orbi. Modo forma non communicat suam denominationem concretivam alicui nisi illi cui inhaeret. Et istud potest aliqualiter declarari per simile. Nam licet albedo in lacte coassistit indistanter dulcedini, tamen non denominat dulcedinem esse albam, quia albedo dulcedini non inhaeret. 36 Scilicet, ad n Resp. Aristoteles De anima II,1 412a27-8; Hamesse 177 (41): Anima est actus corporis organici physici vitam habentis in potentia, scilicet ad opera vitae. 38 Adn. mg. manu 1: Corpus organicum. 39 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 239va: Quantum ad tertium articulum est primo notandum quod corpus organicum primo modo et proprie dicitur illud quod habet partes diversimode complexionatas deserviens ad diversas operationes exercendas. Isto modo corpus animalis dicitur corpus organicum quia habet diversa membra deputata ad diversa officia, ut oculos

78 78 eiusdem speciei cum eodem, ut corpus animal habet oculus, aures; corpus plantae radices et ramos, etc. Ex ultima particula 40 patet ad argumentum. 49 Corollarium: totus asinus est corpus organicum. Patet ex definitione Corollarium: materia prima est corpus organicum. Patet ex definitione Corollarium: anima intellectiva non est corpus organicum, quia non est eiusdem speciei etc Corpus organicum est corpus in suis partibus diversimode qualitatum ad exercendum diversas operationes vitales, vel est pars huius corporis eiusdem speciei cum eodem. Et ad hoc quod aliquod corpus sit diversimode qualitatum requiritur quod sibi, vel suis partibus, inhaereant qualitates primae vel secundae, formaliter vel virtualiter, ratione quarum potest exercere diversas operationes vitales. 53 Corollarium: nulla forma substantialis est corpus organicum. 54 Sed contra: suppono quod sensus tactus fiat in nervo tactivo, et non in corde. Tunc talis caro ad nullum officium deservit, quia maxime ad sensationem. Sed hoc non, quia sensus solum est in nervo. 55 Respondetur quod adhuc illa caro deservit ad operationes animae tamquam medium per quod fit sensatio tactiva, vel sensus tactus. 56 Arguitur: 44 sequitur quod secunda intelligentia non esset anima, quia non est actus corporis organici, 45 quia orbis non habet partes situ et figura differentes. 57 Respondetur 46 quod corpus dicitur organicum tripliciter, scilicet 44v quiddititative et qualificative et utroque modo. Modo orbis est corpus organicum qualificative, quia aliae influentiae sunt prope polum et distante a polo. 58 Dubitatur 47 an animamet sit corpus organicum. ad videndum, aures ad audiendum, et sic de aliis. Isto modo corpus arboris dicitur corpus organicum quia habet radices ad attrahendum nutrimentum, ramos ad portandum fructus seu ad alium usum. Cp. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 2 n. 7: Corpus autem organicum non est simplex sed difforme, compositum ex diversis membris. 40 Scilicet, est pars huius corporis eiusdem speciei cum eodem. 41 Cf. supra n Cf. supra n Cf. supra n Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 2 n. 5. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 240rb: Tertio dubitatur an orbis caelestis debeat dici corpus organicum?... Et videtur quod non, quia non habet partes situ et figura differentes, quia sic partes unius orbis sunt uniformiter figuratae, ut videbitur. 45 Resp. Aristoteles De anima II,1 412a27-8; Hamesse 177 (41): Anima est actus corporis organici physici vitam habentis in potentia, scilicet ad opera vitae. 46 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 2 n. 33. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 240rb-va: Respondetur, notando quod corpus potest dici adhuc dupliciter organicum: uno modo quantificative, alio modo qualificative; vel etiam utroque modo simul. Et sic dicitur quod anima humana habet corpus organicum qualificative et quantificative simul. Sed orbis caelestis non est corpus organicum quantificative, quia non habet partes in situ et figura differentes. Sed bene est corpus organicum qualificative, quia aliae sunt dispositiones et influentiae qualificative in una parte orbis, et aliae in alia; quia partes exsistentes prope polum aliter influunt quam partes multum a polo distantes. 47 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 240ra: Quantum ad quartum articulum dubitatur primo. Nam dictum est quod anima sit actus corporis organici, utrum ergo ipsamet anima sit organica?

79 79 59 Respondetur 48 quod animae dissimiles sunt organicae accidentaliter, quia alia est complexio eius in corde et alia in pede; quia in illis partibus alias et alias operationes potest exercere. 60 Secundo dicitur 49 quod nulla anima indivisibilis est organica, quia non habet partes, etc. 50 Potest tamen dici anima intellectiva organica attributive et improprie; quia licet non habet diversas partes, habet tamen diversas potentias per quas potest in diversas operationes vitales. 61 Tertio 51 nulla anima divisibilis est organica quoad suam essentiam, quia inter eius partes non est aliqua dissimilitudo sive differentia; quia partes eius sunt eiusdem speciei specialissimae. 62 Sed apparet quod primum dictum 52 non procedat, quia licet in corde sit alia dispositio quam in oculo etc., huiusmodi tamen dispositiones non inhaerent animae; ergo propter eas non debet dici organica. 63 Et si vult Laurentius 53 quod propter hoc debet dici organica quod eis mediantibus potest in diversas operationes, sic suo modo anima humana dicitur organica 64 Potest igitur dici quod nulla anima sit corpus organicum, quia dispositiones xi qualitatum primarum non inhaereant sibi, sed materiae. Et nihil dicitur corpus organicum nisi propter qualitates sibi inhaerentes. 65 Corollarium quod sequitur ex definitione: 54 nullum elementum naturaliter dispositum est corpus organicum. 66 Corollarium: nullum est corpus organicum essentialiter, sed omne corpus organicum est accidentaliter corpus organicum. 67 Corollarium: caelum est corpus organicum, quia est ad diversas operationes in diversis suis partibus dispositum. 55 Alia est dispositio sibi inhaerens in una parte, et alia in alia. 68 Et consequenter declaro sicut dicit Buridanus Consequenter est notandum quod 45r Buridanus 57 dicit sic in quaestione, De hoc quod quaeritur, utrum anima sit actus corporis organici, potest dici quod sic. Et hoc non est 48 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 240ra: Quantum ad quartum articulum dubitatur primo. Nam dictum est quod anima sit actus corporis organici, utrum ergo ipsamet anima sit organica? Pro isto est notandum quod duplices sunt animae. Quaedam sunt divisibiles et extensae ad extensionem materiae, ut sunt animae brutorum. Aliae sunt animae indivisibiles, ut catholice loquendo anima intellectiva humana est indivisibilis. Et etiam animae supercaelestae, scilicet intelligentiae ponuntur indivisibiles. 49 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 240ra: Prima conclusio: nulla anima indivisibilis est organica. Patet quia nulla talis ex quo est indivisibils habet partes diversimode complexionatas deputatas ad diversas operationes etc. Est tamen notandum quod anima intellectiva organica attributive et improprie non habet partes; tamen habet partes per quas potest diversas operationes vitales exteriorae. 50 Cf. supra n Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 2 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 240ra: Secunda conclusio: nulla anima divisibilis est organica quoad suam essentiam. Patet quia inter partes animae nulla est dissimilitudo seu differentia quoad eius essentiam; quia omnes partes animae sunt eiusdem speciei essentialiter. 52 Cf. supra n Cf. supra n Cf. supra n Cf. supra n Cf. supra n. 2.

80 80 dubium de animabus totalibus corporum corruptibilium, scilicet animalium et plantarum. Apparent enim in istis corporibus partes multum dissimiles diversis operationibus deservientes. Sed de anima partiali istius modicae carnis potest dici quod adhuc illa modica caro sit corpus organicum instrumentale. Non quia sit compositum ex partibus dissimilibus nec dissimilibus instrumentis, sed quia caro secundum se est unum organicum seu unum instrumentum distinctum instrumentaliter contra os et nervum et ad aliud officium animae deserviens. 70 Consequenter dicit 58 quod de caelo potest dici probabiliter quod, quamvis sit similis figura et regularis, tamen motui quo movet intelligentia aliter deserviunt poli et aliae partes. Et Aristoteles in secundo Caeli 59 ponit in caelo dextrum et sinistrum; etiam ad aliud deserviunt stellae et ad aliud deferens. 71 Ad quaestionem respondetur quod anima non est actus primus inter omnes actus qui sunt actus ipsius corporis, quia multae qualitates praecedunt animam antequam in materiam recipiatur; et tales qualitates etiam sunt actus. Et in titulo quaestionis 60 capitur ly actus pro forma inhaerente quantumcumque indifferenter. Sed vocando actum primum formam respectu operationum vitalium procedentium ab ipsa forma seu anima, tunc anima est actus primus respectu suarum operationum procedentium ab ea in corpore organico. 72 Sequitur Utrum. 57 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 2 n. 35: Sed de hoc quod quaeritur, utrum anima sit actus primus corporis organici, potest dici quod sic. Et hoc non est dubium de animabus totalibus corporum corruptibilium, scilicet animalium et plantarum. Apparent enim in illis corporibus partes multum dissimiles et diversis operationibus deservientes. 58 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 2 n. 37: De celo etiam potest dici probabiliter quod, quamvis sit similis figurae et regularis, tamen motui quo movet intelligentia aliter deserviunt poli et aliter aliae partes. Et Aristoteles in secundo Caeli ponit in caelo dextrum et sinistrum. Et stellae etiam ad aliud deserviunt quam orbis deferens eas. 59 Cf. Aristoteles De caelo II,2 285a17-8: In ipsis autem hiis nullam videmus differentiam; si enim econtrario vertantur, contraria dicemus dextra et sinistra et sursum et deorsum et posterius et anterius. Cf. Ioannes Buridanus Expositio et quaestiones in Aristoteles De caelo II q. 2, Utrum in caelo sit sursum et deorsum, ante et retro, dextrum et sinistrum (1996) Cf. supra n. 1.

81 <Lib. II Q. 3. Utrum definitio animae sit bona, in qua dicitur Anima est actus primus substantialis corporis organici physici vitam habentis in potentia > 1 Quaeritur tertio utrum definitio animae sit bona, in qua dicitur Anima est actus primus substantialis corporis organici physici vitam habentis in potentia. 1 2 Contra totum fundamentum quaestionis arguitur: si anima esset actus corporis, tunc deberet reducere 45v ipsum a disconvenienti complexione ad convenientem, immo ad optimam; cum non habeat resistentiam recte, sicut facit forma aquae calefactae, remoto calefaciente. Consequens falsum, quia tunc sequitur quod quodlibet individuum humanum deberet quandoque fieri sanguineum; similiter quaelibet femella deberet esse masculus. Arguitur quia dispositio sanguinea est magis conveniens formae humanae quam aliqua alia dispositio. 3 Respondetur, negatur consequentia. Sed bene secluso impeto deberet, quantum est de sui natura propria, se reducere ut corpus ad sanguineam complexionem; immo ad optimam possibilem. Sed quia natura communis vult habere humana individua diversimode complexionata propter decorem universi, etiam propter sibi similis generationem, tunc anima non sic reducit corpus, etiam dato quod alias nullum sit impedimentum. 4 Corollarium: sicut aqua a natura communi appetit esse sursum pro repletione vacui, sic aliqua anima a natura communi melancholicam complexionem appetit, alia cholericam, i et sic de aliis. 5 Corollarium: aliqua anima appetit complexionem suae proprie naturae disconvenientem, inquantum talis a natura communi est intenta; etiam quandoque, immo frequenter, est impedimentum in huiusmodi reductione. Cuius signum est, si melancholicus vult mutare complexionem suam in meliorem, oportet eum impedimenta removere et mutare ii animam. 6 Corollarium: anima monstri appetit illam dispositionem inquantum est de decore universi, sed non appetit monstrum nec intendit monstrum. 2 7 Arguitur: sequitur quod anima in primo instanti sui esse non esset anima, quia non habet corpus organicum, ex quo non videtur quid tale corpus organizaverit. iii Non enim vis seminalis, quia talis est eiusdem rationis in omnibus suis partibus; igitur non est ratio quare potius facit unam partem ad aurem 46r et alium ad oculum, et non econverso. Nec qualitativae dispositiones, quia illae in omnibus partibus sunt eaedem. 8 Notandum 3 quod organizatio fit a matrice, sic quod matrix habet diversas partes diversimode dispositas, quarum una est organizativa capitis iv et alia pedis. Unde imaginandum est quod in matrice sunt diversae cellulae pelliculis distinctae, et secundum quod ad diversas cellulas fluit semen. Secundum hoc diversa lineamenta figurantur et producuntur, cum adiunctorio v vis seminalis seu seminis quae est diversarum rationum in suis partibus, sic quod in una parte disponit pro pedibus, et in alia parte pro capite, mediantibus cellulis matricis. Unde a quolibet membro principali disciditur semen in omni generatione perfectiorum, quod 1 Cf. Aristoteles De anima II,1 412a1920: Necesse ergo animam substantiam esse sicut speciem corporis phisici potentia vitam habentis. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 3 n. 10: Ideo bene oportet animam definiri per corpus physicum organicum definitione naturali. 2 Cf. Beda (attrib.) Sententiae philosophicae (PL 90) 992A: Dicendum quod licet monstrum secundum se non sit bene dispositum, tamen in ordine ad decorem universi est dispositum bene, et ex tali relucet decor universi. 3 Adn. mg. manu 2: Unde fiat organ<<izatio>>.

82 82 est diversarum rationum in suis partibus, quia a diversis membris disciditur principalibus in quibus membris principalibus omnium membrorum animalis virtutes virtualiter continentur. 4 9 Corollarium: quantum ex parte matris vel patris numquam generatur animal defectuosum in membris; numquam cum propter orbationem patris vel matris generatur puer orbatus An autem talis qualitas sit accidens vel quid sit, vis scientialis volo reservare ad libros De generatione 6 et De figuratione. 7 Postquam autem anima introducitur, tunc per se melius et subtilis organizat quam erit prius. 11 Arguitur: tota definitio convenit formae embryonis, vi et tamen non est anima; igitur. Arguitur quia forma embryonis nutrit <et> augmentat foetus. vii 12 Respondetur quod anima matris cum calore et spiritibus improprie nutrit foetum, scilicet per appositionem; sicut enim crines maiorantur et ungues, viii et tamen in eis non est anima. Et sic negandum est argumentum 46v quod forma embryonis nutrit vel augmentat, immo embryo non nutritur, sed solum maioratur per mixtam potentiam ab anima matris et calore. 13 Arguitur: aliqua anima non est nata exercere operationes vitales; igitur. Arguitur de anima quae solum inheret. Quod talis sit, probatur quia nobilior dispositio requiritur pro operatione quam pro inhaesione. Tunc velo quod sit solum dispositio pro inhaesione. 14 Respondetur quod quaecumque dispositio sufficit pro inhaesione; sufficit etiam pro operatione. Unde anima quandoque imperceptibiliter operatur; tamen interim quod inhaeret, tunc movet pectus et dilatat cor et generat spiritus. 15 Arguitur: 8 illa definitio non convenit animae morienti; igitur. Arguitur quia illa anima non est actus corporis habentis vitam in potentia, quia illud corpus plus non habet vitam. 16 Respondetur 9 quod continue quamdiu est in corpore, exercet operationes vitales, scilicet motus cordis, inspirationes et respirationes, et pulsus; ex quo non datur ultimum instans esse Consequenter dico quod intelligentia secunda est anima. Patet per Buridanum, 11 et in definitione Philosophi in De vita et morte, 12 ubi dicit quod vita est mansio animae in corpore calido, capitur ly vita strictius quam in proposito. 4 Cp. Albertus Magnus De animalibus IX tr. 2 cap. 4 ( ) I 722: Hoc autem modo dicendo non cogemur dicere assertiones medicorum, quod videlicet diversae operationes sint a diversis membris, et quod spiritus diversi sint a membris principalibus diversis, et quod a quodam oriantur nervi, et a quodam venae, et a quodam arteriae. 5 Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima II tr. 2 q. 6 (1507) 29r (s.n.): Viventia orbata dicuntur quae membris genitalibus sunt privata, ut puta mutone vel testiculis, sicut sunt evirati et emasculati, id est castrati. 6 Cf. Bero Magni de Ludosia Quaestiones in libros De generatione et corruptione (Karlsruhe, Badische Landesbibliothek, Aug. 130, ff. 2r 120r; Klagenfurt, Universitätsbibliothek, Cart.-Hs. 64, ff. 1r 126v; Melk, Stiftsbibliothek 884, ff. 200r 330v). 7 Cp. Nicolaus Oresme De figuratione qualitatis, in Tractatus de figuratione potentiarum I c. 5 (ms. Bibl. nat., fonds latin, ms. n. 7371) f. 218r. 8 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 3 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 242ra-b: Item, non convenit animae quae iam corrumpitur, quia illa non habet potentiam ad vitam, sed potius est potentia ad non-vitam, et tamen est anima; igitur, etc. 9 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 3 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 245rb: Ulterius dicunt aliqui quod non est dabile ultimum instans rei permanentis in esse. Et sic quamvis anima corrumpitur, tamen adhuc est in potentia. Facilius tamen dicitur quod, licet anima talis non potest exercere aliquam operationem vitalem; vel possibile est quod non possit; adhuc tamen habet naturalem inclinationem ad manendum in corpore, ut possit exercere operationes vitales. 10 Resp. Aristoteles Physica VI,6 237b22-3.

83 83 18 Consequenter dico quod orbis non vivit, licet habet vitam. Nec aggregatum ex orbo et intelligentia vivit, quia ly vivens supponit pro composito substantiali, et connotat quod eius materiae inhaereat vita, qualiter non est de orbi. 13 Intelligentia tamen communicat orbi denominationem concretive, istam scilicet habens vitam per assistentiam. 19 Sed volens dicere quod intelligentiae non sint animae debet capere ly actus in definitione pro forma inhaerente; et talis non est intelligentia. Quod de intentione Philosophi videtur fuisse quod intelligentiae non sint animae, cum dicit tertio huius 14 omni quemcumque intelligentiae etc. Intelligentia autem non speculatur 47r phantastica. Verum est quod hoc glossaretur bene de forma inhaerente. 20 Consequenter dico quod si dominus deus annihilaret animam aliquam in materia pro instanti indivisibili, talis anima non esset pro illo instanti anima, sicut in iste libro capitur ly anima ; quia pro illo instanti non esset in potentia ad exercendum operationes vitales, sed bene immediate ante illud instans fuit anima. 21 Consequenter est dicendum quod ly vita in definitione debet capi ut est superius ad ly anima. 22 Consequenter dico quod si angelus coassisteret lapidi, talis non esset anima, quia lapis non est corpus organicum. Sed si ponitur quod lapis sit diversimode qualificatus ad diversas operationes etc., tunc concedendum est quod, si intelligentia sit anima, quod etiam talis angelus ix esset anima. Sed angelus obsidens hominem non est anima, quia est in sanguine, et non in essentia hominis. 23 Notandum 15 est consequenter quod ly vita capitur dupliciter, scilicet pro vita prima quae est principium vitaliter mobile vel motivum. Alio modo pro vita secunda quae est operatio vitalis procedens a tali principio. Et operatio dicitur vitalis per quam natum est discurri vel cognosci vivens a non-vivente. 24 Exponitur 16 igitur definitio sic: anima est actus, id est forma substantialis inhaerens vel appropriate coassistens primus, supple in ordine ad operationes quas nata est exercere 11 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 3 n. 10: Ideo bene oportet animam definiri per corpus physicum organicum definitione naturali. 12 Cf. Aristoteles De morte et vita a29 (1999): Generatio quidem igitur est prima participatio in calore vegetative anime, vita mansio huius. 13 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 3 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 243rb-va: Ad improbationem, negatur consequentia, quia non quaelibet forma communicat sui subiecto quamlibet suam denominationem, ut superius dicebatur de materia; sed sola illam quam subiectum est denominabile. Modo orbis non est denominabilis vivens ; igitur, etc. Cf. Ioannes Carnificis de Lutrea Exercitium librorum Aristotelis de anima II q. 3 (1482) 19v (s.n.): Quamquam enim intelligentia sit forma caeli, non tamen est anima, quia non est forma informans caelum. 14 Cf. Aristoteles De anima III,8 432a8-9: sed cum speculetur, necesse simul phantasma aliquod speculari; phantasmata autem sicut sensibilia sunt praeter quod sunt sine materia. Cf. Hamesse 188 (167): Necesse est quemcumque intelligentem phantasmata speculari. 15 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 3 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 242va: Quarto notandum quod ly vita capitur dupliciter. Uno modo pro principio activo vel passivo principaliter productivo vel receptivo operationum vitalium. Et tale principium debet vocari vita prima. Secundo modo capitur vita pro operatione procedente a tali principio activo; et talis vita vocatur vita secunda. Et sic breviter duplex est vita, scilicet vita prima et vita secunda. Vita prima est principium vitaliter mobile vel motivum; sed vita secunda est vitalis operatio procedens a tali principio. 16 Ut supra n. 1. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 3 n. 13. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 3 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 242va-b: Quantum ad secundum articulum est notandum quod definitio animae sic debet exponi: anima est actus, id est forma, substantialis primus, id est prima, scilicet in ordine ad suas operationes quas potest exercere corporis, scilicet per assistentiam vel per inhaesionem vel per naturalem tendentiam ad corpus organici, id est corporis habentis partes diversimode complexionatas vel partes talis corporis physici, id est naturalis... Item, ista particula vitam habentis in potentia uno modo sic exponitur: habentis vitam, scilicet primam in actu exsistentis in potentia ad vitam secundam, scilicet ad operationes vitales. Cf. Ioannes Carnificis de Lutrea Exercitium

84 84 corporis organici, ut supple <habentis diversa organa ad diversa officia deputata>, physici, id est naturalis, habentis vitam, scilicet primam in actu specie exsistentis in potentia ad vitam secundam, scilicet operationes vitales. Et sic erit definitio ista: anima est actus primus substantialis corporis organici physici vitam habentis in actu existentem in potentia ad vitam secundam. 25 Unde 17 per hoc quod dicitur actus differt a materia et a toto composito, quia actus capitur pro actu inhaerente vel coassistente appropriate. Dicitur primus x ad excludendum actus secundos, qui sunt operationes vitales. Et dicitur substantialis ad excludendum scientiam et alias 47v habitus intellectuales. Et per ly corporis nihil contrahitur, sed explicatur causa materialis animae. Et per ly physici etiam nihil excluditur, sed designatur quod anima non dicitur actus corporis ea ratione qua dicitur artificiale, sed ea ratione qua est naturale. Vel etiam potest dici quod haec nomina naturale et xi natura non significant substantiam absolute, sed in ordine ad operationem et motum, ut debet videri secundo Physicorum. 18 Et ideo ponitur ly physici, quia naturalis debet definire terminos suos per motum et habitudinem ad motum, ut dicitur sexto 19 Metaphysicae xii et secundo 20 Physicorum. Et per ly organici differt anima a formis substantialis corporum simplicium vel homogeneorum, xiii ut quattuor elementorum et mineralium. Et per ly vitam habentis differt anima a formis ovorum et seminum. Et dicitur in potentia etc. ad exprimendum quod anima debet esse nata exercere operationes vitales, et igitur per hoc exprimitur respectus animae ad tales. 26 Est igitur definitio in forma ista: anima est actus substantialis primus corporis organici physici habentis vitam primam in actu <exsistentem> in potentia ad vitam secundam. 27 Et si quis vult dicere quod non sit intelligentia anima, glossat ly actus, id est forma inhaerens. 28 Volens autem dicere quod intelligentia sit anima, glosset eam sic: actus, id est forma inhaerens vel appropriate coassistens. 29 Et volens ly corporis in definitione corpore ut est in praedicamento substantiae, exponat definitionem sic: anima est actus inhaerens substantialis primus formalis corporis physici librorum Aristotelis de anima II q. 3 (1482) 20r (s.n.): Definitio animae sic intelligitur: Anima est actus primus, et hoc inter formas quae inexsistunt materiae corporis organici, id est corporis habentis diversa organa ad diversa officia deputata physici, id est, per naturam producti vitam, scilicet secundam, id est operationem vitalem habentis in potentia, scilicet propinqua. 17 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 3 n. 14: Deinde haec definitio convenit animae solum quia per hoc quod dico actus, differt anima a materia prima et a composito; et per hoc quod dico primus, differt ab actibus secundis qui sunt operationes vitales; et per hoc quod dico substantialis differt a scientia et huiusmodi habitibus qui sunt accidentia. Et cum dico corporis non contraho particulas praecedentes, sed explico causam materialem animae. Et cum etiam dico physici non contraho sed designo quod anima non dicatur actus corporis ea ratione qua dicitur artificiale sed ea ratione qua est a natura. Vel etiam potest dici quod haec nomina naturale et natura non significant substantiam absolute, sed in ordine ad motum vel operationem, prout debet videri secundo Physicorum. Idem autem significat physis Graece et natura Latine, et similiter physicum et naturale. Ideo ponitur physici ad denominandum habitudinem ad motus vel operationes naturales, quia naturalis terminos suos definire debet per motum et habitudinem ad motum, ut dicitur secundo Physicorum et sexto Metaphysicae. Sed per hoc quod dicitur organici differt anima a formis substantialibus corporum simplicium vel homogeneorum, ut quatuor elementorum et mineralium. Et per habentis vitam in potentia differt anima a formis ovorum vel seminum secundum expositiones prius datas. 18 Cf., e.g., Ioannes Buridanus Quaestiones super Physicorum II q. 4 (1509) 31rb: Quaeritur quarto de definitione naturae, utrum ipsa sit bona in qua dicitur natura est principium et causa movendi. 19 Cf. Aristoteles Metaph. VI,1 1025b16: Et similiter etiam non narratur omnino si genus quo utitur est aut si non est. 20 Cf. Aristoteles Physica II,1 192b22: quod est natura principium alicuius et causa movendi et quiescendi in quo est primum per se et non secundum accidens.

85 85 quod natum est exercere operationes vitales principaliter quantum est ex parte talis actus. Et debet ly organici capi pro toto composito, taliter capiendo ly corporis. 30 Sed capiendo ly corpus ut est in quantitate, potest definitio sic poni: 48r anima est actus inhaerens substantialis primus corporis organici physici habentis in se illud quod formaliter est vita in potentia ad exercendum operationes vitales. 31 Sed ly corpus numquam potest capi abstractive, scilicet pro sola magnitudine, in definitione, si definitio debet esse bona. 32 Ad quaestionem respondetur quod quaestio est vera, ut patet ex dictis in quaestione.

86 <Lib. II Q. 4. Utrum in eodem animali sit eadem anima vegetativa et sensitiva> 1 Quarto quaeritur utrum in eodem animali sit eadem anima vegetativa et sensitiva. 1 2 Buridanus 2 dicit quod ista quaestio est difficilis, quia difficile est demonstrare aliquam partem. Tenentes 3 enim plures animas et formas substantiales in eodem concreto i supposito fundant suam opinionem secundum gradum et ordinem praedictorum quidditativorum, scilicet generum et specierum subordinatorum sibi ad invicem, sunt in eodem plures formae substantiales subordinatae, ut in Sorte est forma prima qua est substantia, alia qua est corpus, alia qua est animal, alia qua est homo. Et sic materia prima est in potentia ad primam earum, scilicet generalissimam. Illa est actus primus istius materiae, propter quod ex eis sit unum per se. Et sic secunda forma habet se ad compositum ex prima forma et materia, scilicet qua illud compositum est per se potentiá respectu secundae formae. Et ista est actus substantialis istius compositi. Ideo fit unum ex eis per se, sicut fiebat ex materia et prima forma. Et sic consequenter et imaginatur quod quantum ad animam sensitivam, omnia animalia ii sunt eiusdem rationis substantialis, a qua sumitur hoc genus animal, et secundum ulteriores formas specificas sunt homines, equi, et asini diversarum rationum substantialium specificarum. 3 Et dicit Buridanus, 4 non obstantibus istis, ego credo oppositum, scilicet quod in equo unica sit anima, et quod in eo non sit anima vegetativa distincta a sensitiva, 48v nec sensitiva a vegetativa. 4 Contra illam aestimationem Buridani arguitur sic: 5 alius est conceptus secundum quem equus dicitur equus, et secundum quem dicitur substantia, similiter secundum quem dicitur 1 Resp. Aristoteles De anima II,3 414a33-4: Potentias autem dicimus vegetativum, appetitivum, sentitivum, motivum secundum locum, intellectivum. 2 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 4 nn. 10-1: Ista quaestio bene est difficilis quia difficile est demonstrare aliquam partem. Tenentes enim plures animas et formas substantiales in eodem supposito fundant suam opinionem quod secundum gradum et ordinem praedicatorum quidditativorum, scilicet generum et specierum subordinatorum sibi invicem, sunt in eodem plures formae substantiales subordinatae, ut in Socrate est forma prima qua est substantia, alia qua est corpus, alia qua est vivens, alia qua est animal, et alia specifica qua est homo. Et sicut materia prima est naturaliter in potentia ad primam istarum, scilicet generalissimam, et ista est primus actus istius materiae propter quod ex eis fitt unum per se, ita secunda forma se habet ad compositum ex materia et prima forma, scilicet quod com positum illud est per se potentia respectu secundae formae, et ista est actus formalis ipsius compositi; ideo fit ex eis unum per se, sicut fiebat ex materia et forma prima. Et sic consequenter... Et imaginantur isti quod, quantum ad animam sensitivam, omnia animalia sunt eiusdem rationis substantialis, a qua sumitur hoc genus animal, et secundum formas ulteriores specificas sunt homines, equi, et canes diversarum rationum substantialium specificarum. 3 Cf., e.g., Iohannes Peckham Quaestiones tractantes de Anima q. 1 (1918) 37; Richardus de Mediavilla Quaestio de gradu formarum (1951) Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 4 n. 17: Non obstantibus istis ego credo oppositum, scilicet quod in equo unica sit anima et quod non sit in eo anima vegetativa distincta a sensitiva nec sensitiva distincta a vegetativa. 5 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) ff. 245vb-246ra: Octavo sic: alius est conceptus secundum quem aliquid dicitur equus, et secundum quem illud idem dicitur animal ut natum est. Vel igitur illa diversitas conceptuum consurgit ex diversitate aliquorum abinvicem distinctorum, vel non. Si secundum, tunc illa diversitas conceptuum esset ficta omnino, et super nulla fundata. Si dicitur primum, vel igitur illa distincta ab invicem sunt accidentia vel sunt materiae vel sunt formae abinvicem distinctae, ex sufficienti divisione. Sed duo prima dici non possunt; igitur oportet dicere tertia, quod est propositum. Unde non potest dici quod illa distincta sunt accidentia, quia illi conceptus equus et substantia sunt conceptus absoluti et substantiales, et per consequens eorum diversitas non capitur ab accidentibus.... Nec potest dici quod illa distincta sunt materiae, quia materiae omnium generabilium et corruptibilium sunt eiusdem rationis essentialis.

87 87 animal. Vel illa diversitas conceptuum provenit ex diversitate materiae vel ex diversitate accidentium vel formarum. Non prima duo, igitur ultimum. Non ex diversitate accidentium, quia illi conceptus sunt absoluti. Nec ex diversitate materiae, quia ipsa est eiusdem rationis in omni animali. 5 Respondetur ex eis quae dicta sunt in ultima 6 quaestione primi de abstractione. Unde habito conceptu singulari significante equum, cum suis operationibus et accidentibus <et> dispositionibus, tunc postea per considerationem quod omnes asini habent consimiles operationes vitales per viam abstractionis, formatur conceptus significans connotative; et consequenter omnes equos vel asinos. Et postea per considerationem essentialis convenientiae quae est inter Brunellum et Favellum, generatur abstractive conceptus specificus omnium asinorum. Et ulterius considerata convenientia qua equus convenit cum asino et aliis animalibus, generatur conceptus generalis animalium. 7 Et illae considerationes originaliter proveniunt ex considerationibus operationum et accidentalium habitudinum. 6 Per hoc ad argumentum, respondetur quod illa diversitas provenit ex diversitate accidentium et dispositionum accidentalium; et consequenter ex diversitate conceptuum accidentalium connotantium illas operationes. 7 Et quando arguitur, illi conceptus sunt absoluti, et per consequens earum diversitas non provenit ex accidentibus : negatur consequentia. 8 Et cum dicitur, circumscriptis omnibus accidentibus ab equo, adhuc ille conceptus repraesentaret equum, cum adhuc esset equus substantialiter, igitur : iterum negatur consequentia, etc. 9 Arguitur: si non different animae in eodem animali, sequitur quod quidquid esset in equo 49r secundum quod animal, hoc etiam esset in equo secundum quod equus. 10 Respondetur distinguendo illam ratione ly secundum quid. Quia si ly secundum quid importat rationem formalem sic quod est sensus, quidquid convenit equo secundum formam secundum quam dicitur animal, hoc convenit equo secundum formam secundum quam dicitur equus. Conceditur hoc. Nec ex hoc sequitur quod omne animal esset equus. Sed si ly secundum quid capitur reduplicative, tunc est falsa, quia non omne animal est equus, quod tamen requiritur ad veritatem illius. 11 Arguitur: 8 ab eodem animali proveniunt operationes distinctae; igitur formae sunt distinctae. Tenet consequentia, quia idem inquantum idem non est natum facere nisi idem. 9 6 Cf. supra lib. I q Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 252va: Ad octavum dicitur quod diversitas istorum conceptuum equus et asinus originaliter sumitur ex diversitate operationum vitalium, et postea per considerationem essentialis convenientiae quam habet unum animal cum alio. Unde considerata essentiali convenientia quae est inter Brunellum et Favellum per viam abstractionis generatur conceptus specificus equorum, et considerata essentiali convenientia qua asinus convenit cum asino generatur conceptus asinis (animalis ms.). 8 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 245va: Tertio sic: ab eodem animali proveniunt diversae operationes vitales specifice distinctae; igitur in tali animali sunt pluries animae specifice distinctae. Antecedens patet de istis operationibus quae sint nutritio, vegetativo, sensitivo, etc. Sed consequentia probatur auctoritate Philosophi dicentis quod idem inquantum idem semper natum est facere idem. Cf. Ioannes Carnificis de Lutrea Exercitium librorum Aristotelis de anima II q. 4 (1482) 22r (s.n.): Arguitur: In uno homine sunt plures formae substantiales, ergo. Antecedens probatur, quia ab eodem homine veniunt plures operationes specifice distinctae; ergo in homine sunt plures formae substantiales. Consequentia tenet, quia una forma non potest diversas operationes exercere, quia idem in quantum idem etc. Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima II tr. 1 q. 4 (1507) 19r (s.n.): Opinio quinta: est tot esse formas substantiales in composito quot habet operationes specie diversas, quia sicut operatio arguit formam, ita operationum multitudo videtur arguere formarum pluralitatem, cum idem inquantum idem semper natum sit facere idem, secundo De generatione.

88 88 12 Item, 10 secundo huius 11 dicitur quod potentiae distinguuntur penes actus et obiecta. 13 Item, 12 sicut se habet corpus simplex ad motum simplicem, ita se habet forma simplex ad operationem simplicem. Sed unius corporis simplicis est tantum unus motus simplex, primo Caeli. 13 Et per consequens unius animae erit tantum una operatio. 14 Ad primum, conceditur auctoritas quod idem inquantum idem semper natum est facere idem. Cum illo stat bene quod etiam natum est facere diversa. 15 Vel 14 intelligatur auctoritas sic: agens non liberum mediantibus eisdem instrumentis in eodem passum eodem modo se habens de per se, semper natum est facere idem. 16 Ad secundum respondetur quod intelligitur de totalibus potentiis diversorum animalium, sicut patebit 15 postea. 17 Ad ultimum, negatur similitudo. Et dissimilitudo est quia in corpore simplici non sunt diversae qualitates motivae, sed in animali sunt diversae dispositiones organicae et qualitativae Consequenter 17 dico quod in materia Christi in triduo nulla fuit forma substantialis; sed magnitudo continuans pars eius. 19 Consequenter dico quod licet vegetatio et sensatio plus differunt in uno equo quam visio in equo et visio in asino, nam visio significat pati, vegetatio iii agere; tamen non differt anima vegetativa in asino ab anima sensitiva in eodem, nam diversitas operationum specifica in eodem animali non arguit diversitatem specificam 49v formarum. Sed 18 si sunt diversa 9 Cf. Aristoteles De Gen. et cor. II,8 336a30-1; Hamesse 170 (43): Idem manens idem semper aptum natum est facere idem. 10 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 245va: Secundo, patet dicta consequentia auctoritate Philosophi secundo huius ubi dicit quod potentiae animae abinvicem distinguuntur per actus et obiecta. 11 Cf. Aristoteles De anima II,4 415a18-20: Priores enim potentiis actus et praxis secundum rationem sunt. 12 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 245va: Quarto, patet eadem consequentia: sicut se habet corpus simplex ad motum simplicem, ita se habet forma simplex ad operationem simplicem, ex conveniente similitudine. Sed unius corporis simplicis tantus unus est motus simplex, ut patet per Philosophum primo Caeli. Igitur unius formae simplicitatis solum est unica operatio simplex. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 4 n 4: Item primo Caeli dicitur quod unius corporis simplicis debet esse unus solus motus simplex per naturam; ideo etiam unius simplicis animae debet esse una sola simplex operatio. Anima autem vegetativa est una simplex forma cuius operatio est nutrire; ergo sentire non est eius operatio sed alterius animae. 13 Cf. Aristoteles De caelo I,2 269a5-8: Siquidem igitur est simplex motus qui in circuitu corporis motus et simplex motus simplicis corporis. 14 Cf. Ioannes Carnificisde Lutrea Exercitium librorum Aristotelis de anima II q. 4 (1482) 22r (s.n.): Respondetur: Idem naturaliter agens mediante eodem instrumento et in materia eodem modo praedisposita producit solum una operationem, quia agentia naturalia sunt limitata ad unum. 15 Cf. infra n Adnotatio in mg. 49r, ex alia manu: Etiam veget<<atio>> est substantia et <<sensatio>> est accidens. Adnotatio in ima pag. (49r), ex alia manu: Non etiam continuitas humiditatis est causa, ut patet de continuitate ratione etc. Adnotatio in cap. pag. (49v), ex alia manu: <<...>> omne producens substantiam est nobilius eo quod producit accidens. Sed B<uridanus> dicit quod omne producens substantia solum et non accidens est nobilior potentiae producente solum accidens et non substantiam. 17 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 247va-b: Secundo, quia materia Christi per triduum fuit in sepulchro. Et ita materia non stetit nuda ab omni forma, quia sic fuisset diversa in infinitas partes, quod est falsum. Quia illa materia tunc non erat putrefactibilis; igitur oportet dicere quod ibi fuit forma corporeitatis in tali materia, quod est propositum. Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima II tr. 1 q. 4 (1507) 21r (s.n.): Primum dicitur materiam organisatam mansisse eandem in morte et vita Christi, pro qua capitur corpus in divisione animae; stetique illa materia per triduum nuda a forma substantiali informante supernaturaliter, quia non licuit illam materiam cui divinitas unita fuit affici forma cadaveris. 18 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 4 n. 24: Sed si in diversis suppositis perfectis et non orbatis secundum suas naturas sic se habent quod unum sit naturaliter, non ex

89 89 specifica totalia iv orbata secundum naturam, sic se habentia quod unum naturaliter et non ex acquisitione innatum est ad aliquam operationem in quam nec sibi similem aliud potest de sui natura, tunc sunt diversae formae substantiales in specie. Et illud in viventibus iudicatur maxime ex diversa figuratione corporum membrorum. 20 Consequenter est notandum quod forma accidentalis est heterogenea v in corpore, quia alterius rationis in capite, alterius in pede, etc.; sed forma substantialis non. Quod anima diversimode operatur in diversis partibus, hoc est quia habet alias et alias vi dispositiones in diversis partibus Arguitur: si eadem anima esset vegetativa, sensitiva, et intellectiva, sequitur quod quandocumque vegetativa exiret in actum, quod tunc quaelibet earum exiret in actum. Consequentia probatur, quia est eadem anima. Consequens falsum, quia anima intellectiva videret, audiret, et nutriret. Consequens falsum, quia sequitur bene anima intellectiva nutrit; ergo nutrit anima intellectiva. Consequens etiam probatur, quia in perfecto somno anima vegetativa ut sic cognoscit et intelligit. Arguitur quia alias non ita distincte nutriret unam partem hic et aliam alibi, nisi nosceret. 22 Ad argumentum, conceditur consequens et consequentia. Et negatur illa, igitur anima nutrit intellectiva, quia variatur appellatio formae, et etiam determinatio. Et ad probationem consequentis, negem. Ad probationem respondetur quod dirigitur ab agente infallibili, scilicet deo Arguitur: in castore sunt duae formae distinctae, scilicet carnis et piscis. 21 Arguitur quia unam partem licet comedere in ieiunio et aliam non. 24 Respondetur quod ibi est solum una anima de genere piscium, et prohibitio fit ratione accidentium causantium saporem carnis. 25 Alii 22 dicunt quod castor non sit unum compositum, sed duo; sicut ramus pro una parte aridus et pro alia viridis. 26 Primum tamen apparet verius, quia alias staret unum illorum animalium sensare quando aliud non, et plura alia. 27 Ultimus est dicendum quod nec sanguis nec cholera nec alii humores, 50r nec crines nec ungues vii nec pinguedo, viii sunt de essentia animalis. Et ergo licet in illis sunt plures formae acquisitione, innatum ad aliquam operationem ad quam vel ad similem alterum non est innatum, ista supposita iudicantur habere formas substantiales specificae diversas. Et hoc maxime iudicatur in viventibus ex diversis figurationibus corporum et membrorum. 19 Adnotatio in mg. 49v, ex alia manu: <<Anima>> vegetativa differat <<...>> sensitivum in perfecto somno <<...>> et est in actu. 20 Adnotatio in mg. f. 49v, ex alia manu: <<...>> cauda in castore <<...>> tantum ab alia <<...>> castoris, sicut <<...>>rdus in porco et <<...>> a caro marca(?). 21 Cf. C. Plini Secundi Naturalis Historiae VIII, 47 (109): Easdem partes sibi ipsi Pontici amputant fibri periculo urguente, ob hoc se peti gnari: castoreum id vocant medici. Alias animal horrendi morsus arbores iuxta flumina ut ferro caedit; hominis parte conprehensa non ante quam fracta concrepuerint ossa morsus resolvit. Cauda piscium his, caetera species lutrae: utrumque aquaticum, utrique mollior pluma pilus. Cf. Bartholomeus Anglicus De proprietatibus rerum De castore (1492) s.f.: Animal autem mirabile et monstruosus, cuius cauda tantum piscis, et totum residuum sui corporis naturam habet quadrupedis animalium. Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima II tr. 1 q. 4 (1507) 20r (s.n.): Respondetur quod eiusdem compositi et continui substantialis non sunt plures formae, sed bene eiusdem continui in genere quantitatis, ut tenet in exemplis argumenti et de castore, qui in cauda piscis est et in reliquo corpore non piscis, qui est unum animal continuum in quantitate; sed non in substantia propter duas formas substantiales. 22 Cf. Benedictus Hesse Quaestiones disputate super tres libros De anima Aristotelis II q. 14 (2011) 66: Dicitur primo in conclusione in eodem supposito totali, quia in supposito partiali possunt esse diversae formae, sicut in castore, ibi sunt duae formae, scilicet in cauda est forma piscis, in corpore vero forma carnis, sed ista sunt supposita partialia. Etiam in arbore, cuius una pars est arida et alia viridis.

90 90 distinctae et differentes specie, non est contra Buridanum, quia Buridanus loquitur de forma quae est pars essentialis animalis Dicendum est consequenter quod forma intellectiva est in ossibus et in cute, et similiter sensitiva in aliis animalibus ab homine. Anima enim in osse nutrit et exercet motum localem progressivum. Et sensit in osse, licet non intelligit in osse; nam in osse non est dispositio requisita ad intelligendum, sed in corde. 29 Corollarium: in animali sunt plures formae totales specie distinctae, prout ly in dicit circumstantiam contenti ad continens. 24 Patet quia ibi est forma sanguinis etc. Sed dictum Buridani 25 intelligitur sicut dictum est Corollarium: ly os et ly caro non sunt termini absoluti, sed connotativi. 31 Arguitur: 27 si sensus et intellectus essent in eodem animali, sequitur quod tunc simul starent contraria in eodem subiecto adaequate. Consequens falsum. Et probatur consequentia, quia stat sensum iudicare solem esse bipedalis quantitatis, et intellectum iudicare solem esse maiorem tota terra. Et illa sunt iudicia contraria. 32 Item 28 stat quod sensus habeat delectationem de aliqua re de qua intellectus habet tristitia. Et tamen tristitia et delectatio contrariantur. Et si sensus et ix intellectus sunt idem, tunc in eadem est delectatio et tristitia. 33 Ad primum negatur consequentia. Ad probationem dico quod illa iudicia non inhaerent eodem subiecto nec sunt contraria, quia iudicium sensus inhaeret toti composito; sed iudicium intellectus inhaeret in intellectui solum. 34 Sed contra: illud quod inhaeret toti composito etiam inhaeret intellectui, tamquam subiecto partiali. 35 Ideo potest dici quod surgente iudicio intellectus, cessat iudicium sensus. 36 Ad 29 secundum respondetur quod delectatio secundum sensum, et tristitia secundum intellectum, scilicet quae sequitur iudicium intellectus, non contrariantur; sed delectatio secundum sensum, et tristitia secundum sensum, contrariantur Adnotatio in cap. pag. (50r), ex alia manu: Item intellectum somno seu vegetativum <<...>> est quia sic dirigitur ab infallibili. Item illa auctoritas. 24 Gualterus Burlaeus Commentaria super libros de Physico IV t.c. 46 (1589) col. 424: Illud autem quod est in loco per se, est in loco secundum quod ly in dicat circumstantiam contenti ad continens, quia quod est in loco per se continetur a loco. 25 Cf. supra n Cf. supra n Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 5 n. 30: Ad sextam certum est quod saepe iudicium sensus est erroneum, donec ratio correxerit, ut quia sol iudicatur bipedalis, et ratione scitur esse maior tota terra. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones in decem libros Ethicorum Aristotelis VII q. 6 (1489) f. 179rb-va: Similiter etiam quid prohibet te iudicare visu solem esse bipedalem et intellectum maiorem terra?... Astrologus enim licet primo crediderit per sensum solem esse bipedalem, tamen postquam habet demonstrationem credat per intellectum ipsum esse maiorem terra. Cf. infra Lib. II q. 5 nn. 3, 10; cf. infra Lib. II q. 11 n Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 5 n. 30: Et etiam sensus aliquando iudicat delectabile prosequendum quod ratio iudicat propter inhonestatem esse fugiendum. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 250rb: Sed contra praedictam, diceret aliquis: si in homine esset sensus et intellectus idem, seu anima sensitiva et intellectiva idem, sequitur quod contraria starent in eodem. Consequens est contra naturam contrariorum; quia si starent simul, tunc non essent contraria. Et probatur consequentia, quia delectatio et tristitia bene stant in eodem homine; delectatio in sensu, et tristitia in intellectu. Unde videmus quod boni multi delectamur in aliquo obiecto secundum sensum, et tamen de eodem habent tristitiam et displicentiam in intellectu. Si igitur idem est sensus et intellectus, sequitur propositum, scilicet consequens illatum.

91 91 37 Arguitur: in homine est anima creata, et 50v cum hoc anima educta de potentia materiae; igitur. Arguitur quia qualitativae dispositiones natae sunt educere formam; vel igitur educunt vel non. Si sic, habetur propositum. Si non, tunc frustrantur suo fine, quia intendunt aliquid x ad quod non attingunt; igitur frustrantur. Arguitur, quia intendunt educere, et non educunt. Arguitur quia sunt agentia naturalia, igitur intendunt educere. Quia si non crearetur anima, tunc educerent, et tamen intentio illarum xi non mutaretur. Et si postea educerent et intenderent, tunc etiam ante; quia illud eis a natura convenit. 38 Respondetur uno modo quod natae sunt educere. Et hoc quia si non crearetur anima, tunc educerent, cum sint naturalia agentia. Et dicitur quod non educunt, nec propter hoc frustrantur suo fine. Ad probationem illius, negatur consequentia, quia sufficit quod attingunt melius et nobilius, scilicet intellectivam animam, quae est nobilior anima quam ipse possunt producere. 39 Unde hoc dicitur frustrari suo fine quod intendit aliquem effectum producere quem non attingit, nec nobiliorem, qualiter non est in proposito. Ut in simili: si peterem regem quod daret mihi canoniam, et daret mihi episcopatum, non frustrarer mea petitione fine, nam melius attingerem. 40 Sed contra: qualitativae dispositiones non intendunt educere; igitur. Arguitur quia qualitativae dispositiones sunt agentia naturalia. Modo illa solum intendunt sicut diriguntur ab agente infallibili. Modo dirigens infallibile bene scit quod non debet educere, et per consequens non dirigit eas ad producendum. Et minor probatur, quia dirigens infallibile bene scit quod non educeret, et igitur non dirigit eas ad educendum. 41 Confirmatur: ex quo ad operationem animae intellectivae ut sic requiritur nobilior dispositio et nobilior proportio qualitatum primarum quam ad operationem animae sensitivae ut sic, aut vegetativae ut sic, tantum ante in suppositione animae intellectivae fuit dispositio conveniens 51r pro operibus animae sensitivae, et ante hoc fuit dispositio conveniens pro operibus animae vegetativae. Igitur primo fuit ibi anima vegetativa, post hoc sensitiva, et post hoc intellectiva. Et cum iste non desinat in creatione intellectivae, sequitur quod in composito humano erunt tres animae. Minor probatur, quia ad operationes animae intellectivae requiritur nobilior dispositio et proportio qualitatum primarum quam ad operationes animae vegetativae ut sic, et dispositio fuit ignobilior prius quam postea. 42 Ad primum, secundum opinionem praecedentem, 31 negatur maior. Ad probationem, conceditur totum usque ad illam particularem, et per consequens non dirigit eas ad producendum, quae est falsa. Unde, in simili, deus dirigit lignum ad cadendum deorsum, ubi est ignis; et tamen scit quod lignum cadit ibi ad sui corruptionem. Sicut etiam in proposito: licet quod ipsae non educunt, tamen adhuc dirigit eas. Unde propter hoc vult creare animam intellectivam, non aufert qualitativis dispositionibus earum visum naturale et generale, qui hiis et omnibus similibus a natura alias fierent ibi plura miracula. 43 Ad secundum, respondetur quod, ex quo illa anima humana differt specie, et nobilior est anima vegetativa brutali, tunc quandocumque est ibi dispositio pro vegetatione humana, tunc 29 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 250rb-va: Ex praedictis patet quod, ex quo delectatio secundum sensum contrariatur tristitiae secundum sensum, ut notum est; et tristitia secundum sensum et tristitia secundum intellectum differunt ab invicem specifice, iuxta illud notabile, tunc delectatio secundum sensum non contrariatur tristitiae secundum intellectum. 30 Adnotatio in mg. f. 50r, ex alia manu: <<...>> quando quis tangitur(?) per carnes, tunc sit ibi magis discontinuatio et discretio partium quod ibi causatur ibi intensus calor, et etiam percipitur per modum disconvenientis. Et sic post hoc causatur dolor. Adnotatio in cap. pag. (50v), ex alia manu: Item secundum eandem opionionem quod qualitativae dispositiones intendant educere in embryone homini, quod eadem proportio qualitatum primarum convenit pluribus formis specie distinctis, scilicet intellectivae et formae quae educerentur, si alia non causaretur. 31 Cf. supra n. 38.

92 92 etiam infundetur anima intellectiva. Et consequenter dicatur quod unumquemque in embryone ante introductionem animae intellectivae est amanda dispositio qualitatum primarum et secundarum pro introductione alicuius formae vivi. Unde licet quoad qualitates primas sit perfectior dispositio ante introductionem animae intellectivae quam requirat aliqua forma brutalis, tamen illa non educit aliquam formam brutalem, propter hoc quia ipsa cum qualitatibus secundis nulli formae brutali conveniat. 44 Per hoc patet ad argumentum, unde non fuit dispositio communis alicui formae vivi prius quam isti. 45 Consequenter est dicendum, acsi potentiae animae essent distinctae, 51v dicendum est quod statim, cum esset dispositio qualitativa perfectior, sensitiva etiam esset pro forma intellectiva. Nam intellectiva forma non requirit nobiliorem Alia 33 opinio, quae apparet verior: dicitur quod non intendunt educere. 47 Circa quam opinionem est notandum quod differentia est inter generationem et creationem. Nam forma quae generatur producitur a causa prima, et a qualitativis dispositionibus quae de suis naturis non habent producere suas operationes, nisi in materia sustentante tales operationes. Illud autem quod creatur a domino deo producitur sine agente alio ab ipso active ad productionem concurrente. 48 Corollarium: anima intellectiva non generatur, quia immediate dependit et producitur a domino deo sine qualitativis dispositionibus active ad sui productionem concurrentibus. 49 Alia differentia, quia creans aliquam formam per prius attingit illam formam quam materiam; sed generans naturaliter aliquam formam per prius attingit materiam in qua generatur. Quia per prius transmutat materiam qualitativis dispositionibus quam producat formam. 50 Plura sunt dicenda circa istam materiam quae dicentur in secundo De generatione, circa illam quaestionem Utrum aliquid possit simpliciter generari Per hoc patet ad rationes 35 eorum. Nec valet motivum alterius opinionis, quo dicit alias oporteret fieri plura miracula, nam si intenderent educere et non educerent, et sunt pro eductione disposite, aeque bene fieret multitudo miraculorum ex impeditione productionis. 52 Consequenter est dicendum quod si deus nullam animam crearet, nulla forma substantialis produceretur dummodo qualitates disponerent pro forma humana, et adhuc agerent naturaliter, quia sic diriguntur ab agente infallibili. 53 Arguitur 36 principaliter contra responsale: in pede equi est alia anima secundum speciem quam in oculo equi. Arguitur, quia qualitativae dispositiones in oculo equi et in pede equi differunt specie, igitur etiam animae. Consequentia patet, quia distinctio specifica causarum 52r immediatarum arguit distinctionem effectuum. 32 Adnotatio in cap. pag. (51v), ex alia manu: Item <<...>> non haberent a natura quod educat forma etiam in embryone asini, quia tunc(?) ipse et quaelibet similes eis educerent communes etc. 33 Cf. supra n Cp., e.g., Marsilius de Inghen Quaestiones in libros De generatione et corruptione I q. 2 (1518) ff. 65vb-67rb, Utrum aliquid possit simpliciter generari aut corrumpi. Cf. Bero Magni de Ludosia Quaestiones in libros De generatione et corruptione, codd. Karlsruhe, Badische Landesbibliothek, Aug. 130, ff. 2r 120r; Klagenfurt, Universitätsbibliothek, Cart.-Hs. 64, ff. 1r 126v; Melk, Stiftsbibliothek 884, ff. 200r 330v. 35 Cf. supra nn Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 251ra: Tertio sic: a partiali anima quae est in oculo et quae est in pede proveniunt operationes specifice distinctae; igitur illae partiales animae specifice distinguuntur.

93 93 54 Confirmatur: 37 dispositiones qualitativae in oculo equi et dispositiones qualitativae in oculo asini minus differunt quam dispositiones in oculo equi et in pede equi; sed primae differunt specie, igitur secundae. 55 Pro argumento est notandum quod propter illa argumenta movebantur aliqui 38 ad ponendum qualitates radicaliter educentes distinctas a vi seminali seu semen et a qualitatibus organicis, quae qualitates radicaliter educentes essent eiusdem rationis per totum. Et ultra posuerunt qualitates organicas similiores in oculo equi et asini quam in oculo et pede asini. 56 Sed contra eos arguitur: proportio qualitatum primarum est causa productiva qualitatum radicaliter educentium et dispositionum organicarum, igitur ad diversitatem causarum sequitur diversitas effectuum et identitatem identitatis. xii 57 Item, omnia possunt salvari sine illis xiii qualitatibus radicaliter educentibus. 58 Potest igitur dici, quod xiv partialis proportio qualitatum primarum producit partialem formam, et totalis totalem. Alias totalis forma simul produceretur, et non prius pars in corde quam alibi. Sunt tamen ponendae qualitates organicae a qualitatibus primis distinctae, mediantibus quibus anima in diversis organis diversas exerceret operationes. 59 Per hoc ad argumentum, negem. Ad probationem, negatur maior. Ad probationem, respondetur quod illud non est universaliter verum; unde a lumine et specie caliditatis proveniunt eidem effectus in specie. 60 Ad secundum conceditur hoc, loquendo de qualitativis dispositionibus organicis. Et cum arguebatur primae differunt specie, igitur secundae, conceditur totum. Et cum arguebatur et primae educunt diversas formas in specie, igitur secundae, negem; et hoc loquendo de qualitatibus organicis, quia tales non educunt. Si autem argumentum <est> de qualitatibus primis, negem quod plus differant, immo plus conveniunt qualitativae dispositiones primae in oculo equi et pede equi quam in oculo equi 52v et oculo asini Sed diceres, nisi semper ad variationem qualitatum primarum variaretur forma quoad speciem, sequitur quod forma equi et forma asini essent eiusdem speciei. 62 Respondetur quod diversas proportiones qualitatum primarum, quae non habent harmoniatam xv consonantiam ad unam formam totalem, sequuntur xvi diversae formae secundum speciem. Sed ad illas quae habent harmoniatam consonantiam sequitur solum una forma secundum speciem. Et 40 harmoniata consonantia non est aliud quam certa proportio qualitatum primarum ad invicem, et secundarum convenientium pro eductione unius formae Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 251vb: Sed contra praedicta arguitur: dispositiones qualificativae exsistentes in oculo equi minus differunt a dispositionibus qualificativis exsistentibus in oculo asini quam dispositiones oculi et cordis eiusdem equi. Sed ad primas dispositiones sequitur diversitas specifica formarum substantialium; igitur etiam ad secundas. 38 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 251rb-va: Unde pro solutione istarum est notandum quod duplices sunt dispositiones qualitativae in ipso animali: Aliae (anima ms.) quae sunt in animali dispositiones qualitativae eductivae formarum, ut sunt quattuor qualitates primae et earum adinvicem proportio debita. Aliae sunt dispositiones qualitativae quae vocantur organicae, scilicet quae deserviunt ipsi animali vel ipsi animae ad exercendum suas operationes vitales in diversis partibus seu organis ipsius animalis. 39 Adnotatio in cap. pag. (52v), ex alia manu: <<...>> sumptae <<...>> Item quare uni et eidem formae ad omnes operationes exercendas. Item non est possibile, naturaliter loquendo, in diversis animalibus esse easdem qualitates eiusdem speciei, saltem in esse proportionis, etc. Item cuiuslibet formae proportio habet aliquam latitudinem, et iterum quod illa proportio est ibi. Item conservatur adhuc forma secundum sit aliqua labitur(?) seu est maior(?). Item forma potest eam reducere, remoto impedimento. 40 Adn. mg. manu 1: <<Har>>moniata <<cons>>onantia. 41 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima I q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 248rb: Et sic licet in animali in omnibus partibus sunt consimiles dispositiones eductivae, tamen ita non est de dispositionibus organicis. Dispositiones tamen organicae et eductivae habent ad invicem quandam proportionem harmonicam. Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima II tr. 1 q. 4 (1507) 19v

94 94 63 Notandum 42 est consequenter quod qualitates organicae sunt ponendae a qualitatibus primis distinctae, quia proportio qualitatum primarum in tota facie aut in tota manu non est ita dissimilis sicut est figuratio et organizatio ibidem, immo apparet quod in certa parte animalis secundum se totam sit uniformis proportio qualitatum primarum, ubi tamen est difformis proportio organica aut figura, sicut apparet in aure vel manu vel naso. 64 Consequenter dicendum quod illa qualitas non est distincta a vi seminali, sive vis seminalis sit accidens sive semen. 65 Consequenter est dicendum quod non ad quamlibet qualitatum primarum variationem variatur forma, nam proportionaliter qualitatum quam determinant sibi forma habet latitudinem, et interim quod in illa manet, adhuc manet forma vel producit formam eiusdem speciei cum alia. Dato etiam quod in modico fiat excessus ultra illam latitudinem, adhuc producit formam eiusdem speciei vel conservat praecedentem, propter qualitates secundas quae forte adhuc non conveniunt alteri. 66 Dicendum est consequenter quod licet ad proportionem qualitatum primarum sequitur forma, tamen in corruptione hominis non regeneratur vivum 53r sed cadaver. Nam proportio qualitatum primarum in interfectione hominis sit ita mala quod nulli animali nata est habere, quia est tanta disgratia xvii in ea facta per corruptionem hominis. Et notabilis <est> quod non sufficiunt educere formam vivi, sed solum formam cadaveris. Etiam figura ad hoc facit; nam materia in interfectione hominis fit ita figurata quod nulli vivo convenit. Unde organizatio capitis nulli vivo convenit. Sed prior causa est principalis Ulterius dico quod in decollatione, in venis retentis pro primo non esse formae intellectivae materia. Est in materia forma cadaveris quae fuit introducta interim quod gladius divisit truncum a capite, nec aliqua est pro illo instanti dispositio qualitativa quae sufficeret pro aliqua forma vivi. Tantum violentabatur qualitativa dispositio in divisione capitis a trunco propter nimiam disgratiam nervorum et venarum. 68 Corollarium: melior dispositio qualitativa est in quolibet vivente quam in trunco vel capite pro primo non esse formae vivae in materia. Et si 44 aliquando caput vel truncus movetur post divisionem, hoc est a spiritibus in eis exsistentibus, qui sunt leves et subtiles, quandoque moventes linguam per quam fit sonus, et tunc apparet hominibus quod loquantur distincte. Et hoc ex imaginatione est quia imaginatio facit casum. 69 Consequenter dicendum est quod anima intellectiva dat esse corporeum, capiendo ly corpus ut in substantia; sed capiendo ut in quantitate, tunc non dat esse corporeum, sed materia prima et magnitudo. 70 Arguitur adhuc: in creatione animae intellectivae sunt plures formae in eadem composito. Arguitur, quia pro primo instanti animae intellectivae in materia adhuc est ibi forma praecedens, puta forma embryonis. Arguitur quia nisi sic, sequitur xviii quod materia staret nuda, aut quod una tota anima in instanti corrumpetur. Arguitur etiam 53v signo primum instans animae in materia; et sit illud a. Et postea primum non esse formae embryonis; et sit (s.n.): Tertia est quia quaelibet forma praerequiritur in materia certam proportionem et armoniam qualitatum primarum. 42 Adn. mg. 52v alia manu: <<Qualit>>ates organicae sunt in diversis partibus. 43 Adnotatio in cap. pag. (43r), ex alia manu: Item illa materia <<...>> pro forma cadaveris. 44 Cf. Ioannes Carnificis de Lutrea Exercitium librorum Aristotelis de anima II q. 2 (1482) 19r (s.n.): Arguitur: anima non est actus primus corporis quarto modo. Antecedens probatur, quia multae sunt operationes vitales quae non progrediuntur ab anima. Probatur quia in decollatione hominis, ibi caput movetur et lingua; et tamen tales motus non procedunt ab anima. Probatur, quia anima tunc est exuta corpore, ergo non procedunt ab anima. Respondetur, concedendo quod in homine decollato anima non est in capite nec in lingua. Caput tamen et lingua moventur in virtute animae quae noviter erat in eodem capite, et sic eaedem qualitativae dispositiones et eidem spiritus vitales sunt in capite, quae prius erant quando anima fuit, a quibus adhuc movetur caput et lingua.

95 95 illud b. Tunc inter illa instantia est tempus medium, ut suppono. Tunc arguitur sic: vel ista instantia sunt idem vel diversa. Si diversa, tunc arguitur sic: illa instantia sunt diversa, ergo pro illo toto tempore materia stetit nuda. Quia pro illo tempore non fuit forma xix embryonis in materia, nec alia. Si autem dicitur quod sit idem, tunc illa tota latitudo gradualis corrumperetur in instanti, quod est impossibile. Et arguitur, quia iam non est, et immediate ante hoc fuit. 71 Ad argumentum, negem. Ad probationem, negem. Ad probationem, negatur sequela. Et consequenter dico quod est idem instans. Ad improbationem, sequitur quod tota latitudo etc., negatur sequela. Ad probationem, quod in tali instanti non est etc., conceditur hoc. Et negatur consequentia, quod igitur in instanti est corrupta, quia inter illud instans, scilicet a, et praecedens sunt infinita instantia media pro quibus est corrupta. 72 Sed supposito quod instantia sunt immediata, tunc aliqui 45 dicunt, concedendo unum istorum, videlicet quod aut xx materia nuda steterit, aut quod tota latitudo instantanee sit corrupta. Et dicunt quod data uno miraculo contingit dare plura. 73 Alii 46 dicunt quod non detur primum instans esse in materia animae intellectivae. Et dicunt quod pro ultimo instanti sui non-esse incipit informare materiam, quod est probabile. 74 Arguitur: 47 pomus et pirus differunt specie, et non differunt specie per animam vegetativa; ergo per aliam. Arguitur quia consimiles operationes habent pomus est pirus quoad omnia. Arguitur quia si non, maxime quod producerent diversos fructus; sed hoc non variat. Arguitur quia sequitur quod radix et superior pars eiusdem arboris different specie, quia etiam habent diversa opera. Arguitur quia una attrahit nutrimentum, et alia fructiferat. 75 Ad argumentum, conceditur maior et negatur minor. Ad probationem, negem quod per omnia. Ad probationem negatur maior, quod 54r sequitur radicem et ramum etc. Et causa est quia diversitas specifica operationum ab eodem concreto procedentium vel a partibus non arguit diversitatem formarum. 48 Verum est quod ramus etiam habet virtutem attrahendi sicut radix, ut satis patet si poneretur ad terram; sicut dicit etiam Aristoteles secundo huius, 49 Quia non solum augeretur versus sursum, sed etiam versus deorsum et omnem differentiam positionis. Unde non est imaginandum quod radix per suam animam solum habet virtutem attrahendi alimentum, immo etiam rami habent virtutem attrahendi nutrimentum, ut patet experientiis. 76 Consequenter dicendum quod auctoritas Philosophi primo De generatione <animalium>, 50 ubi dicit quod embryo primo vivit vita plantae est sic intelligendum quod embryo prius exercet operationes convenientes animae vegetativae ut sic, quam sensitivae ut sic. 45 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 4 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 247vb: Et ita materia non stetit nuda ab omni forma, quia sic fuisset diversa in infinitas partes, quod est falsum. 46 Non inveni. 47 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 4 n. 21: Et consimiliter quaeritur, cum pirus et pomus non differant secundum rationem substantialem per animam vegetativam sed per alias formas suas specificas, utrum illae formae specificae essent animae vel non, et sequitur inconveniens, ut prius. 48 Ioannes Carnificis de Lutrea Exercitium librorum Aristotelis de anima II q. 4 (1482) 22r (s.n.): Sed tamen plures operationes non arguunt plures formas, quia una forma potest plures operationes producere. 49 Cf. Aristoteles De anima II,1 413a27-9: Videntur autem in se ipsis habentia potentiam et principium huiusmodi, per quod augmentum que et detrimentum accipiunt secundum contrarios locos. Non enim sursum quidem augetur, deorsum autem non, sed similiter in utraque. 50 Cf. Aristoteles De generatione animalium II,3 736a35-b15; Hamesse 225 (203): Embryo primo vivit vita plantae, deinde vita animalis et postea vita hominis.

96 96 77 Arguitur: nulla est repugnantia cur in eodem concreto non possunt esse plures formae substantiales; igitur sunt plures. 78 Respondetur quod si sunt formae eiusdem speciei, tunc una superfluit, quia una earum mediantibus eodem instrumentis potest exercere omnes operationes quas aliae. Si autem sunt diversarum specierum, tunc etiam requirunt diversas dispositiones qualitativas requisitas pro exercitis earum. Et illae non possunt simul stare. Unde a forma exigit caliditatem ut octo solum, et frigiditatem ut duo solum; b forma caliditatem ut sex solum et frigiditatem ut quattuor solum. Modo caliditas ut octo et frigiditas ut quattuor contrariantur, quia impossibile est eas stare simul. 79 Sed diceres, ex illo solvitur bene quod non possunt habere instrumenta simul requisita ad operationes vitales suas, sed non sequitur quod non xxi possent stare simul. Et quia melius est formam manere quam omnino corrumpi, ergo adhuc manet, licet non manet dispositio qualitativa qua posset exercere 54v operationes vitales. 80 Respondetur quod ideo corrumpitur una, quia formae conservatio est qualitativa dispositio sicut debita. Et igitur qua corrupta, corrumpitur forma. Similiter si maneret, maneret frustra et otiosa, quod est contra finem ipsius formae, vel contra finem mansionis ipsius in materia. 81 Ad quaestionem respondetur quod si quaestio intelligitur de anima sensitiva et vegetativa partialibus, et sic in quolibet animali alio ab homine, partiales animae realiter distinguuntur. Quia alia est anima partialis in capite et alia in pede equi vel asini. Et dicitur notanter alio ab homine, quia in homine non distinguuntur, quia eadem anima in homine est sensitiva, vegetativa, et intellectiva. 82 Consequenter est dicendum responsive quod in nullo animali anima sensitiva et vegetativa totales distinguuntur. Et vocatur anima totalis quae non est pars essentialis alterius formae. 83 Patet hoc ex dictis. 84 Sequitur quaestio Utrum.

97 <Lib. II Q. 5. Utrum potentiae animae sint distinctae ab ipsa anima> 1 Quaeritur quinto utrum potentiae animae sint distinctae ab ipsa anima. 2 Prima conclusio Buridani 1 est, omnis anima est potentia, quia est principium activum vel passivum. 3 Contra: si anima est potentia, vel activa tantum, vel passiva tantum, vel utrumque. Non tertium, quia tunc iudicia contraria starent simul, quia in homine sensus iudicat solem esse pedalis quantitatis solum, intellectus autem maiorem tota terra. 2 4 Respondetur: tertium. Nec sequitur illatum, quia superveniente iudicio intellectus, cessat iudicium sensus, quia intellectus habet corrigere iudicium sensus. 5 Aliter post dici quod iudicium sensus inhaeret toti composito, iudicium autem intellectus intellectui tantum; et sic non sunt in eodem composito. 6 Sed contra: iudicium sensus naturaliter sequitur apprehensionem. Et quia sensus apprehendit eodem modo intellectu iudicante et non-iudicante, 55r sequitur quod non cessat iudicium sensus propter iudicium intellectus. Et antecedens patet, nam sensus ut sic est potentia naturalis. 7 Respondetur quod iudicium sive assensus non sequitur naturaliter apprehensionem sive mentalem propositionem cuius est assensus, universaliter saltem. Patet quia alias intellectus semper habita una propositione deberet sibi assentire. Consequens falsum, quia intellectus habet in se istas duas rex sedet et nullus rex sedet, et tamen eis non assentit. 8 Item, si sequeretur praecise apprehensionem, tunc sensus viso sole non deberet iudicare pedalitatem solum, quia notitia qua apprehendit solem non repraesentat solum pedalitatem, immo totum solem, qui est est longe maior. 9 Dubitatur circa illud: ad quid ergo naturaliter sequitur iudicium vel assensus? 10 Respondetur quod quandoque sequitur solam apprehensionem, ut assensus primorum principiorum, quandoque demonstrationem, quandoque aliam evidentiam, quandoque habitudinem rei in ordine ad potentiam cognoscentem. Sic est in proposito, ut sol sigillat in tanta distantia tantam partem oculi quantam sigillaret aliud pedale in certa distantia. 3 An autem hoc sufficiat, vide circa primum Posteriorum Arguitur contra secundam solutionem: 5 si iudicium sensus inhaereret toti composito, tunc esset divisibile extensive, et sic una pars eius corresponderet subiecto, alia praedicato, tertia copulae. Et quia quaelibet istarum partium est assensus, sequitur quod per primam partem sensus ferretur assensive in subiectum, et per secundam in copulam, et per tertiam in praedicatum. Consequens falsum, quia sunt termini simplices. Quod autem quaelibet pars assensus sit assensus patet recte, sicut de sensatione cuius quaelibet pars est sensatio. 1 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 5 n. 18: Dicendum est breviter ergo quod omnis anima est potentia, quia omne principium activum vel passivum alicuius motus vel operationis est potentia activa vel passiva, scilicet activa si sit principium activum huius operationis et passiva si passivum. 2 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 5 n. 26. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones in Analytica posteriora I q. 17, Utrum sit possibile aliquem simul habere de eodem iudicia contraria arg. 4: Item, solem iudicamus visu esse bipedalem et intellectu esse maiorem terra; et sic sunt simul iudicia contraria. Cf. supra Lib. II q. 4 n Cf. infra Lib. II q. 11 n Resp. Aristoteles An. post. I,34 89b10-89b31. 5 Cf. supra n. 5.

98 98 12 Respondetur probabiliter, licet quaelibet sit assensus partialis, tamen non per quamlibet partem assensus ferretur assensione, sed per totum assensum fertur in totam propositionem, categorematice loquendo. An autem per quamlibet partem sensationis sensus feratur cognitive in obiectum, patebit posterius, 6 55v et etiam prius 7 dictum est satis. 13 Arguitur: anima non est principium immediatum suarum operationum, et potentiae sunt principium immediatum suarum operationum, igitur anima est distincta a potentiis. Arguitur quia si sic, tunc posita anima, statim ponerentur operationes. 14 Respondetur negando maiorem, quia non oportet semper posita eam, statim sequi operationes, quia ipsa non se sola sed mediantibus instrumentis est principium immediatum, id est, quod non se sola exercet operationes, sed mediantibus instrumentis. Et ad consimilem sensum intelligendo minorem, negatur minor. 15 Consequenter notandum quod Buridanus 8 dicit particulariter, quia anima sit principium activum suarum operationum, et ergo sive anima coagat in productione complacentiae et displicentiae <sive non>, non est contra Buridanum. 16 Aliqui 9 enim dicunt quod anima concurrit active ad illarum passionum productionem. Nec debet propter hoc animae imputari, quia non sunt actus liberi in quibus consistit radix meriti et demeriti. 17 Alia 10 autem via dicit quod non concurrit active ad illorum actuum productionem. Et adhuc illi actus dicuntur actus animae quia adhuc eis mediantibus fertur in obiectum complacenter vel displicenter. 18 Consequenter est dicendum quod aliquid i dicitur quale per suam essentiam, ut deus, anima, et multa alia. 19 Dicendum est etiam quod aliqua differentia specie subalterna minus differant quam differentia specie specialissima, et hoc loquendo de rebus, ut sensitivum et vegetativum. Sed de terminis non est sic. Patet etiam quod illa est falsa: potentia intellectiva est superior potentia sensitiva, quia ly potentia sensitiva distribuitur; sed in ordine ad operationes una potentia nobiliori modo se habet quam alias. 20 Dicendum est consequenter quod post mortem hominis manet potentia sensitiva et intellectiva ipsa anima hominis, 56r nam potentia sensitiva est potentia quae mediantibus certis instrumentis nata est sentire. 21 Ulterius est concedendum quod idem est agens et patiens. Et auctoritas Philosophi septimo Physicorum, 11 ubi dicit quod omne quod movetur, ab altero movetur, intelligitur sic, quia nihil movetur a se per se primo sic quin in tali motu aliquid concurrat active quod nullo modo concurrit passive Cf. infra Lib. II q. 9 nn Cf. supra Lib. I q. 5 nn Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 5 n. 18: Sed omnis anima est principium suae operationis. 9 Cf. Marsilius de Inghen Quaestiones De anima II q. 6 (ed. Pattin) 319: Conceditur maior et negatur minor, quia de hoc sunt rationes satis evidentes quod anima concurrit active. Et ad probationem minoris dicitur, quod sensatio non solum producitur effective a specie sensibili et a causis universalibus, sed cum hoc ab anima tamquam a partiale agente. 10 Non inveni. 11 Cf. Aristoteles Physica VII,1 242a24: Omne quod movetur necesse est ab aliquo moveri. 12 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 5 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 254vb: Et quando arguitur, Omne quod movetur etc., hoc sic intelligitur quod nihil movetur a se ipso per se et primo, sic scilicet quod nihil sic movetur quin in tali motu aliquid concurrit active quod nullo modo concurrit passive. Hoc est verum; quia deus active in omni actione concurrit, et non passive.

99 99 22 Arguitur: prius et posterius anima est minus potens et magis, et tamen non est magis et minus anima; ergo non est potentia. 23 Confirmatur: 13 potentiae animae sunt in anima, et anima non est in anima; igitur anima distinguitur a potentiis. Maior patet, quia ex communi locutione; omnes 14 enim dicunt quod anima habet quinque potentias. Modo idem non habet se ipsam. 24 Ad primum, negatur consequentia. Unde quod est magis et minus potens non est ex parte ipsius praecise, sed ratione corporalis dispositis, quae nunc est melior et postea peior. 25 Ad secundum respondetur, sicut dicit etiam Buridanus, 15 quod illa non est concedenda de rigore; sed conceditur ad talem sensum: anima est una potentia potens in diversas operationes vitales, ratione quarum denominatur pluribus nominibus potentia naturalibus verificabilibus de ly anima. Et consimiliter intelligitur illa: in anima sunt plures potentiae ; sed illa anima habet plures potentias valet tantum, id est, anima potest in plures operationes. 26 Arguitur: potentia calefactiva ignis non est forma substantialis ignis, igitur nec potentia animalis est anima. Arguitur quia caliditas est principale agens calefactivum. 27 Confirmatur: potentia principalis animae est calor naturalis et aliae dispositiones requisitae ad operationes vitales; et illae sunt distinctae ab anima; igitur. Arguitur, quia istis positis, ponitur actio, et sine istis non ponitur actio; igitur sunt principales. Tenet consequentia ex definitione Ad primum, respondetur negando antecedens, quia secundum communiorem opinionem, 17 forma substantialis principaliter agit in omni actione convenienti, sive sit transiens sive immanens. 29 Sed supposita alia opinione, adhuc 56v forma substantialis ignis est potentia principalis in ordine ad aliam operationem. Nam reducit se ad caliditatem sibi convenientem, postquam lapsa fuerit, remoto impedimento. 30 Per 18 hoc patet ad secundum, negem. Nam illud dicitur principale agens quod aliud dirigit in agendo; et illud dicitur aliud dirigere quod natum est ipsum remittere et intendere iuxta sibi conveniens. 31 Arguitur: 19 nisi potentia visiva principalis esset distincta ab intellectiva, tunc ubicumque reperiretur intellectiva, ibi reperiretur visiva. Consequens falsum, quia in pede est prima, et non secunda eo quod ibi esset frustra. 13 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 5 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 252vb: Tertio sic: potentiae animae sunt in ipsa, et tamen ipsa anima non est in ipsa anima; igitur propositum verum. Consequentia patet. Et maior patet, quia communiter dicitur quod in ipsa anima sunt quinque potentiae, scilicet vegetativa et sensitiva, etc. Minor patet, quia nihil est in se ipso. 14 Cp. Aristoteles De anima II,3 414a29-31: Potentiarum autem animae que dictae sunt, aliis quidem insunt omnes, aliis vero quaedam harum, quibusdam vero una sola. Potentias autem dicimus vegetativum, appetitivum, sentitivum, motivum secundum locum, intellectivum. 15 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 5 n. 22: Sed secundum sensum improprium concedimus in homine esse multas potentias animae, ad istum sensum quod anima est potens exercere multas diversas operationes et, secundum rationes diversas et repraesentativas ad illas operationes, imponuntur sibi nomina diversa quae dicimus secundum rationem differre. Sic dicimus intellectum, sensitivum, et vegetativum differre secundum rationem, quia haec nomina significant rem eandem secundum diversas rationes. 16 Id est, Aristoteles De anima II,2 414a12: Anima autem esse hoc quo vivimus et sentimus et movemur et intelligimus primum. 17 Cf., e.g., Anonymus Quaestiones Cracovienses super octo libros Physicorum Aristotelis (1969) 70: Isto notato respondetur ad quaestionem, quod in omni actione naturali forma substantialis principalius agit, quia complete est in subiecto. 18 Adn. mg. manu 2: <<A>>gens principale.

100 Respondetur quod illa est concedenda, si ly ibi determinat copulam. Si autem ly visiva, tunc secundum communem cursum naturae falsa est. Sed 20 tamen secundum rei veritatem, anima est visiva in pede. Sed quod ibi non videat, hoc est ex eo quod non habet ibi dispositiones requisitas pro formatione visionis. 33 Buridani 21 secunda conclusio est, potentiae animae sunt distinctae ab anima, et a se invicem. 34 <Arguitur:> anima est in potentia ad tales potentias instrumentales, vel igitur se ipsa vel per aliam potentiam. Non se ipsa, quia non apparet quare tunc aliae potentiae ponerentur. 35 Respondetur quod si potentiae animae instrumentales aliquando sunt substantiae, ut quidam 22 dicunt de calore naturali, tunc anima non est potentia ad eas, saltem receptive. Sed respectu potentiarum accidentalium aliquarum, anima est potentia et aliquarum totum compositum. 36 Verum tamen est quod respectu omnium potentiarum instrumentalium non est in potentia activa, quia potest eas producere. Et sic adhuc non est in potentia respectu potentiarum instrumentalium seipsa. 37 Arguitur: sicut anima mediante calore naturali exercet omnes operationes ad potentiam vegetativam pertinentes, sic mediante eodem instrumento potest in omnes operationes vitales, cum non sit ratio diversitatis; et per consequens non sunt ponendae 57r diversae potentiae instrumentales. 38 Aliqui 23 negant argumentum, unde in quolibet membro ponunt aliam et aliam virtutem accidentaliam, quae etiam deserviunt ad tales operationes. 39 Concesso tamen argumento, negatur consequentia, quia operationes potentiae vegetativae non sunt tam diversae quin possent exerceri uno instrumento; aliae autem non possunt, propter earum diversitatem. 40 Ad quaestionem respondetur quod potentiae animae principales non sunt distinctae ab ipsa anima; sed sunt met anima. Sed potentiae instrumentales, sicut sunt caliditas et frigiditas et aliae qualitates, primae et secundae, et qualitates organicae, et diaphaneitas ii etc., sunt distinctae ab ipsa anima. Capiendo autem potentia animae pro toto aggregato ex anima et aliis qualitatibus requisitis, pro uno sensu iterum potentiae animae sunt distinctae inter se et ab anima. 19 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 5 n. 4: Tertio quia ubi una non est, ibi altera est, ut in oculo est visiva et non in pede nec in aure. Si enim visiva esset in pede vel in aure, ipsa ibi esset frustra, quia non posset exercere suam operationem, et natura nihil facit frustra. 20 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 5 n. 27: Sed tu rationabiliter quaeris utrum anima in pede equi sit visiva. Et dico quod sic, loquendo de potentia principali et remota, quia secundum se innata est videre, et videret in pede si Deus et natura formarent sibi oculum in pede. Tamen ipsa non est in pede potentia propinqua ad videndum, quia per potentiam propinquam debemus intelligere vel dispositiones requisitas cum principali agente vel ipsammet principalem potentiam habentem suas dispositiones requisitas ad operandum. 21 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 5 n. 23: Non obstantibus praedictis, quae vera sunt, ego pono aliam conclusionem, scilicet quod potentiae animae sunt distinctae ab anima et a se invicem. 22 Non inveni: cf. supra n Non inveni.

101 <Lib. II Q. 6. Utrum potentiae debeant distingui per actus et obiecta> 1 Quaeritur sexto utrum potentiae debeant distingui per actus et obiecta. 2 Buridanus 1 dicit pro secundo notabili sic: De obiectis autem dicendum est quod passivum vocamus obiectum activi et econtra, motivum mobilis et econverso, cognitivum cognoscibilis et econverso, et sic de aliis. 3 Contra: sequitur quod idem esset obiectum sui ipsius, et quod idem esset agens et patiens. Arguitur, quia quando intellectus intelligit se, tunc ipse est obiectum sui ipsius. Et secunda pars probatur, quia intellectus agens in se <recipiens> intellectionem est agens et patiens. Consequens tamen est contra Philosophum primo Physicorum, 2 ubi dicit quod materia et efficiens non coincidunt, et per materiam intelligit passum. 4 Respondetur concedendo totum, saltem debite intelligendo terminos. Cum enim intellectus se ipsum intelligit, tunc est obiectum sui ipsius; et cum in se recipit intellectionem, est agens et patiens. Et prius ad eam est in potentia, post hoc in actu. 5 Et Philosophus primo Posteriorum 3 vult quod numquam est idem aeque principaliter potentia activa et passiva, 57v et hoc intelligi debet ad hunc sensum quod esse activum et esse passivum non dicunt aequalem rationem perfectionis; immo activum dicit maiorem, quia convenit primae causae, et aliud sibi non convenit. 6 Sciendum 4 est consequenter quod obiectum in proposito capitur pro illo in quod actus alicuius potentiae terminatur, ut paries respectu visus mei. 7 Corollarium: omnis materia est obiectum respectu formae. Patet, nam in qualibet materia nata est forma terminari tamquam in subiecto suo. 8 Corollarium: omnis forma nata inhaerere materiae est obiectum respectu materiae. Patet, nam quamlibet formam talem materia est nata in se recipere, et actum suum, et eam conservare. 9 Corollarium: forma est obiectum respectu formae. Patet, nam caliditas producta a forma terminatur in ipsa forma producente caliditatem et effective; et similiter intellectio respectu intellectus. 10 Corollarium: omne cognitivum est obiectum cognoscibilis, et econverso; quia omne cognitivum est natum cognoscere cognoscibile, et omne cognoscibile natum est cognosci a cognitivo. 11 Corollarium: omne passivum <est passivum> obiecti activi et econverso. Debet ly passivum capi pro omni illo i quod significatur per verbum passivum, et activum pro omni illo quod significatur per verbum activum. 12 Corollarium: dominus deus est passivum, quia significatur per ly cognoscitur et intelligitur. 13 Notandum 5 est consequenter quod actus in proposito debet capi pro omni illo quod natum est produci ab aliquo, seu pro omni actione quae producitur. 1 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 6 n. 9: De obiectis autem dicendum est quod passivum vocamus obiectum activi et e converso, motivum mobilis et e converso, cognoscitivum cognoscibilis et e converso, et sic de aliis. 2 Cf. Aristoteles Physica II,7 198a24-27); Hamesse 147 (86): Materia vero et efficiens numquam coincidunt. 3 Cf. Aristoteles An. post. I,3 72b27-29: impossibile enim est eadem sibi ipsis simul priora et posteriora esse. 4 Adn. mg. manu 1: <<Ob>>iectum. 5 Adn. mg. manu 2: <<A>>ctus.

102 Corollarium: omnis res mundi est actus respectu domini dei, quia omnis res mundi producitur a domino dei continue. 15 Corollarium: in calefactione, talis quae producitur est actus respectu caliditatis producentis, et respectu ignis et respectu specierum producentium; et similiter respectu materiae primae, quia recipitur in materiam primam, quibus patet intellectus hominis. 16 Buridani 6 conclusio prima est, Quaecumque sunt ab invicem distincta, ista sunt se 58r ipsis distincta essentialiter et intrinsece. 17 Contra: 7 si Sortes se ipsa differet a qualibet alia re, sequitur quod differentia specifica esset differentia numeralis. Consequens falsum, quia tunc tantum different illa quae solum numero differunt sicut illa quae specie differunt; quia eadem differentia different, ergo tantum differunt. 18 Confirmatur: 8 si Sortes se ipso differet a qualibet alia re, sequitur quod differentia specifica qua Sortes differt a musca ii esset maior quam differentia specifica muscae a Platone. Probatur: ex quo differentia specifica talis est Sortes met, et Sortes est maior musca, ergo differentia specifica Sortis ad muscam est maior quam muscae ad Platonem. Tenet consequentia, quia est argumentum reducibile ad syllogismum expositorium: differentia specifica Sortis ad muscam est Sortes, et Sortes est maior quam differentia specifica muscae ad Platone, ergo differentia specifica Sortis ad muscam est maior quam differentia specifica muscae ad Platonem. 19 Ad primum, 9 conceditur quod differentia specifica est numeralis, quia eadem res est differentia specifica et numeralis. Ad improbationem, negem. Nam ly tantum in tali locutione non dicit quantitatem rei, sed modum differendi. Modo alius est modus differendi solum numero et specifice. Si autem ly tantum dicit extensionem, posset bene concedi. 20 Corollarium: illa est falsa: differentia specifica est maior numerali, quia ly numerali distribuitur. 21 Ad secundum, 10 conceditur quod differentia specifica Sortis ad muscam est maior quam muscae ad Platonem, si ly maior dicit solum extensionem. Sed non est maior si ly maior dicit magnitudinem in modo differendi. Et capiendo ly maior eadem modo in antecedente et 6 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 6 nn. 10-1: Et istis notatis ponuntur conclusiones. Prima est quod quaecumque sunt ab invicem distincta, ista sunt se ipsis distincta essentialiter et intrinsice. 7 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 6 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 259rb:... saepe dictum est quod quaelibet res differt se ipsa ab alia re. Oppositum arguitur, quia si sic, sequeretur quod differentia specifica esset differentia numeralis. 8 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 6 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 259rb: Tertio sic: nam sequitur quod maior esset differentia Sortis ad muscam quam sit differentia muscae ad Sortem. Consequens est falsum. Et patet consequentia, quia Sortes est differentia qua differt a musca, et musca est differentia qua differt a Sorte. Modo Sortes est maior musca; igitur, etc. 9 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 6 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 259rb: Et tunc ad rationes in oppositum, arguens ad primam. Cum dicitur, sequeretur quod differentia specifica esset differentia numeralis, hoc conceditur; quia quaecumque differunt specie, etiam differunt numero.... Ad secundam, dicitur conformiter, concedendo consequentiam. Et quando dicitur quod tunc tantum different illa quae etc., negatur hoc. Quia ly tantum different dicit modum differendi, et non rem differentem. 10 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 6 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 259va-b: Ad tertiam, dicitur concedendo consequentiam et consequens. Cum isto tamen stat quod non est maior differentia Sortis ad muscam quam econverso. Unde concedendum est quod differentia qua Sortes differt a Platone est maior quam differentia qua musca differt a deo; quia differentia qua Sortes differt a Platone est Sortes; et differentia qua musca differt a deo est musca. Modo Sortes est maior musca; igitur, etc. Unde quando dicitur ista differentia est maior etc., ly maior importat magnitudine rei pro qua supponit ly haec differentia. Sed quando arguitur, haec differentia est maior, ly haec differentia est maior non importat magnitudinem rei differentis, sed importat modum differendi unius rei ab alia.

103 103 consequente, bene valet consequentia. Ex quo patet quod illa est falsa: Sortes differt specie ab asino ; sed conceditur ad talem sensum: Sortes differt specifice ab asino, et ly specifice 58v dicit modum differendi asini a Sorte, et non res differentes. 22 Corollarium: omne ens est idem et diversum se ipso. 23 Buridani 11 quarta conclusio: Ex diversitate actuum et obiectorum aliquarum potentiarum et habitudine iii istarum ad istas potentias, possumus bene arguere istas potentias ab invicem esse distinctas vel diversas. 24 Contra: si ille modus arguendi staret, sequitur quod vir et mulier different specie. Probatur: vir potest in aliquam operationem in quam mulier non potest, et econverso. 25 Confirmatur: sequitur quod anima asini in corde exsistens et anima eiusdem in osse exsistens different specie. Arguitur, quia ab anima in corde provenit sensatio, et in osse non, ut suppono. 26 Confirmatur: sequitur quod anima Sortis nunc exsistens et anima Antichristi different specie. 27 Ad primum respondetur negando consequentiam. Nam dictum est quantum est ex parte sui, id est, habitis omnibus instrumentis ad hoc requisitis. Modo si vir haberet eadem instrumenta quae mulier, posset ibi in consimiles operationes sicut mulier, et econverso. Similiter dicatur de homine antiquo et iuveni. 28 Ad secundum, respondetur quod sic debet argui: 12 a potentia est, et b potentia est; et a potentia potest in c actum, et b potentia non potest in c actum, nec in alium sibi similem in specie quantum est ex parte sui praecise; igitur illae potentiae distinguuntur specie. Sed si supponitur quod potentia superior posset iv in omnem actum inferioris, tunc debet sic argui: a et b potentiae sunt, et una earum v potest in aliquem actum in quem ut sibi similem alia non vi potest quantum est ex parte sui praecise; igitur sunt distinctae specie. Et sic animae vii asini et hominis arguuntur distinctae specie, quia anima hominis potest in aliquam operationem in quam anima asini non potest. 29 Corollarium: potentia visiva, auditiva, et tactiva in eodem animali non differunt 59r specie, et hoc loquendo de potentia principali. Sed minus principales differunt specie adminus in esse proportionem. Et ly et debet capi ut dicit differentiam numeralem, et non specificam, quia alias in antecedente assumeretur illud quod debet probari Notandum 14 est consequenter quod actus a priori et in processu propter quid distinguuntur per potentias; sed non in processu quia est. Unde diversitas viii actuum a posteriori attenditur ex diversitate obiectorum formalium, ut sic: a actus est, et b actus est, et a ix actus potest transire in aliquod x obiectum secundum certam rationem secundum quam b actus non potest, quantum est ex parte sui, transire in idem obiectum, nec in aliquod sibi simile in specie; igitur a actus et b actus differunt specie. 11 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 6 n. 14: Quarta conclusio est quod ex diversitate actuum et obiectorum aliquarum potentiarum et habitudine istorum ad istas potentias, possumus bene arguere istas potentias esse ab invicem diversas. 12 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 6 n. 14: Nam si potentia A est et potentia B est et actus C proveniat a potentia A et non a potentia B, sequitur quod A et B sunt potentiae distinctae. 13 Adnotatio in cap. pag. (59r), ex alia manu: Notandum: ratio obiectalis in re non est aliud nisi conceptus vel propositio obiectalis. Cf. Magister Thomas Recapitulatio quaestionum De anima II q. 6 (Cod. Heiligenkreuz, Stiftsbibliothek, cod. 303) f. 231r: Nota ratio obiectalis est conceptus vel propositio mentalis secundum quem vel quam potentia fertur in obiectum. 14 Adn. mg. manu 2: Per eam distingu<<untur>> actus.

104 Ulterius est notandum quod duplex est obiectum, scilicet materiale et formale. Obiectum 15 materiale est aliqua res quae est nata significare passive, ut deus significatur per ly diligitur. Sed obiectum formale est res considerata vel considerabilis secundum aliquam circumstantiam seu aliquam certam rationem. 32 Corollarium: idem est obiectum materiale et formale, ut deus est obiectum materiale in quantum natus est significari passive, non curando secundum quam rationem consideratur; sed est obiectum formale inquantum consideratur secundum certam rationem. 33 Et 16 sciendum est quod non sequitur, hoc est obiectum, igitur hoc est vel erit vel fuit, quia ly obiectum capitur pro omni illo quod potest esse. Et supposito quod impossibile sit significabile, capitur etiam pro impossibili. 34 Notandum est ulterius quod aliqui 17 volunt dicere quod ex distinctione obiectorum non arguatur distinctio actuum, quia econtra sit; alias enim committeretur circulus. Dicunt xi igitur quod distinctio specifica actuum arguitur ex distinctione specifica rationum obiectalium, ut sic: a actus est et b actus est, et a actus 59v natus est transire in aliquod obiectum secundum aliquam rationem secundum quam b actus in idem obiectum non est natus transire, neque in aliud obiectum secundum similem rationem in specie; igitur actus a et b differunt specie. Et Laurentius 18 concedit circulationem. 35 Potentiarum identitas specifica potest sic argui ex actibus: in quantumcumque actum a potest de sui natura intrinseca, in eundem vel similem in specie b potentia potest; et non in alium nisi in istum in quem a potentia potest de sui natura intrinseca; igitur a et b potentiae sunt eiusdem speciei. Et dicitur et non in alium nisi in istum etc., quia posito quod quaelibet potentia posset in quamlibet operationem inferiorem, tunc non sufficeret dicere a potentia potest in aliquem actum. Quia si sic, tunc potentia superior et inferior arguerentur eiusdem speciei. Quia sit a potentia superior, b inferior; tunc in quemcumque actum potest b, in eundem potest a etc. 36 Consequenter 19 sciendum quod ratio xii obiectalis est conceptus vel propositio mentalis per quem vel quam potentia fertur in obiectum. Et 20 earum diversitas specifica potest sic argui a posteriori: a et b rationes obiectales sunt, et aliter potentia nata est ferri per unam quam per aliam; igitur a et b specifice differunt. 37 Sed contra: sequitur quod conceptus horum terminorum Sortes et Plato different specie, quia per illos anima distincto modo fertur in obiecta. Consequens falsum, quia tunc sunt eiusdem speciei individua non-synonyma, igitur non differunt specie, sed solum numero. 38 Respondetur, concedo consequentiam. Ad probationem, falsitas conceditur, quod hoc est verum de differentia logicali xiii numerali. De illa autem nihil est ad propositum, sed solum naturali. 15 Adn. mg. manu 2: Obiectum materiale. 16 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 6 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 258va-b: Corollarie sequitur illam conclusionem non valere hoc est obiectum alicuius potentiae, ergo hoc est vel fuit vel erit, etc. 17 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 6 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 258ra. 18 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 6 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 258ra: Patet per aliquas rationes ante oppositum, et specialiter per duas primas. Unde licet nulli essent actus, adhuc a et b potentiae se ipsis essentialiter distinguerentur, quia bene sequitur a est et b est, et a non est b ; igitur a essentialiter distinguitur a b. 19 Adn. mg. manu 1: <<Ratio obi>>ectialis. 20 Adn. mg. manu 2: <<Pro>>positio rationem <<et obiection>>alem distinguantur.

105 Corollarium: omnes conceptus non-synonymi sunt rationes obiectales specie distincti, sed diversitas specifica rationum obiectalium debet argui a priori ex perfectione essentiali earundem. Quae autem sit alia perfectior, 60r et unde huiusmodi perfectio attendatur, habet locum in Metaphysica Sed diceres, 22 sequitur quod possemus concludere quod in homine essent plures animae intellectivae. Consequens falsum. Et probatur consequentia, quia in homine sunt plures actus intelligendi seu intellectuales specie distincti; igitur plures potentiae animae. Et argumentum patet, quia ibi sunt actus assensivi et compositivi. 41 Respondetur quod potentiae possunt arguitive distingui ex distinctione actuum specifica, non tamen proportionaliter, <ita> quod tot sint potentiae realiter distinctae quot xiv sunt actus, secundum modum Buridani Adhuc contra dicta: si essent duae potentiae quarum una solum nata esset cognoscere solum res ad extra per conceptum specificum omnium hominum, et alia quae mediante eodem conceptu solum natum esset cognoscere conceptum specificummet, tunc illae res essent distinctae specifice. Et tamen non possunt argui distinctae, quia habent eundem actum in specie praecise, quia conceptum specificum omnium hominum. 43 Confirmatur: per eandem visionem in specie stat duas potentias ferri specie distinctis modis. Unde stat eandem visionem in specie habere duos modos repraesentandi secundum speciem distinctos, et quod una potentia non sit capax amborum, sed una unius et alia alterius. Hoc enim apparet tam possibile sicut de ipso lumine quod ex sui natura natum est calefacere, et cum hoc est visionis lucidi productivum. Unde, ut apparet, sic est de facto de specifico conceptu homini, per quem intellectus directe fertur in homines; et non directe in ipsum, quia per discursum magnitudini praecedentem. 44 Respondetur negando quod distinctio earum non potest argui ex distinctione illius actus vel illorum actuum, quia licet actus sit idem in numero, tamen eodem actu diversimode feruntur. Et etiam ille conceptus significat eis non-synonymae, et ergo sic quodammodo 60v est diversae rationes obiectales. 45 Corollarium: illa consequentia non valet, a et b potentiae congruunt eodem conceptu praecise, igitur synonymae. Sed oportet addi et potentiae illae similiter et aequaliter secundum illum conceptum feruntur. Et sic patet quod ex distinctione diversorum actuum arguitur distinctio potentiarum, et ex eodem actu inquantum ipsae diversimode feruntur per illum actum. 46 Per idem patet ad confirmationem. 47 Buridani 24 quinta conclusio est, Non oportet omnes potentias proportionaliter esse distinctas distinctionibus suorum actuum et obiectorum. 48 Contra: distinctio specifica aliquorum actuum arguit distinctionem specificam potentiarum; ergo sic est in omnibus. Tenet consequentia, quia nulla est ratio diversitatis. 21 Resp. Aristoteles Metaph. V, b a3. 22 Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima II tr. 2 q. 2 (1507) 25r (s.n.): Confirmatur: unius potentiae non est unum obiectum, ut patet de potentia intellectiva, quae est omnium obiectorum; igitur. 23 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 6 n. 16: Sexta conclusio est quod nomina significantia res per modum potentiarum et actuum vel per modum potentiarum et obiectorum suorum oportet proportionaliter distingui. Cp. Ioannes Buridanus (attr.) Quaestiones in libros Aristotelis De anima II q. 6 (ed. Lokert 1563) 36rb: Et est sciendum, ut habetur nono Metaphysicae, quod haec nomina actus et potentia dicuntur ad invicem correlative, ideo quod modis dicitur unum, tot modis dicitur reliquum. 24 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 6 n. 15: Quinta conclusio est quod non oportet omnes potentias proportionaliter esse distinctas distinctionibus suorum actuum vel obiectorum.

106 Respondetur quod ratio est quia aliqui actus specie differentes bene proveniunt ex eadem potentia, et ideo ex huiusmodi actuum distinctione non potest argui distinctio potentiarum. Alii autem non sunt nati provenire ab eadem potentia; et ex illis arguitur bene distinctio specifica potentiarum. 50 Buridani 25 secunda conclusio est, prima conclusione non obstante, multa sunt ab invicem distincta per aliqua alia, scilicet etiam sibi extrinseca. 51 In illa conclusione vult quod aliqua etiam distinguuntur per accidentalia, licet distinguuntur essentialiter se ipsis. 52 Sed dices, an aliquae res distinguuntur ab invicem essentialiter et intrinsece, non solum se ipsis sed per aliqua vel aliquod eis superadditum? 53 Respondetur quod sic. Unde Sortes differt a Platone per aliquod superadditum sibi, scilicet per suam naturam, quae est distincta ab ipso Sorte. Sed nulla duo differunt essentialiter intrinsece ab invicem nisi per aliquid quod est eis intrinsecum. 54 Tertia conclusio Buridani 26 est, Multae sunt potentiae quae non sunt distinctae per actus suos, posito quod nunc intellectus Sortis et Platonis primo fuerint creati, et numquam habeant aliquos actus, 61r tunc illi sunt distincti, et non per actus suos Contra: impossibile est quod intellectus Sortis sit in eo, et numquam habuerit aliquem actum. Arguitur, quia ad minus vivificat, et vivificare est agere, quia est in praedicamento actionis Hic potest dici quod vivificare est animam materiae vitam dare inhaerenter, et sic non est agere, sic quod anima per solam inhaesionem facit ipsum corpus vivum sine quocumque actu. Ut albedo solum considerata ut inhaeret, nihil agit; et tamen adhuc facit parietem album. Et sic pariformiter potest dici de anima pro primo instanti sui esse. Potest etiam dici quod conclusio intelligitur de potentia supernaturali, ut patet in probatione eius Et sic ad argumentum, negem; immo deus bene potest sic facere. 58 Buridanus 30 dicit in eadem conclusione quod intelligentiae non distinguuntur per sua obiecta, scilicet corpora caelestia, xv causaliter effective; cum hoc stat quod distinguuntur causaliter finaliter. 25 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 6 n. 12: Secunda conclusio est quod, hoc non obstante, multa sunt ab invicem distincta per aliqua alia sibi etiam extrinsica, quia per quod aliquid est, per illud ipsum est ens et unum et idem sibi. 26 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 6 n. 13: Tertio conclusio est quod multae sunt potentiae quae non sunt distinctae per actus. Ut posito quod nunc intellectus Sortis et intellectus Platonis fuerint creati et nondum habeant aliquos actus, illi sunt distincti et non per actus suos. 27 Adnotatio in cap. pag. (61r), ex alia manu: Nota: potentia in titulo quaestionis debet capi pro potentia, sed actus capitur pro qualibet operatione quae procedit. Cp. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 6 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 257vb: Quantum ad primum articulum est ponendum quod potentia hic capitur pro principio, activo vel passivo, productivo vel receptivo, alicuius operationis. Et tunc actus in proposito capitur pro tali operatione. 28 Cf. Gilbertus Porretanus (attr.) Liber Sex principiorum II,16-20 (ed. Minio-Paluello) Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 6 n Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 6 n. 13: Et simili modo apparet quod multae sunt potentiae quae non sunt distinctae per obiecta sua, sicut intelligentiae quae secundum Aristotelem sunt diversae potentiae motivae non sunt distinctae per corpora caelestia sed potius e converso, quoniam corporea caelestia non sunt causae earum sed e converso.

107 Ad quaestionem respondetur quod potentiae principales animae distinguuntur a priori se ipsius, ita quod una non est alia in diversis animalibus; sed a posteriori et arguitive distinguuntur per actus et obiecta, sicut dictum 31 est. Et potentiae animae non distinguuntur per actus et obiecta proportionaliter, id est, quod tot sint potentiae quot actus vel obiecta. Similiter nomina potentiarum distinguuntur proportionaliter per suos actus, id est, quod cuilibet actui correspondet nomen proportionale, ut intellectioni intellectum, sensationi sensatum, nutritioni nutritum, mobili motivum et econverso, et sic de aliis, sicut etiam tangit Buridanus 32 in quaestione. 31 Cf. supra n Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 6 n. 8: Et ideo actus dicitur activi, passio passivi, motus mobilis et motivi, cognitio cognoscitivi et cognoscibilis.

108 <Lib. II Q. 7. Utrum tota anima sit in qualibet parte corporis animati> 1 Quaeritur septimo utrum tota anima sit in qualibet parte corporis animati. 2 Buridanus, 1 solvendo primam dubitationem, dicit sine dubio pars quantitativae animae equi sunt ab invicem distinctae, et extra invicem secundum situm et secundum subiectum. 3 Contra: si pars animae equi 61v sic essent distinctae, tunc male diceret Aristoteles 2 quod solum differant ratione. 3 4 Confirmatur: solum extensio inhaeret materiae primae, ergo forma equi non est extensa. Tenet consequentia, quia nihil est extensum nisi cui inhaeret extensio. 5 Ad primum, negatur consequentia. Et causa quia per pars animae non intendit animam sensitivam, intellectivam, vegetativam, et caeteras potentias, quod tales sint in diversis subiectis, ita quod una sit in uno subiecto et alia in alio, sicut Plato 4 dixit nutritivam esse in epate solum, sensitivam in cerebro solum, generativam in genitalibus solum. Sed voluit Aristoteles, 5 sicut etiam dicit Buridanus, 6 quod illi termini anima sensitiva, nutritiva, et termini alias potentias significantes qui dicuntur pars in modo ad ly anima, solum differunt ratione et non re, id est, supponunt pro eodem. 6 Ad secundum, negatur consequentia. Argumentum verum est, quia extensio solum inhaeret materiae primae, sed adhuc forma equi est extensa, quia est divisibilis praesens materiae primae per indistantiam, et habet partes extra partes. 7 7 Corollarium: anima intellectiva non est extensa, quia non habet partes extra pars. 8 Hic posset argui quod anima in capite et in pede different specie, quia qualitates in capite equi et pede equi magis differunt quam qualitates in duobus capitibus, scilicet equi et asini. 1 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 7 n. 18: Sed brevius transeundo dico ad primam quod sine dubio partes quantitativae animae equi sunt ab invicem distinctae et extra invicem secundum situm et subiectum. 2 Cf. Aristoteles De anima II,2 413b Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 7 n. 6: In oppositum arguitur per Aristotelem qui facit istam questionem: Si anima sit partibilis, utrum partes sint separabiles ab invicem ratione solum aut etiam et loco, scilicet quod una pars sit in capite et alia in corde, sicut quidam dixerunt. Et ipse respondet quod non sint separabiles loco sed ratione solum, nisi quod sub dubio reliquit de parte intellectiva. 3 Adnotatio in cap. pag. (61v), ex alia manu: <<...>> magnum convenit per modum <<...>> extra <<...>>. 4 Cf. Plato Timaeus 43C-44c; 70B, 71A, 73C-D; Cf. Thomas de Aquino Summa theol. I q. 76 a. 3 co.: Respondeo dicendum quod Plato posuit diversas animas esse in corpore uno, etiam secundum organa distinctas, quibus diversa opera vitae attribuebat; dicens vim nutritivam esse in hepate, concupiscibilem in corde, cognoscitivam in cerebro. Quam quidem opinionem Aristoteles reprobat, in libro de anima, quantum ad illas animae partes quae corporeis organis in suis operibus utuntur, ex hoc quod in animalibus quae decisa vivunt, in qualibet parte inveniuntur diversae operationes animae, sicut sensus et appetitus. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 7 n. 19: Et dicitur quod de istis quaestionibus Plato opinabatur quod istae essent diversae animae et in diversis organis seu partibus situatae, scilicet quod sensitiva esset in cerebro, nutritiva in hepate, et vitalis aut appetitiva in corde, et generativa in membris genitalibus. 5 Cf. Aristoteles De anima II,2 413b Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 7 n. 18: Et sic etiam iste terminus anima equi diceretur totum et isti termini dicerentur partes eius, scilicet anima vegetativa equi et anima sensitiva equi. 7 Cf. Ioannes Duns Scotus Quaestiones super libros Metaphysicorum V q. 5-6 n. 23 (OPh III) 452: de ratione quantitatis est habere partem extra partem; Guillelmus de Ockham Summa logicae I c. 44 (OPh I) 137: quantitas continua permanens nihil aliud est nisi res una habens partem situaliter distantem a parte.

109 109 De illo prius 8 est dictum, scilicet quod qualitates educentes non plus differunt, licet organicae et secundae. Et ratio illius est quia educta forma, qualitates primae non remanent in eadem proportione in qua prius fuerunt quando eduxerunt formam; immo forma unam proportionem intendit, aliam autem remittit. Et sic facit diversas proportiones, quibus tunc producit diversas figuras et alias qualitates secundas sibi pro exercitio suarum operationum convenientes. 9 Ex quibus patet quod visiones in oculo equi et in oculo asini similiores sunt quam visio in oculo equi et tactio in pede equi eiusdem, quia instrumenta adhuc requisita plus differunt 62r in oculo equi et pede eiusdem. 10 Buridanus 9 in solutione tertiae dubitationis dicit quod pes hominis est homo, et quaelibet pars quantitativa animalis est animal, composita saltem ex materia et forma. 11 Pro illo est notandum, capiendo ly animal vel ly homo abstracte, sicut cepit Buridanus, non omnis homo est vir vel mulier; nec omne animal vel homo habet cor ut proportionale cordi. Sed capiendo terminos connotative, verae sunt. 12 Arguitur contra dicta Buridani: si quaelibet pars hominis esset homo, sequitur quod quis abscindens digitum esset homicida. 10 Probatur, quia interfecit hominem. 13 Confirmatur: sequitur quod quis abscindens uni manum, interficeret infinitos homines. Consequens falsum, quia tunc maxime esset puniendus. 14 Ad primum negem, quia solum dicitur homicida quia totalem hominem interficit Dubitatur, quomodo se habeat anima in tali abscisione? 16 Respondetur quod anima in homine non retrocedit, quia retrocedere non est aliud nisi transire de uno loco circumscriptive ad alium locum circumscriptive. Modo anima non est circumscriptive in loco ex quo est indivisibilis. Sed anima desinit informare materiam digiti abscisi; sed simpliciter non desinit esse, quia eadem in numero adhuc infinities replicatur sub infinitis partibus maxime eiusdem hominis. Ut in simili, si deus replicaretur me per quattuor angulos in hac domo, et corrumpet me in tribus, me remanente in quarto, adhuc essentiam et non essentiam corruptus, licet non essentiam in istis tribus angulis; sic etiam est de anima intellectiva. 17 Notandum est consequenter quod adhuc quod terminus significans abstracte conceptum ex materia et forma supponat pro concreto, i requiritur quod forma inhaereat materiae primae. Quamvis enim non connotat inhaerentiam, tamen significat illa simul exsistentia Concedendum 13 est consequenter quod in infinitum parvus est homo, licet nullus homo sit infinitum parvus. Et 14 quod dux 62v non habet plures equos quam unus rusticus. Illo modo scilicet abstracte capiendo terminos. 8 Cf. supra Lib. II q. 4 n Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 7 n. 26: Sed tunc ego dicam quod si tu vis hanc definitionem accipere tamquam propriam huic termino animal, sive dicas eam esse quidditativam definitionem vel dicentem quid nominis vel descriptionem, necesse est concedere quod pes equi est animal et quod cauda equi vel auris est animal, et sic de aliis partibus quantitativis equi, quia cuilibet parti tali convenit ista definitio. 10 Cp. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 7 n. 3: Item sequitur quod aure equi abscisa et corrupta, esset corrupta tota anima ipsius equi. 11 Cf. Ioannes Carnificis de Lutrea Exercitium librorum Aristotelis de anima II q. 7 (1482) 27r (s.n.): Corollarie secundo quod illae quae interficit digitum, interficit; sed talis non punitur ut homicida, quia non interficit totum hominem sed partialem. 12 Adnotatio in ima pag. (62r), ex alia manu: Item, in infinitum est equus partialis. 13 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 8 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 263rb: Item, si sic, tunc in infinitum parvus esset equus. Consequens est falsum. Et patet consequentia, quia infinitum parva est pars quantitativa equi.

110 Nec 15 ex illo sequitur quod semper qui generat unum filium generet plures; nam ly filius et ly filia, masculus et femella, vir et mulier, attribuunt solum totalibus suppositis, et aliqui eorum connotant certam figuram quae non est in quolibet homine partiali. Hic dicit Buridanus 16 quod refert dicere tota anima et anima tota. Contra hoc potest inducere, quid ly anima correspondet, an conceptus nominativi vel genetivi, capiendo ly tota syncategorematice Concedendum 18 est etiam quod omnis homo est risibilis totalis, et similiter omnis homo partialis. Sed quod non quilibet talis rideat est propter defectum instrumentorum ad ridendum requisitorum. Unde risibile dicitur illud quod habet in se animam tamquam partem essentialem sui, quae naturaliter est productiva actus ridendi, quantum est de se. 21 Verum est <quod> aliqui 19 dicunt quod ly risibile solum est propria passio ly homo capti connotative. 22 Sed primum apparet melius. Et illud approbat Laurentius. 23 Arguitur: 20 si quaelibet pars hominis esset homo, sequitur quod quaelibet pars Sortis esset Sortes. Probatur a superiori ad inferius cum distributione. 21 Consequens falsum, quia tunc ly Sortes esset terminus communis, ut tenet ex definitione Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 8 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 263rb: Secundo sic: si sic, sequeretur quod quaelibet pars equi esset equus. Patet consequentia, quia nulla est ratio quare quaelibet pars animalis est animal, et non quaelibet pars equi est equus. Sed falsitas consequentis probatur, quia si sic, sequeretur quod unus imperator vel unus rex non haberet plures equos quam unus pauper habens unicum equum. Consequens est falsum. Et patet consequentia, quia quaelibet pars equi est equus. Tunc habens unum totum equum habet infinitos equos. Modo infinitates non sunt plura. Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima II tr. 2 q. 4 (1507) 25v (s.n.): Quia sic pauper cuius habens unum equum totalem habet tot equos partiales quot habet rex, quia uterque habet infinitos; sed unum infinitum non excedit aliud in numero, ut patet circa tertium Physicorum. 15 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 8 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 263va: Item, sequeretur quod aliquis esset homo qui nec esset vir nec mulier, nec posset generare sibi simile; ut patet de pede hominis qui, per adversarium, est homo. Idem 265ra: Respondetur quod non, quia talia nomina filius, pater, masculus, etc., attribuuntur suppositis totalibus, et non partialibus. Ex quo patet quod aliquis est homo qui nec est masculus nec femella. Patet hoc de partiali homine, ex dictis. 16 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 7 nn : Hoc nomen totum aliquando capitur categorematice, aliquando syncategorematice. Syncategorematice debet exponi tota anima, id est, animae quaelibet pars vel tota anima, id est quaelibet pars animae. 17 Adnotatio in cap. pag. (62v), ex alia manu: <<...>> humana(?) capiendo differentialiter. Et sic terminus homo significat hominem, et connotat quod non sit pars humana. Item quando anguilla dividitur in duas medietates, tunc quaelibet pars est anguilla totalis. Et sic est aliquod animal quod non habet sensationem communem. Et adhuc sentit et dolet. Quare ad apprehensionem rei per modum disconvenientis sit(?) naturaliter dolor etc. 18 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 8 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 264rb-va: Aliter respondetur et melius, concedendo quod quaelibet pars hominis est risibilis, sicut conceditur quod quaelibet pars hominis est homo et animal rationale. Et quando dicitur quod non quaelibet pars hominis potest ridere, hoc bene conceditur; sed dico quod risibile non dicitur illud quod potest ridere, sed dicitur illud quod habet in se animam rationalem, quae naturaliter productiva est actus ridendi. Et sic patet quod pes est ita bene risibilis sicut totus homo; quia ita bene habet in se animam. 19 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 8 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 264rb: Et quando arguitur, quaelibet pars hominis est homo, igitur quaelibet pars hominis est risibilis, dicitur distinguendo de ly homo. Quia ly homo capitur ut connotat totalitatem, sic consequentia est bona; sed antecedens est falsum. Si vero ly homo capitur absolute, tunc dicitur quod consequentia non valet, quia ly risibile non est propria passio huius termini homo prout est terminus absolutus; sed solum est eius propria passio ut capitur connotative. Unde isto modo tam ly risibile quam ly homo connotat totalitatem. Et ultra hoc, connotat aptitudinem ad actum ridendi. 20 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 8 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 264vb: Quarto dubitatur, ex quo dictum est quod quaelibet pars hominis est homo, utrum consimiliter concedi debet quod quaelibet pars Sortis sit Sortes.

111 Ad hoc dicunt aliqui 23 negando consequentiam, quia ly Sortes est nomen totalis suppositi; propria enim nomina non imponuntur nisi totalibus rebus. Et sic ly Sortes est terminus inferior ad ly homo, qui connotat totalitatem, et non prout abstracte capitur, etiam si esset terminus inferior ad ly homo abstracte capti. 25 Adhuc consequentia non valeret, quia inferius et superius sunt determinationes termini distributi. 26 Sed hoc Laurentius 24 non acceptat, quia si huiusmodi termini, scilicet Sortes et Plato, connotarent totalitatem, tunc non essent de praedicamento substantiae ; et sic ly homo abstracte captum non haberet aliquod individuum sub se impositum. 63r 27 Alii 25 dicunt concedendo consequentiam. Nec ex hoc sequitur quod ly Sortes sit terminus communis; quia licet supponit pro pluribus, tamen hoc est aequivoce. Unde aequivoce significat quamlibet partem Sortis. 28 Sed hoc dicit Laurentius 26 non valere, quia si ly Sortes est terminus substantialis, tunc univoce significat Sortem et quamlibet eius partem, quia omnes partes quantitativae Sortis sunt eiusdem rationis essentialis inter se. 29 Potest igitur ultimate stari in illa solutione, videlicet quod inferius et superius sunt determinationes eius termini distribui. Etiam arguitur a superiori ad inferius sine distributione superioris, scilicet praedicati. Et similiter sine constantia. Et ergo deberet sic argui: quaelibet pars hominis est homo, et Sortes est <homo>, igitur qualibet pars Sortis est homo. Et sic bene valet consequentia. 30 Arguitur: 27 sequitur quod plures homines haberent eandem animam in numero. Consequens falsum. Falsitas probatur, nam si sic, sequitur quod pes Sortis et caput Sortis minus different quam Sortes et Plato. Consequens falsum, quia tunc Sortes et Plato different specie. Probatur, quia pes et manus Sortis differunt numero, et Sortes et Plato plus differunt, ergo differunt specie. Tenet consequentia, quia omnis differentia maior numerali est specifica. 31 Respondetur concedendo quod plures homines habent eandem animam in numero; et negatur falsitas. Ad probationem, conceditur hoc. Ad probationem, ii negatur quod differunt specie. Ad probationem, conceditur hoc. Negatur consequentia. Ad probationem, conceditur hoc: unde illa differentia solum est numeralis ; immo ambae illae differentiae. Ex quo patet quod differentia numeralis suscipit magis et minus, sic scilicet quod aliqua differunt plus numero quam alia. 21 Cf. Gualterus Burlaeus De puritate artis logicae (1955) 211: Septima regula principalis est, quod a superiori distributo ad inferius acceptum cum distributione et sine distributione tenet consequentia; sed ab inferiori ad superius cum distributione non tenet consequentia. 22 Cf. Petrus Hispanus Tractatus I,8 (1972) : Terminus communis est qui est aptus natus de pluribus praedicari. 23 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 8 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 264vb: Hic dicunt aliqui quod non, quia ly Sortes est nomen suppositi totalis significativum. Quia dicunt quod propria nomina non imponuntur nisi rebus totalibus. 24 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 8 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 264vb: Sed contra istud arguitur, quia si talia nomina Sortes, Plato, connotarent totalitatem, tunc non essent de praedicamento substantiae; et sic nulli essent termini de praedicamento substantiae. 25 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 8 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 264vb: Ulterius dicunt aliqui quod, licet quaelibet pars Sortis sit Sortes, tamen hoc est aequivoce. Et sic ly Sortes propter hoc non est terminus communis. 26 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 8 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) ff. 264vb-265ra: Sed illud non valet, quia ly Sortes, si sit terminus substantialis, tunc univoce convenit toti Sorti et cuilibet eius parti, quia omnes partes eius quantitativae sunt eiusdem rationis essentialis inter se. 27 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 8 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 265ra: Ex qua sequitur quod pes et manus Sortis minus differunt quam Sortes et Plato. Patet, quia Sortes et Plato differunt tam in materia quam forma; sed pes et manus Sortis non differunt in forma, sed solum in materia.

112 Contra responsale: anima est in corporis animati quaelibet parte, ergo anima est in qualibet parte corporis animati. Tenet consequentia a suppositione determinata ad confusam tantum Respondetur quod arguitur cum hoc a non-distributo ad distributum. 29 Etiam potest dici quod non 63v oportet talem consequentiam valere dummodo sunt determinatos termini distributi. 34 Arguitur: in aliqua parte corporis animati est a animae quaelibet pars; igitur in qualibet corporis animati est quaelibet pars animae. Tenet consequentia a synonymo ad synonymum. 30 Arguitur: in aliqua parte corporis animati est a illius, vel illius, etc., animae quaelibet pars. iii Tenet consequentia a parte disiuncti ad totum sine distributione. 31 Similiter arguitur ab inferiori ad superius Respondetur quod non valet consequentia a parte disiuncti ad totum iv dummodo pars disiuncti et totum disiunctum sunt determinationes eiusdem distributi; sicut nec valet ab inferiori ad superius quando v terminus distributus distribuitur in consequente pro pluribus quam in antecedente. 36 Aliter potest dici negando quod illae aequivalent: in aliqua parte corporis animati est a animae quaelibet pars, et in aliqua parte corporis animati est quaelibet pars animae, quia in consequente ly pars animae totum distribuitur unico actu, et in antecedente non. De illo vide plura argumenta in tertio 33 huius. 37 Buridanus 34 dicit quod illa est vera; capiendo ly totum mixtim vi categorematice et syncategorematice tota anima intellectiva informat corpus humanum. 38 Contra: sequitur quod anima posset quantamcumque materiam informare. Probatur, quia non videtur quare non. 39 Confirmatur: sequitur quod anima per suam replicationem posset infinitas materias discontinuas informare. Probatur, ex quo nunc est in diversis locis replicative. 28 Cf. Guillelmus de Sherwood Introductiones in logicam (ed. Lohr 1983) 270: Non sequitur a determinata ad confusam et distributivam, sed ad confusam tantum. 29 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones in Analytica priora I q. 9a: numquam ad terminum non distributum sequitur ipse distributus. 30 Cf. Ioannes Buridanus Summulae de dialectica 6.3.5: Locus ergo a synonymo ad suum synonymum reducendum est ad locum a definitione ad definitum, vel econverso, ex eo quod sicut definitio praedicatur de definito essentialiter et convertibiliter, ita etiam terminus synonymus de termino synonymo sibi. Non enim est denominatio, cum neuter illorum significet vel connotet quod non alter. Et argumentum a synonymo esset Socrates est vestitus; ergo Socrates est indutus, si ponamus quod synonyma sunt indui et vestiri, indumentum et vestimentum. 31 Cf. Marsilius de Inghen Dialectices (1512) 189B: <tenet consequentia> a parte in modo ad suum totum sine distributione. 32 Cf. Guillelmus de Sherwood Introductiones in logicam (ed. Lohr 1983) 288: ut cum sit processus ab inferiori ad superius negando et a superiori ad inferius affirmando. Cf. Gualterus Burlaeus De puritate artis logicae (1955) 86: consequentia ab inferiori ad superius affirmando est formalis, et tamen tenet ratione terminorum. 33 Cf. infra Lib. III q. 16 n Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 7 n. 46: Alio modo utimur hoc nomine totum partim categorimatice et partim syncategorimatice, ut quod exponamus totum A est B quia A est B et nihil est ipsius A quod non est B. Unde sic bene dicitur totum de indivisibilibus, ut tota essentia divina est Deus et tota anima intellectiva informat corpus humanum, immo et totum corpus humanum. Sed sic non est tota anima equi in qualibet parte corporis equi, sed in qualibet parte corporis equi est tota anima equi, sicut prius dicebatur.

113 Ad primum, negatur sequela, nam replicatio non sufficit ad informationem; sed ultra requiritur quod sit determinata dispositio in qualitativis dispositionibus, in figura et magnitudine, quibus mediantibus suas operationes vitales possit exercere. 41 Et cum arguitur non est repugnantia, respondetur quod est repugnantia, quia non sub quantacumque materia potest operationes suas exercere. Similiter ad hoc quod anima informat materiam, requiritur materiae continuatio, quia sub materiis 64r discontinuis non potest suas operationes exercere, quia solum exercet operationes mediantibus spiritibus; tales autem non possunt mitti per partes discontinuas. 42 Arguitur: 35 sequitur quod idem moveretur vii et quiesceret, scilicet anima, posito casu quod una manus quiesceret et alia moveretur. Tunc quiescet in manu quiescente, igitur quiescit Respondetur negando primam consequentiam; et ultimam, quia non valet consequentia quiescit in manu, ergo quiescit Arguitur: 38 sequitur quod idem moveretur motibus contrariis simul, ut si una manus moveretur sursum et alia deorsum. 45 Respondetur concedendo hoc, quia non est hoc inconveniens quando movetur per accidens ad motum sui subiecti. 46 Notandum est consequenter quod, licet distantia sit inter pedem hominis et caput, tamen anima in pede non distat ab anima in capite, quia ad hoc quod aliqua distent, requiritur quod inter ea sint aliqua vel aliquid medium, et quod nullum illorum quae debet distare sit per totum illum locum medium. Sic autem non est de anima in pede et in capite, quia est per totum locum medium. 47 Concedendum est consequenter quod forma humana migrat de subiecto in subiectum, 39 ut patet in nutritione viii hominis, in qua desinit informare unam partem materiae et incipit informare aliam. 48 Ex quo patet quod aliquid incipit esse cuius nulla pars de novo incipit, saltem materialis vel formalis, ut patet in nutritione hominis. Patet etiam quod materia est in potentia ad formam nunc exsistentem, scilicet humanam. 49 Consequenter 40 dicendum quod anima non est pars crinium, pinguidinis, unguium et sanguis, et aliarum superfluitatarum. ix Nam illae non sunt partes corporis animati. Sed vide ex 35 Cf. Guillelmus de Ockham Quodlibeta septem I q. 12 (1980) 69: Sed hic sunt aliqua dubia: primum est, quia tunc anima simul quiesceret et moveretur, quia quiesceret in pede et moveretur in manu. Cf. Gualterus Chatton Reportatio super Sententias II dd q. 1 art. 1 (cod. Paris. bibl. nat. lat. 1587) 111ra. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 7 n. 4: Item si tota anima Socratis esset in manu et tota in pede, tunc sequitur quod idem simul movetur et quiescit, quod est impossibile quia ad quiescere sequitur non moveri. 36 Fortasse scribendum est: Tunc quiescet in manu quiescente, et movebitur in alio manu; igitur quiescit et movetur simul. 37 Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima II tr. 2 q. 4 (1507) 26r (s.n.): Nec valet consequentia quiescit in una manu, igitur quiescit, quia arguit virtualiter cum distributione superioris. 38 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 7 n. 5: Eodem modo sequitur quod idem movetur simul contrariis motibus, scilicet sursum et deorsum, et secundum idem sui, quod videtur impossibile. Consequentia patet quia simul tu potes movere manum dextram sursum et manum sinistram deorsum et ad utriusque motum movetur quidquid est in ea. 39 Cf. Aristoteles De gen. et cor. I,10 327b22; Hamesse 167 (6): Passiones non sunt separables a subiectis; cf. Paulus Veneti Logica magna pars 2 fasc. 6 (1978) 22: Consequens est falsum, quia tunc unum accidens migraret de subiecto in subiectum quod est contra Philosophum in primo De generatione. 40 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 8 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 262ra-b: Tertio dubitatur utrum pinguedo, sanguis et capilli, ungues et similia, sint de integritate animalis; id est, an anima etiam inhaereat illis partibus. Respondetur breviter quod tales partes non sunt animatae; sed sanguis et pinguedo sunt aequaliter nutrimenta propinqua conversioni in substantiam ipsius animati. Sed capilli

114 114 quo ad experientiam patet quod crines post mortem animalis augentur 64v vel prolongantur, an sit pars animalis. 50 Ad quaestionem respondetur quod ipsa de rigore est falsa, qualitercumque capitur ly totum, nam ly parte corporis animati distribuitur. Sed conceditur ad istum sensum quod quaelibet anima intellectiva exsistentes in corpore est in corporis animalis qualibet parte. Et ly totum debet capi in quaestione partim categorematice et partim syncategorematice, vel ut dicit totalitatem. Sed si capitur categorematice vel syncategorematice, quaestio falsa est, etiam sicut nunc exposita est. Et ly corporis potest capi ut est in substantia; et tunc ly in debet capi ut dicit in exsistentiam partis. Potest autem ly corporis capi ut est in quantitate concretive; et tunc ly in dicit inhaesionem. Et ut ly corporis capitur ut est in substantia, ly parte solum debet capi pro parte composita <sicut> est materia et forma. Et si ut in quantitate, debet capi solum pro parte materiae primae. 51 Sequitur octavo. et ungues generantur ex superfluitatibus expulsis a corpore per ipsam animam. Unde tales partes solum augmentantur per iuxtapositionem superfluitatum. Verum tamen est quod aliqui dicunt quod ungues et crines vivunt anima vegetativa; quia ut dicunt, expertum est crines crevisse post mortem hominis. Sed istud communiter non tenetur. Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima II tr. 2 q. 4 (1507) 26r (s.n.): Item, multae sunt partes animalis in quibus non est anima; ergo. Antecedens probatur de capilis, pilis, et unguibus.

115 <Lib. II Q. 8. Utrum naturalissimum operum sit in viventibus generare sibi simile> 1 Quaeritur octavo utrum naturalissimum operum sit in viventibus generare sibi simile. 1 2 Buridani 2 prima conclusio est, In equo et in Brunello generare sibi simile et nutriente seu i principale generare non est nobilius vel naturalius quam principiale nutrire vel econverso, quia est idem. 3 Pro illa conclusione est notandum quod generans vel generare principale est quod producit aliquid a se ipso, quod tunc ulterius concurrit effective pro generatione sibi similis. 4 Corollarium: anima equi est principale generans sibi simile inter agentia particularia, quia producit semen, quod tunc ulterius concurrit pro generatione equi. 5 Corollarium: semen vel vis seminalis non est generans principale. Patet ex definitione. 3 6 Corollarium: pro inceptione hominis nullum est principale generans inter ista particularia agentia, quia homo non proprie generatur. 7 Arguitur: ad generationem praerequiritur qualitativa dispositio, et non anima; igitur anima non est 65r principale agens. Arguitur de animalibus genitis ex putrefactione. 8 Respondetur quod hoc non est contra conclusionem, quia conclusio loquitur solum de generatione univoca. In tali ergo generatione ex putrefactione non praerequiritur anima. 4 9 Dubitatur an rana genita ex ii putrefactione sit eiusdem speciei cum rana genita per seminis propagationem Quod sic, patet ex operationibus, dispositionibus, et figura; quod non, quia concurrunt causae specie distinctae. 11 Buridanus 6 dicit in eadem conclusione quod si Sortes intelligit non-ambulans, est perfectior quam Sortes ambulans et non-intelligens. Et loquitur de perfectione accidentali et non essentiali; nam perfectius accidens est intellectio quam ambulatio. 12 Buridani 7 secunda conclusio est, In Brunello generare est nobilius et perfectius et per consequens appetibilius naturalius quam esset nutrire, si per generationem intelligimus 1 Resp. Aristoteles De anima II,4 415a26-8: Naturalius enim viventibus operibus est, quaecumque perfecta et non inperfecta, quam generationem per se vanam habere, facere alterum sicut et ipsum est. 2 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 8 nn. 13-4: Pono igitur conclusiones. Prima est quod in eodem, puta Brunello, generare sibi simile principale non est nobilius vel naturalius quam principale nutrire, vel e converso, quia est idem hoc et illud, scilicet eadem anima. 3 Cf. supra n Cf. Thomas de Aquino Sententia libri De anima II,7 (1984) 96b: Tertio animalia et plantae quae generantur sine semine ex putrefactione. In his enim, propter sui imperfectionem sufficit ad eorum productionem agens universale, scilicet virtus corporis caelestis, et materia disposita. In animalibus autem perfectis plura requiruntur principia; non enim agens universale sufficit, sed requiritur agens proprium univocum. 5 Cp. Aristoteles De generatione animalium I,1 715a Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 8 n. 14: Immo etiam similiter non esset nobilius Socratem intelligere et sapere quam Socratem ambulare et esse album, quando simul intelligeret et ambularet et esset albus, quia idem esset, quamvis tantum intellectio esset nobilior quam ambulatio vel albedo. Debet tamen concedi quod si Sortem modo intelligit non ambulans et prius ambulabat non intelligens, ipse nunc est nobilior et perfectior quam ipse esset ante. 7 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 8 n. 15: Secunda conclusio est quod in Brunello generatio est nobilius et perfectius et per consequens appetibilius et naturalius quam esset nutrire, si per generare intelligimus aggregatum ex omnibus quae in eo necesse est concurrere ad generare sibi simile, et similiter, si per nutrire intelligimus aggregatum ex omnibus quae in eo necesse est concurrere ad nutrire.

116 116 aggregatum ex omnibus quae in eo necesse est concurrere ad generare sibi simile. Et similiter si per nutrire intelligimus aggregatum ex omnibus quae in eo necesse est concurrere ad nutrire, quia requisita ad nutrire etiam praesupponuntur ad generare, etc. 13 Contra: dispositiones requisitae ad generare sunt minus nobiles dispositionibus requisitis ad nutrire, igitur. Arguitur, quia dispositiones eductivae formae quae generatur in nutritione sunt nobiliores quam dispositiones educentes formam seminis, igitur nutrire instrumentale. Arguitur, quia forma quae generatur per nutritionem est nobilior quam <forma> seminis, ergo earum dispositiones eductivae nobiliores sunt. Tenet consequentia, quia ex nobilitate actuum arguimus nobilitatem et perfectionem dispositioni ipsarum producentium. Arguitur, quia forma nutritionis est forma partialis vivi; forma autem seminis est non-viva. 14 Confirmatur: omnia requisita ad generationem etiam requiruntur ad nutritionem; igitur unum non est perfectius altero, inter illa. Arguitur, quia 65v ipsa anima, spiritus vitales, et qualitativae dispositiones; 8 et nihil requiritur ad generationem quod non requiritur ad nutritionem. 15 Pro primo argumento sciendum quod argumentum bene probat tantum quod dispositio eductiva formae in nutritione asini est nobilior et perfectior quam dispositio praecise eductiva formae seminis. Patet ex argumento, quia nobilitas connexionum arguitur ex nobilitate formarum, quia vel nobiliores formas educunt, vel quia disponunt materiam ad nobiliorem formam recipiendam. Et ultimum 9 addo propter dispositiones exsistentes in homine quae nobiliores sunt quam exsistentes in aliquo bruto, et tamen non educunt aliquam formam, sed solum disponunt ad recipiendum formam nobilissimam. Sed hoc non est contra conclusionem; nec de illo quaerit quaestio, sed quaerit utrum generare sibi simile sit nobilissimum etc., 10 et conclusio dicit quod aggregatum etc Pro secundo argumento sciendum quod tam dispositiones requisitae ad educendum formam in nutritione, quam dispositiones educentes formam seminis, requiruntur ad generationem formae substantialis, quia dispositiones requisitae ad educendum formam in nutritione requiruntur praesuppositae ad generationem, quia oportet omne animal prius nutriri ut statum suum perfecte attingat, antequam generat. Cum hoc ultra requiritur calor acutus sufficiens nutrimentum digerere, ut exinde forma seminis educatur; et huic est quod iuvenes et senes carentes huiusmodi calore acuto non generant. 12 Etiam requiruntur spiritus gignitivi, unde secundum medicos 13 a quolibet membro principali disciditur una virtus organizativa membri; similiter vis seminalis. Etiam requiritur vis expulsiva seminis, 14 ut ex semine forma vivi generetur. Haec autem non requiruntur ad nutrire, quia animal nutritur in iuvente; quare etc. 66r 8 Supple, requiruntur ad nutritionem et generationem. 9 Scilicet, vel quia disponunt materiam ad nobiliorem formam recipiendam. 10 Scilicet, sit nobilissimum quam nutrire. 11 Scilicet, si per nutrire intelligimus aggregatum ex omnibus quae in eo necesse est concurrere ad nutrire, hoc est dictu quod plures vel maiores perfectiones requiruntur in Brunello ad hoc quod generet sibi simile quam ad hoc quod nutriat se ; cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 8 n Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 8 n. 4: Unde manifestum est quod propter hoc pueri non generant, neque senes. Pueri quia non est superfluum alimenti in quanto, bene enim indigent toto ad nutritionem et augmentationem. Senes etiam propter defectum caloris naturalis parum possunt digerere totum de alimento. 13 Cf., e.g., Petrus de Abano Conciliator Differentiarum diff. 34 (1565) 52vb: Quod sperma a toto corpore sive ab omnibus decidatur membris ostenditur. Cp. Bonaventura Summa fratris Alexandri II p. 1 inq. 4 tract. 3 q. 1 tit. 2 art. 2 (481) ad 5 ( ) II 664: Dicit enim philosophus quod virtus deciditur a generante, quae organizat materiam, qua organizata, ingreditur eam, sicut artifex in artificio. Cf. Albertus Magnus De anima II tr. 2 c. 7 (1968) 91b: Et hoc quidem semen a toto corpore deciditur. 14 Cf. Albertus Magnus De anima II tr. 2 c. 7 (1968) 92a: Sicut instrumento extendente membra genitalia ad coitum et eiciente semen a masculo in feminam; ventositas enim propellit semen ad locum debitum.

117 Ad secundum conceditur quod dispositiones praecise eductivae formae in nutritione sunt nobiliores quam dispositiones praecise eductivae formae seminis. Sed cum illo stat quod plures et nobiliores dispositiones concurrunt ad generationem seminis educatum, quia ad generationem seminis concurrunt spiritus vitales et gignitivi, et multa accidentaliter perfectiora quam alia concurrentia ad nutritionem. Illi autem spiritus gignitivi <sunt> qui mittuntur per certas venas retro caput ad locum generationis, et quando tales venae obstruuntur, tunc fiunt eunuchi Arguitur: aggregatum requisitum ad nutritionem est praecise ita perfectum sicut aggregatum requisitum ad generationem; igitur illud dictum 16 falsum. Arguitur, quia perfectissimum illorum aggregatorum est anima quae est aeque perfecta in uno sicut in alio; igitur unum aggregatum est ita perfectum sicut reliquum. Tenet consequentia, quia ex illo arguimus quod aggregatum ex deo et universo non est perfectius quam aggregatum ex deo et musca. 19 Notandum quod illa aggregata sunt aeque perfecta intensive, sed non extensive. Unde illud dicitur esse perfectius altero extensive quod omnem perfectionem alterius includit virtualiter, et cum hoc continet unum aliud perfectum ultra omnia alia perfecta in alio formaliter contenta. Et sic aggregatum ex omnibus requisitis ad generare est perfectius extensive quam illud quod requiritur ad nutrire. 20 Illud autem dicitur perfectius altero intensive de quo plura praedicata perfectionalia sunt verificabilia, vel de quo verificabile est unum praedicatum perfectionale dicens maiorem perfectionem quam omnia praedicata de alio verificabilia. Ultimum additur propter materiam primam, quia licet de ea non sunt verificabilia tot praedicata sicut de accidente, tamen de ea verificatur unum praedicatum dicens maiorem perfectionem quam omnia praedicata de accidente verificabilia. 21 Dicendum 66v est consequenter quod illud quod est intensius perfectum est simpliciter perfectius. 22 Arguitur: terminus ad quem nutritionis est nobilior quam terminus ad quem iii generationis; igitur. Arguitur quia terminus ad quem nutritionis est forma vivi; sed terminus ad quem generationis est forma seminis. 23 Confirmatur: adminus terminus ad quem generationis est totalis forma vivi, et illa non est perfectior forma partiali, quia illae formae sunt eiusdem speciei; igitur una non excedit aliam in perfectione. 24 Ad primum, si asinus dicitur generare quando forma vivi producitur, tunc terminus ad quem generationis est perfectior quam terminus nutritionis, licet non intensive; tamen extensive. Et sic negatur antecedens. Ad probationem, negatur quod terminus generationis sibi similis sit forma seminis; immo est forma viventis ipsius generanti similis in specie. Et quia talis forma est totalis, ideo est nobilior forma partiali quae producitur in nutritione, adminus accidentaliter. Si autem asinus dicitur generare quando disponit semen sive materiam ipsius seminis, et quando in eandem materiam producit formam seminis, tunc illo modo conceditur quod terminus nutritionis est nobilior quam terminus ad quem iv generationis. Et sic tunc conceditur argumentum. Et negatur consequentia, quod igitur nutritio in eadem animali sit perfectior quam generare eiusdem, vel quod nutrire sit nobilius quam generare, quia adhuc multa requiruntur ad generationem quae non requiruntur ad nutritionem. Nec concedere 15 Cf. Albertus Magnus De anima II tr. 2 c. 7 (1968) 91b-92a: Et quod superfluit membris, hoc sequestrat ad membra genitalia, quae trahunt ipsum, sicut ventosa trahit sanguinem.... Et hoc quidem semen a toto corpore deciditur, sed maxime a cerebro, et per spungiositatem membrorum attractum virtute testiculorum trahitur ad vasa seminaria, et ibi informatur praedicta virtute. 16 Cf. supra n. 12.

118 118 consequentiam est contra conclusionem, quia dicit conclusio 17 quod totale requisitum ad generationem est nobilius totali requisito ad nutritionem. Et hoc est verum, quia nutritio praesupponitur in generatione. 25 Buridanus 18 dicit consequenter, Credo quod illo modo debet intelligi illa famosa auctoritas, 19 quod posteriora via generationis sunt priora via perfectionis, et econverso. Unde licet prior via generationis sit in homine nutritio et augmentatio quam ambulatio, 67r tamen non oportet quod ambulatio sit res nobilior quam nutritio vel augmentatio, aut etiam anima quae prius fuit genita, sed aggregatum ex requisitis ad ambulationem est perfectius quam aggregatum ex requisitis ad nutritionem vel augmentationem. 26 Contra auctoritatem: senectus et mors sunt posteriora via generationis, et tamen non sunt priora via perfectionis. Arguitur, quia senectus et mors posterius generantur et ultima adveniunt; igitur sunt posterior, etc. 27 Confirmatur: sequitur quod ambulatio esset perfectior augmentatione, quia posterior est. Etiam ad nutritionem requiruntur nobiliores dispositiones quam ad ambulationem. Arguitur, quia per nutritionem v producitur forma perfectior quam per ambulationem, igitur ad nutritionem nobiliores dispositiones requiruntur. 28 Notandum quod per viam generationis in proposita auctoritate intelligendi debet tempus perfectus, scilicet in quo et per quod anima sufficit ipsum corpus nutrire et augere, et in quo corpus est in statu suo debito et vi convenienti. In tali autem non est animal tempore mortis et senectutis. Mors enim et senectus potius proveniunt tempore defectus quam perfectus, et corruptionis potius quam tempore generationis. 29 Per hoc patet ad argumentum primum. 30 Ad secundum respondetur, sicut dicit Buridanus, 20 quod aggregatum ex omnibus requisitis ad posteriora via generationis perfectius est aggregato ex requisitis ad priora. Et cum dicitur ad nutritionem requiruntur dispositiones nobiliores quam ad ambulationem, negatur maior. Ad probationem, negatur consequentia. Et si probatur alias agens mediante instrumento ignobiliori produceret nobiliorem effectum, negem. Unde vivens in statu perfectiori est quando natum est ambulare quam quando solum natum est nutrire, quia tunc humiditas superflua quae calorem naturalem impediebat consumpta est, secundum quod dicitur 21 quod siccitas est lima caloris, sic humiditas est obtusio. 67v Et igitur tunc calor vigorosior est potens plus de spiritibus subtilibus generare. 17 Cf supra n Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 8 n. 15: Et credo quod isto modo debet intelligi ista auctoritas famosa: Quod posteriora via generationis sunt priora via perfectionis, et e converso. Unde licet prior via generationis sit in homine nutritio et augmentatio quam ambulatio, tamen non oportet quod ambulatio sit res nobilior quam nutritio vel augmentatio aut etiam quam anima quae prius fuit generata; sed aggregatum ex requisitis ad ambulationem est perfectius quam congregatum ex requisitis ad nutritionem vel augmentationem. 19 Cf. Aristoteles Metaph. IX,8 1050a4-5: Sed et substantia, primum quidem quia generatione posteriora specie et substantia sunt priora. Cf. Ioannes de Iandun Quaestiones super tres libros De anima Aristotelis I q. 10 (1552) 14rb: Semper autem quae sunt priora via perfectionis in eodem, scilicet perfectiora, sunt posteriora via generationis, ut satis habetur ex nono Metaphysicae. 20 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 8 n. 15: Sed aggregatum ex requisitis ad ambulationem est perfectius quam congregatum ex requisitis ad nutritionem vel augmentationem. 21 Cf. Marsilius de Inghen Questiones super libros De generatione (1567) 231a: Tertio respondent aliqui ad primam rationem, quod sicut siccitas est lima caliditatis, ita humiditas hebetat seu obtundit actionem eiusdem. Cp. Conimbricences In libros De generatione et corruptione II q. 6 (1606) 469: Id namque propterea accidit, quia calor in corpore humidiori lenior, ac mitior sentitur, eo quod humiditas obtundit calorem, siccitas vero tamquam lima ipsum acuit.

119 Consequenter ex hoc patet quod, quamvis pulli statim exeuntes testam ovi ambulant, adhuc tamen prius nutriuntur in ovo. Nam interim quod in testa habeant unde nutriuntur non exeunt, consumto autem illo petunt exitum. 32 Per hoc patet ad argumentum. 22 Licet dispositio praecise requisita ad nutritionem sit perfectior quam dispositio praecise requisita ad ambulationem, tamen adhuc omnia requisita ad ambulationem perfectiora sunt requisitis ad nutritionem. Nam animal prius nutritur quam ambulat. 33 Ex hiis patet quomodo intelligitur auctoritas. 23 Intelligitur enim sic quod interim quod animal continue augetur et perficitur usque ad perfectissimum suum statum inclusive est perfectius sequenti tempore quam praecedenti, adminus extensive, sic quod aggregatum ex omnibus requisitis ad operationem animalis in uno tempore suae perfectionis perfectius est adminus extensive <quam aggregatum ex omnibus> requisitis ad operationem eiusdem animalis tempore praecedenti, ut aggregatum requisitum ad sentire et intelligere perfectius est quam aggregatum requisitum ad nutrire vel augmentare. 34 Corollarium: posteriora via perfectioris sunt priora via generationis Corollarium: priora via perfectionis non sunt priora via generationis. 36 Corollarium: posteriora via perfectionis non sunt posteriora via generationis. 37 Corollarium: posteriora via generationis non sunt posteriora via perfectionis. 38 Buridanus 25 dicit consequenter quod Nobilius et perfectius sit hominem intelligere et sapere non-generando quam generare non-intelligendo, ad istum sensum quod aggregatum ex requisitis ad intelligendum est nobilius aggregato requisito ad generandum. Quia dispositiones quae requiruntur ad generandum sunt materiales et eductae de potentia materia, sed dispositiones 68r requisitae ad intelligendum sunt formales et non eductae de potentia materiae, sed de potentia ipsius animae. Modo illae dispositiones plus perficiunt animam quam aliam vii materiam, cum ipsa anima per illas plus coniungitur domino deo quam per alias. 39 Contra: dispositiones requisitae ad generare sunt substantiae, ut calor naturalis et spiritus vitales; sed requisita ad intelligere sunt accidentia, scilicet phantasmata. Igitur intelligere non est perfectius quam generare. 40 Respondetur quod Buridanus vult quod homo in intelligendo nobiliori modo se habet quam generando et non-intelligendo, quia opera intelligendi perficiunt eum intrinsece. Verum est quod nutritio, similiter generatio, secundum sui essentiam perfectior est; non tamen in esse operationis aut actus. 41 Aliter potest dici quod ipse solum comparat accidentia ad accidentia; et quia viii intellectio est immaterialis, est nobilior aliis accidentibus extensis. 42 Potest etiam dici ad argumentum quod ad intelligendum non solum requiritur phantasma; immo etiam spiritus vitales. Et hoc praesuppositive, quia homo naturaliter non potest intelligere nisi vivat; sed phantasmata requiruntur ad educendum immediate intellectionem de ipsa anima. 22 Cf. supra n Cf supra n Cf. Aristoteles Metaph. IX,8 1050a4-5: Sed et substantia, primum quidem quia generatione posteriora specie et substantia sunt priora. 25 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 8 n. 16: Sed tunc dubitatur de intelligere utrum sit nobilius et perfectius hominem intelligere et sapere non generando quam generare non sapiendo. Et ego dico quod sic, quia licet ponamus in homine unicam animam indivisibilem quae est generare, intelligere, sentire, et nutrire, tamen dispositiones requisitae cum illa anima ad generare sunt omnes materiales et eductae de potentia materiae. Intellectio autem et sapientia non sunt eductae de potentia materiae.

120 Arguitur argumento Buridani: 26 illud est magis naturale quod est magis proprium; sed intellectio est magis propria animali; igitur est magis naturale. Maior probatur, quia propter illud dicitur quod homini magis naturale est esse risibile quam esse album, quia est sibi magis proprium. Minor patet, quia omni homini convenit et soli et semper Confirmatur: 28 nutritio est magis necessaria animali quam generatio sibi similis; igitur etiam est magis naturalis. Tenet consequentia, quia illud dicitur magis naturale quod est magis necessarium. Antecedens probatur, quia sine nutritione, animal non vivit diu. 45 Ad primum, negatur antecedens. Unde illud est magis naturale quod est perfectius. Ad probationem, negem; immo non propter hoc, sed ideo quia est perfectius. 46 Ad secundum, negatur consequentia. Unde instantia est de materia prima, quae 68v est magis necessaria ad transumptionem naturalem quam forma, et tamen non est magis natura Consequenter dicit Buridanus 30 quod ex maiore perfectione et nobilitate inter naturalia ix dicitur aliud naturalius, quia naturalius debet dici quod est naturae convenientius et magis intendendum a natura. Tale autem est illud quod est perfectius. 48 Arguitur: 31 per nutritionem animalis, animal fortificatur; sed per generationem sibi similis debilitatur, ut vult Philosophus in De longitudine et brevitate vitae, 32 ubi dicit quod animalia multum coeuntia sunt brevis vitae. 49 Respondetur 33 quod Philosophus vult quod per nimiam generationem sibi similis bene debilitatur animal. 26 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 8 n. 1: Utrum naturalissimum operum in viventibus sit generare sibi simile. Et arguitur quod non quia operationes magis proprie viventibus sunt eis magis naturales quam aliae. Sed nutritio est viventi magis propria, quia convenit omni viventi et etiam semper per totum vitam et nulli alteri quam viventi convenit. Hoc est proprie proprium, quia convenit omni et soli et semper. 27 Cf. Porphyrius Isagoge (1966) 19-20:...quartum vero in quo concurrit et soli et omni et semper (quemadmodum homini esse risibile). 28 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 10 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 269va: Confirmatur, nam nutritio est magis necessaria animali quam generatio sibi similis, quia praeter nutritionem animal diu vivere non potest, quod bene potest sine generatione sibi similis. 29 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 10 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 272va: Quia licet materia prima est magis necessaria simpliciter quam forma, tamen forma est magis natura, ut patet primo Physicorum. 30 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 8 n. 20: Si non ex maiori necessitate dici res vel operationes naturalior, tunc oportet quod ex maiori perfectione et nobilitate dicatur aliquid naturalius. Et hoc est rationabile quia naturalius debet dici quod est naturae convenientius et secundum naturam appetibilius vel magis intentum a natura. Tale autem est illud quod est perfectius, quanto enim aliquid est melius et perfectius secundum naturam, tanto est naturae convenientius et tanto etiam est appetibilius. 31 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 8 n. 2: Item illud est naturalius per quod conservatur natura et prolongatur quam per quod breviatur. Sed per nutritionem salvatur et prolongatur, et per similis generationem breviatur. Unde dicitur in libro De longitudine et brevitate vitae quod animalia multi coitus sunt brevioris vitae. Et hoc est quia frequens coitus desiccat et propter spermum emissionem infrigidat. Et haec sunt causae senectutis et mortis. 32 Cf. Aristoteles De longitudine et brevitate vitae 5 466b7-8; Hamesse 205 (115): Animalia multum coeuntia multum senescunt. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 10 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 269va. 33 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 10 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 272va: Ad secundam, dicitur quod animal non semper per generationem sibi similis debilitatur, sed propter nimiam generationem sibi similis debilitatur. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 8 n. 21.

121 Arguitur: 34 natura magis sollicita est de nutrire quam de generare; igitur nutrire est generalius quam generare. Tenet consequentia, quia circa perfectiora et nobiliora natura est magis sollicita. Arguitur, quia natura de magis convenienti sumit pro nutritione quam pro generatione similis sibi. 51 Confirmatur: 35 per nutritionem ens conservat se ipsum, et non per generationem. 52 Ad primum, negem. Ad probationem, per medicos 36 qui dicunt quod de magis convenienti etc., 37 respondetur quod quidquid sumit pro nutritione, hoc facit propter generationem. Et sic adhuc magis sollicita est circa generationem, quia in eam ordinat nutritionem. 53 Ad secundum, 38 conceditur maior. Sed per generationem conservatur tota species, et hoc est perfectius quam continuatio individui. 54 Notandum 39 est consequenter quod tria sunt opera vitalia quae solum a vivente possunt procedere, scilicet nutrire, generare sibi simile, et augmentare. Et hoc ad sensum logicalem, scilicet quod tres sunt termini non coincidentes omnia opera vegetabilia, etc. 55 Notandum 40 est consequenter quod non quodlibet animal natum sit generari ex putrefactione, quia animalia quae requirunt pro suis generationibus determinatum situm et locum et certam habitudinem ipsorum producentium ad invicem non possunt generari ex putrefactione, ut homines, 69r asini, leones. 56 Ad quaestionem respondetur quod aggregatum ex omnibus requisitis ad generare sibi simile in eodem animali est perfectius extensive aggregato ex omnibus requisitis ad nutrire vel augmentare. 57 Et dicitur notanter requisitis ad nutrire vel augmentare, quia non est perfectius requisitis ad sentire vel intelligere. Hic 41 enim solum fit comparatio inter operationes potentiae 34 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 10 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 269va-b: Tertio sic: natura magis sollicita est de nutritione quam de generatione sibi similis; igitur nutritio est operatio naturalior. Consequentia nota est, quia de magis naturali natura est magis sollicita. Antecedens patet per medicos dicentes quod digesto nutrimento in loco digestionis natura sibi primo assumit illud quod sibi conveniens est per nutritione. Et postea mittit superfluum ad membrum genitalia. 35 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 10 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 269vb: Item, naturalis videtur esse ordo quod quodlibet ens magis diligit se ipsum quam aliquod sibi simile. Modo per nutritionem ens conservat se ipsum, et non per generationem sibi similis; igitur, etc. 36 Cf., e.g., Albertus Magnus Quaestiones super De animalibus V q. 3 (1955) 154: Praeterea, unumquodque magis delectat salvare seipsum quam alterum. Sed nutrimentum est propter salvationem sui ipsius, et coitus sive generatio est propter alterum; ergo maior delectatio est in nutrimento quam in coitu, <in coitu> non ergo maxima. 37 Scilicet sumit pro nutritione quam pro generatione similis sibi ; cf. supra n Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 10 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 272va: Item, licet nutrire esset naturalius quoad individuum, tamen non quoad totam speciem. 39 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 10 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 272a: Et isto modo solum tria sunt opera vitalia potentiae vegetativae ut sic, scilicet nutrire, <generare sibi simile, et augmentare> etc.; quia talia opera a sola potentia vegetativa possunt procedere, et a nulla potentia quae non est vegetativa. Et sic Philosophus voluit quod tria essent opera potentiae vegetativae ad bonum intellectum logicalem, scilicet quod tantum tres sunt termini, <scilicet nutrire, generare sibi simile, et augmentare> etc. 40 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 10 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 272rb: Quinto dubitatur utrum quodlibet animal possit generari ex putrefactione. Respondetur quod non, quia animalia multum perfecta ut homo, asinus, vel equus, et sic de aliis non possunt generari nisi per propagationem seminis, quia talia animalia requirunt ad sui generationem certum et determinatum situm seu locum, et certam habitudinem ipsorum producentium ad invicem. 41 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 10 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 270rb: Et ergo in proposito solum fit mentio de operationibus vitalibus potentiae vegetativae ut sic, quae sunt generare sibi simile, nutrire, et augmentare.

122 122 vegetativae ut sic. Sed in homine, si per ly generare intelligitur generans principale, tunc quaestio est falsa, saltem pro eodem generante; licet in diversis animalibus bene nutrire principale in uno est nobilior principali generare in altero, ut nutrire principale in equo est nobilius generare principale in mure. 42 Similiter omnia requisita in equo ad nutrire perfectiora sunt omnibus requisitis in mure pro generare. Et sic patet quod in viventibus naturalissimum operum est generare, quia per hoc conservatur solus speciei; per nutrire autem individui. Similiter plura ad generare requiruntur quam nutrire in eodem animali, et hoc per comparando opera vegetativa ad invicem solum, et non potentiae sensitivae vel intellectivae ut sic. Sequitur. 42 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 8 n. 12: Et similiter pari ratione tam generare quam nutrire est perfectius in equo quam generare vel nutrire in mure, quia anima equi est nobilior quam anima muris.

123 <Lib. II Q. 9. Utrum sensus sit virtus passiva> 1 Quaeritur nono utrum sensus sit virtus passiva. 1 2 Buridanus 2 dicit, Tunc est dubitatio prima utrum species coloris facta in aëre vel in oculo debeat dici sensibilis. Et ego 3 puto quod non, secundum propriam significationem, i quia non puto quod possit sentiri. Tamen secundum locutionem attributivam vocamus ii eam sensibilem, ex eo quod per eam cuius species est sentitur; sicut urina 4 dicitur sana non secundum propriam significationem sani, sed quia significat animal esse sanum. 3 Contra responsionem suam: lumen solis est proprie sensibile, igitur. Arguitur, quia in pariete obiecto sole aliud videtur, quod nec est paries nec sol nec color, igitur species videtur. 69v Quod iii non paries, quia paries est eodem modo figuratus non illuminatus; et ergo paries deberet eodem modo videri post sicut ante. Nec sol, quia non apparet quomodo sol videretur ab inspiciente parietem. 4 Confirmatur: species sic reflexae repraesentant aliquid; et non aliud quam species, quia parietem non, cum non multiplicantur a pariete. Nec solem, quia tunc deberet videns parietem videre determinatam figuram solis. Arguitur, quia non esset causa quare non repraesentarent determinatam figuram solis; non propter irregularitatem parietis, iv quia volo quod sit speculum. Tamen adhuc non percipit sensus determinatam figuram solis, cum solum percipit eum pedalis quantitatis. 5 Ad primum, negem. Ad probationem, respondetur quod ibi videtur paries per species rectas, quia paries multiplicat de se species intensas ad oculum, ratione quarum videtur paries. Et de quanto paries est plus illuminatus, de tanto multiplicat de se fortiores species. Et sic non oporteret quod videatur consimiliter quando est multus illuminatus et modicum. 6 Ad secundum, respondetur quod illae species repraesentant solem, quia sunt decisae a luce solis; et sic repraesentant lucem solis, et solem. 7 Ad improbationem, negem. Et causa est quia paries est irregularis figurae, et igitur fit irregularis specierum reflexio, quia una species reflectitur ad unam partem seu ad unum angulum, et alia ad alium. Et quando supponitur quod sit speculum bene tersum et politum, tunc dico quod videtur figura solis acsi faciliter viderem solem recte. Et non arguit multum, quia multae fiunt reflexiones, quia quaelibet pars speculi reflectit species ad omnes partes a speculo. Si autem speculum esset irregularis figurae, dicendum est sicut de pariete. 1 Resp. Aristoteles De anima II,5 416b33-4: Sensus autem in ipso moveri que et pati accidit, sicut dictum est. Videtur enim quaedam alteratio esse. 2 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 10: Et tunc dubitatur primo utrum species coloris facta in aëre vel in oculo debet dici sensibilis. Et dico quod non secundum propriam significationem quia non possit sentiri; tamen secundum locutionem attributivam vocamus eam sensibilem ex eo quod per eam illud cuius est species sentitur, sicut urina dicitur sana non secundum propriam significationem sani sed quia significat animal esse sanum. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 9 (ed. Pattin 1988) Cp. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 11 Utrum sensus sit virtus passiva (ed. Pattin 1988) 325: Sexto dubitatur an species multiplicata ab obiecto sensibili debeat dici sensibilis. Respondetur quod proprie loquendo terminus species non est sensibilis, quia sensatione non cognoscitur, nec potest sentiri, sed sicut urina dicitur sana quia est repraesentativa sanitatis, ita illa species potest dici sensibilis quia repraesentat sensibile. 4 Resp. Aristoteles Metaph. IV,2 1003a Cf. Boethius In Cat. (1860) 166B-C: Alia quae ad unum referuntur, ut si quis dicat salutaris vectatio est, salutaris esca est, haec scilicet idcirco sunt aequivoca, quod ad salutis unum vocabulum referuntur.

124 124 8 Corollarium: obiecto sole parieti, videns parietem videt eum per species rectas, solem autem 70r per species reflexas. 9 Corollarium: species lucis solis repraesentant solem tamquam principale quod de se diffundit species, et parietem tamquam minus principale quod reflectit species. 10 Arguitur, quis stans ad latus fenestrae, radiis solaribus incedentibus, videt incessum radiorum. Et hoc non est ex alio nisi quia videt radios. Non enim propter atomos, v quia volo quod nulli sint ibi. 11 Respondetur quod non potest sciri secundum quod processum radii transeunt, si non sunt ibi corpora atomalia Unus 6 tamen dicit quod apparet ibi illuminatum, et quia tunc radii reflectuntur extra hunc incessum directum ad oculum, formatur visio repraesentans illud a quo huiusmodi radii originaliter procedunt. 13 Arguit idem, scilicet Magister Ur<...>, 7 in pariete illuminato apparet quidam fulgor praeter colorem, et talis non est aliud quam species sensibilis. 14 Respondetur quod huiusmodi fulgor est species lucis et non est visibilis per se, sed per ipsum lucidum videtur. 15 Consequenter dicendum quod propositio sexagesima septima primae partis Perspectivae, 8 scilicet quod longitudo radiorum comprehenditur per visum, sic intelligitur quod res apparet in tali distantia vel tanta quantae longitudinis fuerit radius si in directum protenderetur. Unde quando unus haberet speculum planum, tunc res iudicatur in tanto post speculum, in quanta distantia fuerit ante speculum. Sic etiam in aqua, vi quantum unus stat supra aquam, tantum apparet quod ipse sit sub aqua. Quod manifeste patet de simea vii quae currit retro speculum tantum quantum fuerit ante Dicendum est consequenter quod quis stans remote ab igne laeditur viii ab igne, et suam caliditatem sentit; et non species caliditatis. Caliditas enim mediantibus speciebus producit caliditatem in ipso remoto a caliditate, unde tunc 70v notabiliter laeditur. 17 Arguitur: 10 respiciat quis diu ad solem vel nivem, et vertat se ad locum tenebrosum; tunc ille videt aliud in illo loco tenebroso, ix et illud non est nix vel sol, igitur species. 5 Cp. pseudo-ioannes Duns Scotus Quaestiones super libros Meteororum II q. 4 (1891) 143:...semper in radio solis videmus corpora atomalia moveri. 6 Cf. Rogerus Bacon Perspectiva I d. 9 c. 1 (1897) 64-5: Sed obicitur de radio vel aëre lucido cadente per fenestram quod ille est bene visibilis. Et tamen aër ille est rarus et rarior quam extra casum luminis, quia lux rarefacit aërem ut generet calorem, calor enim non generatur nisi ex rarefactione.... Exemplum autem de radio cadente per fenestram solvitur evidenter, ut superius tactum est. Nam non est de se visibile nec visum terminat, sed densum circumstans terminat visum, et non radius; si enim non esset densum ultra illum non videretur, sicut nec aër lucidus extra videtur, nisi per densitatem coeli alicuius terminetur. Accedit tamen ad maiorem sensibilitatem aër in fenestra, quia coarctatur in figura propter partes fenestrae, et terram ad quam cadit. Non est ergo visibile nisi secundario et non primo, nec est visibile de quo loquimur hoc. 7 Mihi ignotus est. 8 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 67a (70a) (1970) 142: Longitudo radiorum a visu comprehendi. 9 Cf. infra Lib. II q. 11 n. 15, Cf. Aristoteles De insomniis 2 459b7-18. Cf. Alhazen De aspectibus I,1 4.3 (2001) 3-4: Et iterum invenimus quando inspiciens inspexerit corpus mundum album super quod oriebatur lux diei et fuerit illa lux fortis, quamvis non sit lux solis, et moretur in aspectu diu, deinde auferat visum suum ad locum obscurum, inveniet formam illius lucis in loco obscuro illo, et inveniet cum hoc figuram eius. Cf. Guillelmus de Ockham Quaestiones in librum tertium Sententiarum (Reportatio) III q. 3 (OTh VI) 109; Guillelmus de Ockham Quodlibeta septem VI q. 6 (OTh IX 1980) 606. Cp. Ioannes Buridanus (attrib.) Quaestiones in libros Aristotelis De anima II q. 12 (ed. Lokert 1563) 16va: Si quis enim diu aspicit lucem aut fortes colores et retrovertatur ad partem opacam, adhuc pro aliquo tempore res sibi obiectae apparebunt clarae et lucentes, quamvis non sint tales.

125 Ad argumentum dicitur quod ille videt lucem solis primo intense, postea remisse, propter hoc quod sensatio multum intensa est in oculo prius et postea remissior. 19 Propter hoc ad argumentum. Respondetur quod videt solem et non nivem, quia nix solum apparet alba propter reflexionem radiorum solarum, et in sic videndo non videt aliquem colorem nisi illa sensatio fuisset formata ab aliquo colore. 20 Consequenter dicendum est ad Aristotelem, 11 ubi dicit quod sensus solum est praesentium ; respondetur quod voluit tantum quod sensus non est longe praeteritorum, et sic est in praedicto casu. Non enim diu manet illa sensatio postquam vertitur eam habens a sole, quod modicum distat quam nil distare videtur. Similiter etiam adhuc species in oculo non sunt corruptae. 21 Buridanus in quarta dubitatione 12 definit sentire taliter: sentire significat adaequate idem quod habere sensationem sibi inhaerentem. 13 Et ideo si ponamus quod tam animal quam anima et quam organum sive corpus habeat sensationem sibi inhaerentem, tunc bene dictum est prius 14 quod quodlibet eorum sentit. 22 Notandum quod secundum intellectionem Buridani videtur haberi quod sentire est in praedicamento passionis, 15 et non est terminus inferior ad ly agere vel cognoscere. Et sic concedendum est quod materia prima sentit, licet improprie; totum compositum sentit proprie. Similiter anima sentit, licet minus proprie quam totum compositum. 23 Verum tamen est quod Buridanus in fine quaestionis 16 dicit quod corpus intelligit minus proprie quam sentiat, propter hoc quod intellectio non educitur de ipsius potentia. Et sic potest consimiliter concedi quod materia cognosceret. 24 Et si tunc argueretur, 17 tunc sequitur quod materia esset nobilior planta, 71r ex quo cognoscit, et planta non : 11 Cf. Aristoteles De sensu et sensato 1 449b10-11, 13, 15, 27-8; Hamesse 200 (55): Memoria nec est praesentium, nec futuorum, sed tantum praeteritorum. Unde sensus est praesentium, memoria praeteritorum, spes vero vel opinio futuorum. 12 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 13: Ideo dicitur finaliter quod sentire significat adequate idem quod habere sensationem sibi inherentem. Et ideo si ponamus quod tam animal quam anima et quam organum sive corpus habet sensationem sibi inherentem, tunc bene dictum est quod quodlibet istorum sentit. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 9 (ed. Pattin 1988) Cp. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 11 Utrum sensus sit virtus passiva (ed. Pattin 1988) 323: Quinta propositio, cuius oppositum ponitur communiter et Buridanus ponit specialiter oppositum: sentire non est convertibiliter idem quod habere in se sensationem. 14 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 11: Et dico quod Aristoteles in primo huius determinat quod animal proprie est quod sentit vel quod potest sentire; ideo proprie dicitur sensitivum. Dicit enim sic: Melius autem fortassis non dicere animam misereri aut addiscere aut intelligere, sed hominem vel animal ; igitur animal sentit sicut totale sensitivum. Sed non est negandum quin etiam anima sentiat sicut partiale sensitivum et quin etiam corpus seu organum sentiat sicut partiale sensitivum. 15 Cf. Aristoteles Cat. 9 11b Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 33: De intelligere autem adhuc in dicta auctoritate ponit Aristoteles quod magis proprie dicimus hominem intelligere quam animam, tamen magis proprie est dicere quod anima intelligit quam quod sentit, et minus proprie est dicere quod corpus intelligit quam quod sentit. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 9 (ed. Pattin 1988) Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 5: Item si sensus esset potentia passiva et non activa, sequeretur quod potentia vegetativa esset nobilior quam sensitiva, quod est falsum. Consequentia patet quia potentia vegetativa est activa, et agere est nobilius quam pati; et tamen ex nobilitate operationis arguitur nobilitas potentiae. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 9 (ed. Pattin 1988) 242.

126 Respondetur negando consequentiam, quia non proprie cognoscit materia, et igitur non sequitur illatum. Similiter adhuc perfectiora praedicata conveniunt plantis quam materiae, cum inter omnes substantias materia est minoris perfectionis. 26 Sed diceres, tunc sequitur quod materia prima esset animal sensitivum, ex quo est substantia sensitiva. 27 Respondetur 18 quod ly sensitivum capitur uno modo ampliative; et sic Antichristus est sensitivus. Secundo modo non ampliative, et hoc dupliciter. Uno modo differentialiter; alio modo prout est proprium, scilicet pro potentia quae inter agentia particularia principaliter est apta nata producere sensationem. 28 Modo dicendum est 19 quod in definitione animalis, ly sensitivum debet capi differentialiter, et ly animatum. Et hoc non convenit materiae primae, ut animal est substantia composita ex materia et forma, quae est anima sensitiva. 29 Consequenter dicendum est quod impossibile est sensationem poni in lapidem. Et igitur impossibile est lapidem vel lignum sentire. Sensatio non x potest poni in lapidem, nam ly sensatio connotat quod quis mediante ea cognitive feratur in obiectum, quod non convenit lapidi; et ly intellectio etiam. Impossibile enim est lapidem habere in se sensationem vel intellectionem. Sed Buridanus 20 dicit quod materia minus proprie intelligit quam sentit, quia sensatio educitur de potentia materiae, et intellectio solum de potentia animae. Etiam intelligere dicit actionem, quod non convenit materiae primae; sed bene sentire. Ex quo patet quod illa consequentia bene valet, si sensatio esset in lapide, lapis sentiret ; quia alias est impossibile. Nam si sensatio quae est in asino poneretur ad lapidem, postea non erit sensatio illa qualitas. Tamen si esset in lapide, denominaret lapidem hac denominatione, scilicet habens talem qualitatem, sed speciale nomen non est illi qualificationi impositum. 30 Consequenter est concedendum, secundum Buridanum, 21 quod si per aliquam potentiam poneretur illa qualitas, scilicet sensatio in lapidem, sic quod maneret sensatio, tunc lapis 71v sentiret. Similiter asinus intelligeret, si intellectio poneretur in eum, ipsa manente 18 Cp. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 11 Utrum sensus sit virtus passiva (ed. Pattin 1988) 324: Respondetur quod sensitivum capitur dupliciter. Uno modo ampliative, et sic sensitivum valet tantum sicut potens sentire, et sic antichristus bene est sensitivus. Secundo modo capiatur non ampliative et hoc dupliciter: uno modo prout est differentia essentialis de praedicamento substantiae... Secundo modo capitur pro potentia quae inter agentia particularia principaliter apta nata est producere sensationem. 19 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 11 Utrum sensus sit virtus passiva (ed. Pattin 1988) 324: Et sic ly sensitivum supponit pro anima connotando operationem in quam potest ipsa anima sensitiva. 20 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 33: De intelligere autem adhuc in dicta auctoritate ponit Aristoteles quod magis proprie dicimus hominem intelligere quam animam, tamen magis proprie est dicere quod anima intelligit quam quod sentit, et minus proprie est dicere quod corpus intelligit quam quod sentit, propter hoc quod intellectio inhereat toti composito et utrique parti, tamen solum educitur de potentia animae et non de potentia materiae, sicut nec ipsa anima intellectiva. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 9 (ed. Pattin 1988) Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 13: Et ideo si ponamus quod tam animal quam anima et quam organum sive corpus habet sensationem sibi inherentem, tunc bene dictum est quod quodlibet istorum sentit. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 9 (ed. Pattin 1988) 244. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 11 (ed. Pattin 1988) 323: Quinta propositio: cuius oppositum ponitur communiter et Biridanus ponit specialiter oppositum: sentire non est convertibiliter idem quod habere in se sensationem. Probatur, quia si Deus poneret sensationem in lapide ita quod inhaeret lapidi, tunc lapis subiective haberet in se sensationem, et tamen non sentiret per ipsam sensationem. Igitur propositio vera.

127 127 intellectione, etiam circumscriptis impossibilibus antecedentium. Propterea communiter 22 definitur sentire sic: Sentire 23 est vitaliter per sensationem sibi inhaerentem in obiectum tendere. Intelligere 24 est mediante intellectione vitaliter et cognitive in obiectum tendere, et vitaliter fieri in obiectum; est animal in se habere vitam et mediante ea cognitive fieri in obiectum. Et sic materia prima non sentit nec intelligit totum compositum, sed solum anima Corollarium: licet sensatio sit in materia prima, tamen non est materiae primae sensatio seu sensatio respectu materiae primae. 32 Corollarium: sensatio non est essentialiter sensatio, quia stat eam esse, et nihil per eam fieri vitaliter in obiectum. 33 Corollarium: sensatio sic est in praedicamento actionis Corollarium: vitaliter tendere in obiectum dicit actionem; sed proprie nec dicit productionem sensationis nec eius conservationem. Sed per huiusmodi tendentiam sive lationem occupatur bene potentia et fatigatur, quae fatigatio non est sine actione, sed est agere in aliquid. Et sic concedimus obiectum pati quando sentitur, licet nihil recipiat a sensu. Primum patet, quia producta sensatione, adhuc quis sentit. Et secundum patet, scilicet quod non dicat conservationem, quia tunc materia ferretur vitaliter in obiectum. 35 Corollarium: intellectus humanus non potest recipere, aut in se simul habere, infinitas cognitiones in esse cognitionem, licet recipere sit imperfectionis quod contingit causae secundae infinite, quia sibi est aliquid perfectionis admixtum, scilicet iste modus agendi qui dictus 27 est. Et propter hoc, recipere in se simul infinitas cognitiones sibi non convenit. 36 Buridani 28 secunda conclusio 29 est, Organum subiectum animae se habet ad speciem sensibilem apud xi sensationem passive, 72r scilicet recipiendo illam speciem et obiectum active producendo eam. 37 Contra: species sensibiles inhaerent animae, igitur non materiae. Et per consequens conclusio falsa. Arguitur, quia species intelligibiles inhaerent animae, ergo etiam sensibiles sensui. Tenet consequentia a simili Confirmatur: sequitur quod sensus non sufficeret se actuare mediantibus illis speciebus, quia nullum agens potest agere mediante instrumento sibi non inhaerente. 39 Confirmatur: intellectus qui est potentia superior non potest se actuare mediantibus illis speciebus, igitur nec sensus. Tenet consequentia, quia semper potentia superior potest in operationes potentiae inferioris. 40 Ad primum, negatur antecedens. Ad probationem, negatur consequentia. Nam ratio diversitatis est quia xii species intelligibilis est sensatio interior, et illa educitur de potentia 22 E.g., Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 11 Utrum sensus sit virtus passiva (ed. Pattin 1988) 323: Sexta propositio: sentire potest sic describi: sentire est in se habere sensationem subiective, actualiter et vitaliter ipsum immutantem. 23 Adn. mg. manu 2: <<S>>entire. 24 Adn. mg. manu 2: <<In>>telligere. 25 Adnotatio in cap. pag. (71v), ex alia manu: <<...>> Sensatio potest poni in lapidem. Similiter possibile est sensationem poni in lapidem. Similiter sensatio quae est in oculo meo potest poni in lapidem. 26 Cf. Aristoteles Cat. 9 11b Cf supra n Adn. mg. manu 2: <<Secunda>> conclusio. 29 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 16: Secunda conclusio est quod organum subiectum animae se habet ad speciem sensibilem apud sensationem passive, scilicet in recipiendo ipsam speciem, et obiectum se habet tunc active, scilicet in producendo eam. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 9 (ed. Pattin 1988) Cf. Boethius De topicis differentiis (1860) 1197D; cf. Petrus Hispanus Tractatus V,33 (1972) 73.23: Locus a simili est habitudo unius similis ad reliquum.

128 128 totius compositi, et ergo inhaeret sibi. Species autem sensibilis non educitur de potentia totius compositi. 41 Ad secundum, negatur consequentia. Ad probationem, negem; quia anima agit in nutritum mediante calore naturali sibi non inhaerente. Similiter faber mediante malleo. 42 Ad tertium negatur consequentia. Unde saepe aliquod instrumentum est aptum potentiae inferiori, et non superiori propter sui imperfectionem, scilicet instrumenti. Quanta enim potentia nobilior, tanto instrumentis indiget nobilioribus. 43 Consequenter 31 est dicendum quod intelligentia orbis non sentit xiii mediante specie lucis inhaerente caelo, quia non inhaeret intelligentia subiecto specierum lucis, sicut sensus; nec habet connexionem perfectione sensationis dispositam. 44 Arguitur: omnia possunt salvari. Dicendum est quod species sensibiles inhaereant toti composito. Arguitur, quia maxime hoc non quia xiv accidens migraret de subiecto in subiectum; 32 sed hoc non quia non est inconveniens partiale accidens migrare de uno subiecto in aliud subiectum 72v partiale. Ut de accidente bovis, quod inhaeret formae bovis et eius materiae; et postea materiae et formae cadaveris. 33 Sed si unum moveretur de uno loco ad alium, et de uno totali subiecto ad aliud totale, hoc est inconveniens. 45 Respondetur, negem. Ad probationem, conceditur argumentum. Et etiam propter alia quae tangit Buridanus in quarta conclusione; 34 et Marsilius in primo De generatione. 35 Et cum dicebatur non est inconveniens etc., negem; quia accidens habet talem colligantiam naturalem ad subiectum quod, corrupto subiecto, corrumpitur et ipsum. Quia subiectum est causa conservativa accidentis. Modo si species inhaereret toti composito, tunc corrupto composito, etiam non deberet manere lumen in oculo. 36 Consequens tamen est contra experientiam. 46 Ratio alia, quia species caliditatis sunt disconvenientes formae aquae, igitur forma aquae non est conservativa ipsius; et per consequens non inhaeret sibi. 31 Cf. Marsilius de Inghen Quaestiones De anima II q. 10 (ms. Wein Österreichisch Nationalbibliothek cod. lat. 4537) f. 383va: Item, in caelo recipiuntur species, ubi non est forma, cum reciperentur nisi ratione materiae. (ed. Pattin 1988 p. 312). 32 Cf. Aristoteles De gen. et cor. I,10 327b22; Hamesse 167 (6): Passiones non sunt separables a subiectis; cf. Paulus Veneti Logica magna pars 2 fasc. 6 (1978) 22: Consequens est falsum, quia tunc unum accidens migraret de subiecto in subiectum quod est contra Philosophum in primo De generatione. 33 Cf. Marsilius de Inghen Quaestiones in libros De generatione et corruptione I q. 6 (1518) f. 70va: Tertio, in generatione cadaveris manet eadem forma corporeitatis, quae est forma substantialis, igitur etc. 34 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 20: Et patet consequentia, quia accidens non transit de subiecto in subiectum. Ita etiam non oportet, si forma substantialis et forma accidentalis simul sint in eadem materia, quod hoc sit illi subiectum, aut e contra. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 (ed. Sobol 1984) 133: Et patet consequentia, quia accidens non transit de subiecto de cuius potentia egreditur in aliud subiectum. Ita etiam non oportet quod si forma substantialis et accidentalis simul sunt in eadem materia, quod hoc sit illi subiectum, nec e converso. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 9 (ed. Pattin 1988) 245-6: Patet consequentia, quia accidens non transit de subiecto in subiectum ; ita etiam non oportet si forma substantialis et forma accidentalis simul sunt in eadem materia, quod haec sit illi subiectum vel e converso. 35 Cf. Marsilius de Inghen Quaestiones in libros De generatione et corruptione I q. 7 (1518) f. 71va: Et arguitur primo quod non, quia sequeretur quod accidens migraret de subiecto in subiectum. Cf. Marsilius de Inghen Quaestiones in libros De generatione et corruptione I qq. 6-7 (1518) 70rb-73ra; cf. I q. 3 (1518) f. 67vb: Intelligendum tamen quod nolo dicere quod alteratio veraciter fit in toto composito subiective; immo est in sola materia prima multotiens, sicut postea dicetur, sed attributive est in composito. 36 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 21: Ita si interficiatur equus et in oculo mortuo remaneat diaphaneitas, in eo remanebit lumen vel species coloris sicut ante, si maneat praesens corpus lucidum aut coloratum. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 9 (ed. Pattin 1988) 246.

129 Sed diceres, tunc error etiam non inhaereret animae, cum etiam imperficiat intellectum seu animam. 48 Respondetur quod non est ita disconveniens quod agat pro corruptione intellectus, sicut caliditas pro corruptione formae aquae. Et iterum, si esset materia omnino nuda, ipsa reciperet huius species, igitur etiam nunc. 49 Item stat argumentum 37 de caelo, si esset ibi materia sine forma; tunc illae species inhaerent solum materiae. 50 Tertia conclusio Buridani 38 est anima non agit ad producendum speciem sensibilem in organo sensus exterioris, ut in oculo vel in aure; quia consimiliter videtur fieri lumen et species coloris in medio et in organo; et aër habet se solum passive. 51 Notandum quod forma substantialis solum agit ad productionem accidentis quod disponit se ipso et immediate materiam 73r ad retinendum vel habendum talem formam, et ad productionem accidentis suae potentiae convenientis, ut est sensatio et intellectio. Forma enim aquae non agit caliditatem, sed frigiditatem. 52 Quarta conclusio 39 <est> quod Anima nihil operatur passive ad receptionem speciei sensibilis in organo sensitivo, nec etiam forma substantialis medii. 53 Contra: nisi inhaererent species sensibiles animae, tunc mediantibus eis non produceret sensationem. Unde forma ignis mediante caliditate alterius ignis non agit nec producit aliquam formam. 54 Respondetur negando consequentiam. Unde simile extra propositum forma substantialis ignis in materiam exteriorem producit caliditatem; non tamen per caliditatem sibi inhaerentem, sed materiae primae. 55 Quinta 40 conclusio: Organum subiectum animae sive materia recipit sensationem, ita quod sensatio educitur de potentia materia. Quia sensatio est actus vel forma extensa extensione organi et materiae. Per hoc enim differt in homine sensatio et intellectio. Omnis autem forma in organo materiali est materiae extensa. 56 Sed dices contra conclusionem: si sensatio xv esset extensa, adhuc different sensatio et intellectio; igitur probatio sua non valet. Arguitur, quia adhuc educerentur mediante dispositione organica, et intellectio non. 57 Confirmatur: intellectio adhuc clariori modo repraesentat obiectum quam sensatio, ut patet de duobus speculis in quibus apparet eadem res cum eisdem circumstantiis, licet clarius in uno 37 Cf. supra n Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 17: Pono igitur tertiam conclusionem quod anima non agit ad producendam speciem sensibilem in organo sensus exterioris, ut in oculo vel aure. Et haec conclusio sic persuadetur, quia consimiliter videtur fieri lumen vel species coloris in medio vel in organo... et quod aër in hoc se habet solum passive. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 9 (ed. Pattin 1988) Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 19: Quarta conclusio apparet mihi probabilis quod anima nihil operatur passive ad recipiendum speciem sensibilem in organo sensitivo, nec etiam forma substantialis medii, ut aëris verbi gratia, ad recipiendum lumen vel speciem coloris. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 9 (ed. Pattin 1988) Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 22: Quinta conclusio principalis ponitur quod organum subiectum animae sive materia recipit sensationem ita quod sensatio educitur de potentia ipsius materiae quia sensatio est actus seu forma extensa extensione organi et materiae, per hoc enim differt in homine sensatio et intellectio; omnis autem forma in organo materiali est materiae coextensa et rationabile est quod sit educta de potentia materiae et ei inherens; ergo etc. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 9 (ed. Pattin 1988) 247.

130 130 quam in alio. Et insimiliter esset de intellectione; de intellectione prima et sensatione una earum superflueret. 58 Confirmatur: intellectiones inter se differunt, et tamen nulla illarum est extensa; igitur. 59 Respondetur quod argumenta Buridani non demonstrant; et ergo aliqui 41 tenent quod sensatio soli materiae inhaereat, et quod solum de potentia eius educatur, et quod ipsa extenditur per extensionem materiae coexsistentem, et quod sensationi 73v subiciatur anima intellectiva per eius infinitam replicationem. Sicut multi 42 dicunt iam de intellectione prima quod sit divisibilis, licet soli animae inhaereat; et sic non extenditur ad extensionem subiecti sui. 60 Sed tamen verius apparet quod Buridanus dicit. Cum utique sensatio sit extensa, ex quo educitur mediante qualitate corporali? Et si tunc est extensa, quomodo adaequate inhaereat in extenso tamquam totali subiecto? Etiam ad hoc quod visio sit extensa sonant multae propositiones primae partis Perspectivae, scilicet tricesima septima, 43 duodequadragesima, 44 septuagesima tertia, 45 septuagesima quinta. 46 Et quia sic est de visione, sic erit de qualibet alia xvi sensatione, cum semper species immutent partem divisibilem organi. 61 Sed dices, intellectio prima producitur a qualitate divisibili, scilicet sensatione, igitur etiam est divisibilis. 62 Negatur consequentia, quia ipsa educitur de potentia subiecti indivisibilis, et ergo est indivisibilis. Potest etiam teneri probabiliter quod sensatio soli materiae inhaereat, et quod anima adhuc, mediante ea, sentiat; sicut forma ignis agit mediante caliditate sibi noninhaerente, sed suae materiae. 63 Sed tamen videtur sequi ad illum modum quod, corrupta forma vivi, debet adhuc remanere sensatio, cum eadem accidentia bene manent in genito quae fuerunt in corrupto. Et ergo adhuc via Buridani apparet probabilior. 64 Sed quomodo 47 sensatio, ex quo est extensa, inhaeret animae, quae est inextensa? 65 Respondetur quod per infinitam replicationem animae indivisibilis sub partibus divisibilibus materiae. Unde 48 forma seu anima intellectiva non debet imaginari indivisibilis 41 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 24: Sed, ut diceret adversarius, materia sic recipit sensationem et non anima. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 9 (ed. Pattin 1988) 248. Cp. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 11 (ed. Pattin 1988) 327: et aliquorum est opinio quod sensatio soli materiae inhaereat et non toti composito. Et sic dicunt, quod sentire non debet describi ut dictum est; sed sentire est ipsam animam. 42 Cf., e.g., Nicolaus Theoderici Quaestiones De anima (ms. Bamberg Stadtbibliothek med. 13) f. 236va: Respondetur, quod intellectus potest dupliciter considerari: uno modo pure, essentialiter, et abstracte; et sic est indivisibilis intensive et extensive. Secundo modo potest considerari accidentaliter et non abstracte, sed respective, scilicet ut ipse consequitur potentiam, <et> secundum istum modum est divisibilis intensive sicut etiam receptum quod in se habet. (Cit O. Pluta (2007) 160 n. 31). 43 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 37a (40a) (1970) 120: Visionem fieri per hoc, quod in glaciali est ordinatio speciei sicut exterius rei. 44 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 38a (41a) (1970) 120: Rei visibilis comprehensio fit per pyramidem radiosam. Certificatio vero comprehensionis fit per axem eius super visibile transportatum. 45 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 73a (76a) (1970) 144: Quantitatem anguli sub quo res videtur minime sufficere quantitati rei visibilis capiendae. 46 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 75a (1970) 146: Certificatio quantitatis fit completive per motum axis. 47 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 26: Quomodo igitur, cum sensatio ponatur extensa extensione organi et materiae, poterit ipsa esse in subiecto indivisibili inherente et tamquam educta de potentia istius? Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 9 (ed. Pattin 1988) 248: Quomodo ergo cum sensatio ponitur extensa extensione organi et materiae poterit ipsa esse in subiecto indivisibili et inextenso?

131 131 sicut punctus habens positionem in continuo; 49 sed sic quod ipsa anima est indifferenter in qualibet parte corporis, quantumcumque extenso. 66 Consequenter est dicendum quod sensatio est tota in materia et tota in anima, et quod idem accidens est totale in diversis subiectis; sed non est in diversis subiectis totalibus. Nam anima est subiectum partiale, 74r et materia etiam; sed in toto composito est tamquam in subiecto totali. 67 Consequenter est concedendum quod eiusdem effectus sunt plures causae conservativae, sed non sunt plures quarum quaelibet se sola conservat. 68 Corollarium: una pars sensationis non inhaeret materiae, et tota formae; et sic non sequitur quod corrupta forma debet manere sensatio, quia ipsa sensatio educitur de potentia totius compositi et ipsi inhaeret, et non solum materiae, licet tota inhaeret materiae. 69 Arguitur contra: idem actus alicuius potentiae solum inhaeret isti potentiae cuius est actus, etiam universaliter loquendo. Et sensatio est actus animae; igitur. Arguitur, quia alias non esset actus animae si non inhaereret sibi, ex definitione 50 actus. 70 Confirmatur: sensatio est nobilissima operatio potentiae sensitivae, ut sic; igitur ipsi soli xvii animae debet inhaerere. 71 Confirmatur: si sensatio inhaereret animae, et cum hoc materiae primae, sequitur quod anima et materia essent aeque perfectae, quia nobilissima operatio potentiae sensitivae inhaeret ambabus. 72 Ad primum, distinguatur maior. Si enim actus capitur secundo modo, scilicet pro forma inhaerente alicui potentiae, tunc conceditur maior et minor. Sed si in minori adderetur ly solum, tunc deberet negari. Si autem actus capitur tertio modo pro operatione operantis, negetur maior universaliter. Unde calefactio aquae est actus ignis, et etiam domini dei; et tamen nulli eorum inhaeret. 73 Ad secundum, negatur consequentia. Quia calefacere est nobilissima operatio formae ignis, et tamen non inhaeret sibi, scilicet igni, saltem immediate. Verum <est> quod antecedens de rigore est etiam falsum, quia nutritio sive generatio sibi similis est nobilior, quia sunt substantiae Ad tertium, negatur consequentia. Et dicitur quod anima fertur cognitive per sensationem, et non materia; sed materia habet se solum passive. Et sic anima nobiliori modo se habet. 75 Arguitur: si sensatio inhaereret toti composito, sequitur quod numquam eadem sensatio maneret in eodem composito per aliquod notabile tempus. Consequens falsum, 74v et contra Buridanum 52 circa definitionem sentire. Et consequentia probatur, quia eius subiectum 48 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 28:...quia anima intellectiva non est indivisibilis tamquam habens positionem in continuo, sicut imaginaretur de puncto, sed sic quod ipsa anima est indifferenter in qualibet parte corporis quantumcumque extensi. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 9 (ed. Pattin 1988) Cf. Euclides Elementa I def. 1 (ed. H. Busard) 31: Punctus est illud cui pars non est. Cf. Euclides De geometria (München, Bayerische Staatsbibliothek, Lat ) f. 128r: Punctus est cuius quaelibet pars non est res indivisibilis habens positionem in continuo. 50 Cf. supra Liber II q. 1 n Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 12 (ed. Pattin 1988) 331-2: Tertio dubitatur: utrum nutritio sit actio perfectior et nobilior quam sit sensatio, vel e contrario. Respondetur quod ex quo nutritio est partialis forma quae per nutritionem acquiritur et est substantia et sensatio non est nisi actus sentiendi et est accidens, quod nutritio est perfectior quam sensatio. 52 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 13: Quarta dubitatio est quid proprie significat sentire. Et videtur mihi quod sentire non significat aequate idem quod habere in se speciem ipsius sensibilis... Ideo dicitur finaliter quod sentire significat idem quod habere sensationem sibi

132 132 partiale semper resolvitur, et non manet per aliquod tempus. Arguitur, quia materia semper resolvitur per calorem naturalem. Et si maneret, tunc informaret partes materiae advenientis, et sic migraret de subiecto in subiectum Confirmatur, 54 et pono quod a forma substantiali removeatur materia, manentibus qualitativis dispositionibus. Tunc si tota sensatio inhaeret materiae, et cum hoc animae, tunc arguitur sic: illa sensatio adhuc manet, remota materia; igitur prius non inhaerebat tota materiae. Arguitur, quia eius totale subiectum manet. Arguitur, quia anima manet, et ipsa est totale subiectum eius. Arguitur, quia ipsa tota inhaeret sibi. 77 Confirmatur: non apparet a quo corrumpitur illa sensatio. Confirmatur: volo quod dominus deus post hoc reponat aliam materiam, et dimittat sensationem suae materiae. Vel igitur illa sensatio inhaerebit huic materiae, vel non. Non primum, quia tunc accidens migraret de subiecto in subiectum; 55 nec secundum, quia tunc illud accidens prius non inhaeret materiae praecedenti, cum ad istam habeat tantum visum sicut ad primam Ad primum, si loquitur de identitate primo modo vel secundo modo dicta, 57 tunc conceditur consequentia, videlicet quod numquam maneat eadem sensatio, primo modo vel secundo modo identitatis. Si autem loquitur de tertio modo identitatis, tunc negatur consequentia. Ad probationem, conceditur quod continue partialis materia corrumpitur, et etiam partialis sensatio. Et negatur consequentia, quod igitur non maneat idem tertio modo identitatis; quia sicut partes sensationis corrumpuntur ad corruptionem subiecti, sic alia pars producitur in locum illius obiecto praesente. 79 Ad secundum, admisso casu, negatur quod sensatio maneat. Ad probationem, si per totale subiectum intelligitur subiectum cui tota inhaeret, conceditur maior; et negatur consequentia. Quod igitur maneat quia radius solis totaliter conservatur a deo, et totus conservatur a sole, et tamen sole corrupto, ipse etiam corrumpitur. 80 Si autem intelligitur illud subiectum 74v cui inhaeret et nulli alteri maneat, negatur maior, quia non inhaesit sic animae quod nulli alteri. 81 Consequenter dicatur quod corrumpitur propter defectum conservantis. Verumtamen deus posset eam bene conservare miraculose, ablata xviii materia. Et si remaneret aliam materiam, si placeret sibi, posset eam bene ponere ad eam; et sic ponere unum accidens de uno subiecto in reliquum, licet naturaliter est hoc impossibile. 82 Per hoc patet ad confirmationem. 83 Arguitur: si sensatio esset extensa, vel esset figurata ad modum sensibilis, vel non. Sed nullum illorum est dicendum. Non primum, quia sensatio est xix rotunda, quia humor glacialis in quo formatur est rotundus, et visibile in casu est planum. Maior probatur, quia sensatio inherentem. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 9 (ed. Pattin 1988) Cf. supra n Cf. Aristoteles De gen. et cor. I,10 327b22; Hamesse 167 (6): Passiones non sunt separabiles a subiectis; cf. Paulus Veneti Logica magna pars 2 fasc. 6 (1978) 22: Consequens est falsum, quia tunc unum accidens migraret de subiecto in subiectum quod est contra Philosophum in primo De generatione. 54 Adnotatio in cap. pag. (74v), ex alia manu: <<...>> sit in omni, et non eo modo extenduntur in homine et in brutis. Sed alii dicunt quod sit dissimilis etiam inhaerere et extensa per extensionem sibi coassumptive, sicut albedo in Sacramento altaris. Sed via Buridani est verior. Item est etiam alia opinio quod sensatio inhaeret solum materiae, et anima mediante ea sentit, sicut forma ignis agit mediante caliditate etc. 55 Cf. Aristoteles De gen. et cor. I,10 327b22; Hamesse 167 (6): Passiones non sunt separabiles a subiectis; cf. Paulus Veneti Logica magna pars 2 fasc. 6 (1978) 22: Consequens est falsum, quia tunc unum accidens migraret de subiecto in subiectum quod est contra Philosophum in primo De generatione. 56 Adnotatio in mg. 75v, ex alia manu: Item infinitae sensationes <<...>> in infinitae partes, tamen omnes concurrunt <<...>> partem sensationis. 57 Resp. Aristoteles Metaph. V,9 1017b a9.

133 133 adaequate inhaeret subiecto rotundo, scilicet humori glaciali, et per consequens etiam est rotunda sicut humor sive eius subiectum, cum accidens divisibile sit figuratum ad modum sui subiecti cui adaequate inhaeret. 84 Confirmatur: auditio non est ita figurata sicut sonans; igitur. 85 Nec potest dici secundum valet, quod non sit eodem modo figurata sicut sensibile, ut patet per tricesimam septimam propositionem Perspectivae communis, 58 dicentem Visionem fieri per hoc quod in glaciali est ordinatio speciei sicut est ordinatio exterius. 86 Notandum quod secundum Albertum primo De animalibus, 59 capitulo septimo, Humor glacialis in quo viget vis visiva est rotundae figurae, nisi quod ab anteriori parte est compressus, xx ut sit ibi aliquantulum planae superficiei, ut convenientius recipiat formas <visivas; quoniam, sicut in Perspectivis probabitur, planum speculum recipit formas> in propriis quantitatibus, rotundum autem recipit in minori quantitate formas quam sunt. Sed tamen tendit ad sphaericitatem, ut patet expositione undetricesima Ex quo patet, si obiectum vel visibile est perfecte planum, visio non est figurata sicut obiectum quoad superficiem eius anteriorem, quae est versus obiectum; immo quantum ad hanc partem est rotunda, sicut eius subiectum, scilicet humor glacialis. 75v Sed quantum ad partem eius mediam vel posteriorem, habet planam figuram, quia radii aequaliter profundantur in humorem qui est alicuius spissitudinis. Ex quo patet quod semper quoad superficiem exteriorem, visio est rotunda de quocumque obiecto, etiam qualitercumque figurato sit visio. Patet, quia humor ab ante est rotundae figurae, licet non perfecte sphericae figurae. Ex quo patet quod visio, quantum ad eius partem posteriorem, est figurata aliqualiter sicut obiectum. Patet, quia si obiectum habet aliquas tortuositates, sicut est facies hominis vel alterius, tunc radii partium quae sunt magis elevatae potentius sive fortius caeteris paribus magis profundantur quam radii aliarum partium. 88 Corollarium: quamvis visio quoad exteriorem partem sit rotunda, tamen adhuc aliqua visio quantum ad eandem superficiem est triangularis, alia quadrangularis, et sic de aliis. Patet, quia quandoque incidunt radii in humorem glacialem et sigillant eum secundum figuram quadrangularem, quandoque triangularem, etc. 89 Corollarium: omnis visio quae fit sub maxima pyramide xxi est rotunda. Patet, quia maxima pyramis xxii replet undique foramen uveae. Et quia hoc est rotundum, tunc sigillat rotundam partem humoris glacialis. Ex quibus patet quomodo percipiuntur elevaturae et depressiones in re visa, quia partes magis elevatae caeteris paribus profundiorem partem humoris glacialis sigillant quam minus elevatae. 90 Corollarium: non est simile de aliis sensationibus sicut de visione. Patet, quia quandoque species sensibilium non ita regulariter multiplicantur ad organa sicut species visibilium; immo quandoque non multiplicantur ab omni quod sentitur. Sicut patet de speciebus sonantis, qui percipitur, et tamen non est sonus in sonante subiective. 76r 91 Corollarium: si sensatio non esset figurata sicut obiectum, immo non figurata, adhuc sensatio repraesentaret obiectum cum suis circumstantiis, scilicet figura, etc. Patet, quia sic est de intellectione prima, quae licet sit indivisibilis, tamen adhuc significat obiectum cum suis circumstantiis. 58 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 37a (40a) (1970) 120: Visionem fieri per hoc, quod in glaciali est ordinatio speciei sicut exterius rei. 59 Cf. Albertus Magnus De animalibus I tr. 2 cap. 7 ( ) I 722: Dicitur autem glacialis eo quo est clarus sicut grando; et est rotundae figurae, nisi quod compressus est ab anteriori parte, ut sit ibi planae aliquantulum superficiei, ut convenientius recipiat formas visivas: quoniam, sicut in Perspectivis probabitur, planum speculum recipit formas in propriis quantitatibus, et rotundum recipit in minore quantitate formas quam sunt. 60 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I com. 29a (32a) (1970) 110: Oculus quantitati capiendae non congrueret si rotundus non esset.

134 Sed contra ista, sequitur quod unus non deberet iudicare nasum in homine plus elevatum quam alias partes in facie. Probatur consequentia, quia omnes species in tota facie profundantur usque ad superficiem connexam interiorem versus nervum opticum. Et ideo unus radius est ita longus sicut alius, et per consequens non iudicamus unam partem esse elevatiorem quam aliam. 93 Ad hoc quidam 61 dixerunt hoc esse ex eo quia ipsa visio imprimitur ipsi oculo sicut si facies imprimeretur cerae liquidae vel unus caracter, gratia exempli, illa pars quae est elevatior producit species fortiores, quae magis profundantur in oculum. Et igitur visio quoad superficiem connexam interiorem erit magis elevata, scilicet versus nervum opticum. xxiii 94 Sed contra: tunc stat partem plus distantem profundius vel aeque profunde multiplicare suam speciem, et tamen perciperentur elevatiores. 95 Et ergo dicendum est, sicut dictum 62 est, quod pyramis quoad superficiem interiorem sit aliqualiter rotundae figurae. Et secundum quod fortior species venit a parte plus elevata, secundum hoc species interior iudicat plus esse elevatam istam partem quam aliam. 96 Sed diceres, quoquomodo sensatio interior est figurata? 97 Respondetur quod figura eius est nobis ignota, sed forte est figurata sicut exterior quae est suum obiectum. 98 Sed dices, quomodo sensationes aliarum sensibilium sunt figuratae? 99 Respondetur quod figura illarum sensationum sunt nobis ignotae, quia non fit ita regularis immutatio aliarum sensationum sicut visus. <Argumentum de partibus sensationis> 100 Arguitur: si sensatio esset extensa, vel 76v quaelibet pars sensationis repraesentat unam partem sensibilis, vel quaelibet pars sensationis repraesentat totum sensibile. Sed nullum illorum est dicendum. Non primum, quia medietas dextra sensationis non significat dextram partem sensibilis. Arguitur, quia illa pyramis non potest causare pyramidem partialem cuius axis transeat per centrum oculi; igitur. Antecedens patet in figura. 63 Et consequentia tenet per propositionem undequinquagesimam primae partis Perspectivae communis Confirmatur: si illa medietas sola esset, tunc stante tali habitudine oculi, ipsa non videretur per aliquam sensationem; igitur nec iam. Antecedens patet ex propositione 65 iam allegata. Ex quo solum illa pyramis est superioris super oculum quae directe supraponitur oculo ita quod axis eius transeat per centrum oculi. 102 Confirmatur secundo: in exemplo posito non formatur visio partis superioris. Arguitur, quia vel visio illius partis dextrae formaretur per pyramidem cuius conus est in oculo et basis in illa parte; et hoc non, quia ille oblique caderet super oculum, igitur per eam non fit visio, ut patet per unam propositionem Perspectivae. 66 Vel quia partem totius pyramidis fieret; et hoc 61 Non inveni. 62 Cf. supra n Cf. fig. 1, supra Lib. I q. 5 n Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 49a (52a) (1970) 130-2: Sola videri recte facialiter obiecta. 65 Ibid. 66 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 38a (41a) (1970) 120: Rei visibilis comprehensio fit per pyramidem radiosam, apprehensionis certificatio per axem super visibile transportatam; I com. 38a (41a) (1970) 120-2: Pyramis enim radiosa a visibili oculo impressa rem oculo repraesentat, sed certificatio fit de visibili per rotationem oculi super rem quae basis est pyramidis. Licet enim tota pyramis sit perpendicularis

135 135 non, quia per partem pyramidis non fit comprehensio rei visibilis, ut patet per duodequadragesimam propositionem, 67 ubi dicitur semper comprehensionem fieri per pyramidem. Medietas autem pyramidis non est pyramis. 103 Nec potest dici secundum principale valet, quod pars sensationis repraesentet totum sensibile, quia alia est species quae educit unam medietatem visionis quam totam; igitur. 104 Notandum est quod licet prius 68 fuit mentio de ista definite, tamen hic est principalis materia, et hic habet locum istud argumentum. De illo enim argumento convenienter recitantur duae opiniones magis probabiles et convenientes. <Opinio prima> 105 Una 69 est quod tota visio repraesentat totum obiectum, et medietas visionis medietatem, et tertia tertiam, et sic de aliis. 77r 106 Per hoc ad argumentum primum 70 dicatur primum. Ad improbationem illius, negem. Ad probationem, illa medietas non potest causare etc., conceditur maior, ut probat argumentum, saltem stante tali habitudine oculi. Et negatur consequentia, quod igitur medietas dextra sensationis non sentiret medietatem dextram obiecti. Ad probationem per propositionem, 71 respondetur quod loquitur de visione quae fit per totalem pyramidem. Ad confirmationem primam, concesso argumento, negatur consequentia, quia dico quod aliquid potest videri per partem totalis pyramidis, quae pars non est pyramis cuius axis transeat per centrum oculi. Licet, si quis debet videre illam rem solitarie, oportet quod habeat integram pyramidem cuius axis transeat per centrum oculi. Et ratio est quia quando pars est cum toto, tunc causat partem pyramidis totalis. Sic autem non est si illa pars esset divisa a toto, et remaneret eadem habitudo oculi, quia tunc requireretur totalis pyramis directe incidens super oculum. 107 Ad secundam confirmationem, negatur antecedens. Ad probationem, dicitur secundum valet per partem pyramidis. Et cum arguebatur, per partem pyramidis non fit comprehensio rei etc., negem. Ad probationem per propositionem duodequadragesimam, respondetur quod loquitur de comprehensione totius. Unde si ab aliquo toto solum veniret pyramis, per illam non fieret visio nisi illa esset pars alicuius totius pyramidis. 108 Sed contra illam 72 opinionem arguitur: sequitur quod quaelibet sensatio esset infinita specie distincta. Consequens falsum. Consequentia probatur; et signo a b c d partes eiusdem generationis sive sensationis. Tunc sunt cognitiones non-synonymae; igitur differunt specie. Consequentia tenet, quia plus differunt specie essentialiter quam duae synonymae in diversis oculis. Sed quaelibet synonymae differunt numero; igitur illae differunt plus quam super centrum oculi, id est anterioris glacialis, non tamen super totum oculum. Unde sola perpendicularis illa quae axis dicitur, quae non frangitur, rem efficaciter repraesentat, et alii etiam radii quo ei sunt propinquiores eo fortiores et potentiores in repraesentando. Ad hoc igitur oculus rotatur ut res quae simul sub pyramide ea praesentatur per hanc perpendicularem successive oriens efficaciter discernatur. Et de hac certificatione dicit auctor libri De visu quia nullum visibile simul totum videtur, sed pro immutatione pyramidis. Dicunt communiter loquentes quia omne quod videtur sub angulo vel forma triangulari. 67 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 38a (41a) (1970) 120-2: Rei visibilis comprehensio fit per pyramidem radiosam, apprehensionis certificatio per axem super visibile transportatam. 68 Cf. supra Lib. I q. 5 nn Cf. supra Lib. I q. 5 n Cf. supra n Scilicet, per propositionem undequinquagesimam primae partis Perspectivae communis; cf. supra n Cf. supra n. 106.

136 136 numero, et per consequens specie. Maior patet, quia illae significant eandem rem, et aliae non significant eandem rem, igitur plus differunt essentialiter. Tenet consequentia, quia maior differentia specifica conceptuum arguitur ex diversitate modorum significandi. Quod autem sint cognitiones non-synonymae patet, quia uni 77v ex natura sua specifica convenit significare unam partem obiecti, et alteri aliam, et non illam; igitur sunt cognitiones nonsynonymae. Nisi velis dicere quod conveniret sibi a natura individuali et non specifica; xxiv et quod differentia naturalis haberet latitudinem, sicut fuit dictum in illa quaestione 73 Utrum tota anima sit in corpore etc. 109 Contra hoc: si individua eiusdem speciei haberent latitudinem, sequitur quod non essent individua eiusdem speciei. Probatur, quia sint tria individua eiusdem speciei a b et c alia in perfectione essentiali, et sint ut tria; et sint d e f eiusdem speciei perfecta, ut quattuor. Tunc arguitur sic: dabilis est conceptus absolutus adaequate significans prima tria, ratione convenientiae eorum essentialis; et non secunda tria, quia illa convenientia essentialis convenit illis primis tribus et non secundis. Et sic dabilis est conceptus adaequate significans illa tria, sic etiam dabilis est conceptus abstracte significans secunda tria ratione eorum convenientiae essentialis. Et illi duo conceptus differunt specie, et tamen significant individua eiusdem speciei. Si haberent talia individua latitudinem, igitur solutio non valet. Quod autem illi conceptus differant specie patet, quia sunt diversae species non-synonymae. Patet quia significant diversa. Et sic illa individua significantur per diversos conceptos non-synonymos; igitur differunt specie. 110 Nisi diceres quod consequentia non valet, significantur per diversas species etc., igitur differunt specie. Quia multi dicunt quod Sortes et suae partes quantitativae significantur per speciem specialissimam absolutam, et Plato et suae partes quantitativae per aliam speciem non-synonymam cum illa; et tamen Sortes et Plato non differunt specie, igitur. 111 Sed quomodo arguatur diversitas specifica rerum, potest haberi ex dictis in illa quaestione 74 Utrum potentiae animae distinguuntur per actus etc.; verum est propter illa argumenta. 112 Aliqui ex illa opinione 75 concedunt quod sensatio non sit aliquid unum, sed argumentum <est> ex infinitis specie differentibus 78r quae tamen sunt unum quantitative, quia extenduntur eadem quantitate sive extensione; sicut ramus pro una mediate aridus, et pro alia viridis Sed contra illam solutionem, et contra opinionem: 77 sequitur quod sensus sit infinitae activitatis. Consequens falsum. Probatur tamen consequentia, quia sensatio habet infinitas partes, quarum quaelibet repraesentat aliquam partem sensibilis. Tunc sensus secundum quamlibet vitaliter formatur in obiectum; et quia sic tendere dicit actionem, sequitur quod sensus sit infinitis activitatis. 114 Respondetur quod non sequitur sensum esse infinitae activitatis. Unde licet ibi fuit infinitae tendentiae, tamen non quaelibet est tanta sicut haec certa data demonstrando unam earum. Ergo non est ibi infinita tendentia, loquendo categorematice. Unde sicut non sequitur in hoc continuo sunt infinitae partes quarum quaelibet est quanta, ergo hoc est infinitum, sic nec in proposito valet ibi sunt infinitae tendentiae sive lationes, et quaelibet est alicuius actionis, ergo hic est actio infinita. 73 Cf. supra Lib. II q. 7 nn Cf. supra Lib. II q. 5 n Cf. supra n Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima II tr. 1 q. 4 (1507) 20r (s.n.): Arguitur: in eodem continuo et supposito sunt plures formae substantiales, ergo. Antecedens probatur de arbore ferente poma et pira. Idem patet de ramo partim viridi et partim arido. 77 Cf. supra n. 106.

137 Sed dices contra: intellectus non potest ferri simul per infinitas intellectiones; et quia quaelibet pars sensationis est divisibilis, oportet quod cuiuslibet partis latio sit tanta sicut intellectionis indivisibilis. Et per consequens sensus non potest ferri cognitive per omnes partes sensationis. 116 Respondetur quod non cuiuslibet partis sensationis latio sit tanta sicut intellectionis indivisibilis. Unde intellectus per aliquam intellectionem tante fertur in obiectum sicut per totam sensationem, ut patet de intellectione prima et sensatione, quae sunt eiusdem obiecti; immo per aliquam plus. Et clarius fertur quam per totam sensationem; immo quam per duas. 117 Consequenter est dicendum quod si verteretur visibile, sic quod pars quae primo erat dextra fieret sinistra et econverso, partes illius sensationis corrumpuntur, et novae regenerantur. Sed si manerent per potentiam dei, adhuc medietas dextra sensationis significaret partem quae ante versionem fuit dextra medietas obiecti. 118 Arguitur contra 78v illam 78 opinionem: quaelibet pars sensationis repraesentat totum sensibile; igitur illa opinio falsa. Arguitur, quia quaelibet pars sensationis est generata a toto cumulo specierum obiecti, sicut tota sensatio. Igitur sicut tota sensatio repraesentat totum obiectum, ita quaelibet pars sensationis. Et antecedens patet ex tertia propositione primae partis Perspectivae, 79 quae dicit Quemlibet punctum luminosi obiectum sibi mediatum totum illustrare. 119 Respondetur quod licet quodlibet punctum visibilis multiplicet speciem suam ad totum humorem glacialem, tamen non fit visio per quamlibet speciem receptam in humore glaciali, ut patet vicesima sexta propositione primae partis, 80 dicentis Visionem fieri per lineas rectas super oculum orientes. Unde solum fit visio per illam pyramidem radiosam cuius axis transit per centrum oculi, ut dictum 81 est. Modo licet ad partem minimam oculi veniunt species a qualibet parte obiecti, tamen non per omnes fit visio, quia non per obliquas cadentes super oculum, ut patet in exemplo Per hoc ad argumentum. 121 Corollarium: totum obiectum videre per unam totam pyramidem includentem multas alias pyramides et aliquae partes videntur per partiales pyramides, scilicet quae habent pyramides quarum axis transit per centrum oculi. Aliquae etiam ut forte una tota medietas videtur non per pyramidem partialem, sed per partem pyramidis totalem, ut dictum 83 est. Exemplum: in figura 84 pars c d videtur per specialem xxv partialem quae participat in axe totius; pars autem a c vel d b non videtur per specialem pyramidem, sed per partem pyramidis totalis. 122 Arguitur contra illa iam dicta: sequitur quod oporteret intellectum formare infinitas intellectiones primas. Consequens falsum. Et probatur consequentia, quia quidquid sensus sentit, intellectus intelligit. Sed sensus sentit quamlibet partem proportionalem sensibilis, xxvi igitur intellectus intelligit quamlibet partem proportionalem sensibilis. Et non unica intellectioni, 79r quia illa esset communis; igitur pluribus seu infinitis. Maior probatur, quia 78 Cf. supra n Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 3a (1970) 62: Quemlibet punctum luminosi vel illuminati obiectum sibi medium totum simul illustrare. 80 Cf. immo Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 28a (1970) 108: Visionem fieri per lineas radiosas recte super oculum orientes. 81 Cf. supra n Cf. supra n Cf. supra n Cf. fig. 1, supra Lib. I q. 5 n. 49.

138 138 intellectus quoad intellectiones primas non est liber; igitur non esset ratio quare potius formam intellectionem totius, et non cuiuslibet partis. 123 Respondetur negando conclusionem. Ad probationem, negatur maior. Ad probationem, intellectus non est liber etc., respondetur quod ratio est quia intellectus intuetur seu respicit totam sensationem interiorem, et non divisim quamlibet partem, propter imperfectum modum intelligendi quam habet ibidem, scilicet propter colligantiam quam habet ad sensum quoad primas intellectiones. 124 Arguitur adhuc contra illam 85 opinionem: sequitur quod sensus infinite xxvii cognosceret, et infinite imperfecte. Consequens falsum. Consequentia probatur, quia per infinitas sensationes ferretur, ut dictum 86 est; et non potest esse aeque attentus ad plures sensationes sicut ad paucas; igitur infinite imperfecte cognosceret. 125 Respondetur negando consequentiam. Ad probationem, conceditur maior; et negatur quod non potest esse aeque attentus etc.; immo dico quod aeque attentus est ad omnes partiales sensationes collective loquendo, quia ad totam sensationem quae est omnes suae partes, ut suppono. Sed argumentum bene probaret, si ad omnes divisim essent ita attentus. 126 Arguitur adhuc contra illam opinionem: 87 multotiens species multiplicatae ab una parte obiecti, scilicet dextra, deportantur per ventum 88 ad sinistram partem oculi et econverso; ergo medietas dextra sensationis non repraesentat medietatem dextram obiecti. 127 Confirmatur de sensatione in sensu communi, ad quam etiam non est habitudo obiecti. 128 Confirmatur: una pars sensationis sensus communis non producitur per species a certa parte obiecti multiplicitas, et alia per alias; immo producitur per intentiones a sensatione exteriori procedentes. Non igitur apparet quam partem xxviii obiecti repraesentaret una pars huiusmodi sensationis sic quod non aliam. 129 Confirmatur: in somno formamus phantasmata mirabilia; immo aliquarum rerum quas numquam prius novimus. Et non 79v potest rationaliter dari quam partem repraesentat una pars sensationis <Opinio secunda> 130 Pro ista materia et alia quae possunt adduci est alia opinio 89 quae tenet quod sensus per sensationem totalem fertur in suum obiectum, sic quod non per unam partem sensationis in partem sensibilis, et per aliam in aliam. Unde apparet quod sit similis modus ferendi intellectus per suam primam intellectionem sicut sensus per suam sensationem; maxime si intellectio et talis sensatio sint eiusdem obiecti. Intellectus autem fertur in totum obiectum, et non per unam partem in unam partem, et per aliam in aliam. Quid ergo obstaret quod sensus etiam sic ferretur? 131 Confirmatur: intellectus humanus habens unam intellectionem divisibilem intensive per omnes gradus simul fertur in obiectum, et non per aliquot gradus in unam partem, et per aliquot in aliam. Sic etiam potest dici de sensu respectu sensationis divisibilis, cum apparet esse eadem ratio quantum ad sensationem divisibilem extensive, et intellectionem divisibilem intensive. 85 Cf. supra n Cf. supra n Cf. supra n Sed cf. Albertus Magnus De anima II tr. 3 c. 6 (1968) 106a: Et ideo ventus non aufert vel affert colores, sed bene obtundit auferendo sonos in parte et non in toto; odores autem et affert et aufert in toto, sicut dicit Avicenna et veritas per experimenta attestatur. 89 Cf. supra Lib. I q. 5 n. 60.

139 Consequenter, secundum illam opinionem, potest dici quod non valuit solutio 90 argumenti quod pars dextra a natura individuali habet repraesentare Sortem, et sic non differet specie reali a conceptu Platonis. 133 Et cum dicebatur 91 quaelibet pars sensationis est sensatio, igitur debet repraesentare partem sensibilis, et per consequens intellectus fertur per quamlibet partem in partem sensibilis ; respondetur negando consequentiam. Unde in simili non sequitur de assensu istius propositionis si homo est asinus, homo est rudibilis, qui intensive habet plures gradus quorum quilibet est assensus partialis, et tamen intellectus nec per totalem assensum nec per aliquam eius partem fertur assensive in aliquam partem propositionis datae. 134 Sed contra: quam naturale est toti sensationi totum sensibile repraesentare, tam naturale est parti repraesentare partem. 135 Hoc ista opinio 92 negat. Unde apparet esse simile de assensu istius propositionis dictae, per quam totum fertur intellectus in totam propositionem, et non per nullam 80r eius partem in aliquam partem propositionis. 136 Consequenter est concedendum, secundum istam opinionem, 93 quod tota sensatio repraesentat quamlibet partem obiecti. Nec sequitur propter hoc eam esse communem, quia non significat sic unam partem quin eadem significatione; significat etiam omnes alias. Et igitur sibi repugnat supponere, quia ly Sortes significat materiam et formam Sortis; et tamen ut sic non est terminus communis. Similiter significat duas medietates, et tres tertias Sortis, et non est ut sic terminus communis. Sed ex hoc est terminus communis quia ex modo suae significationis sibi non repugnat supponere pro pluribus, etc Et etiam concesso quod sensatio significet quamlibet partem obiecti distincte, adhuc non significat divisim illas partes. Nam conceptus Sortis significat divisim materiam et formam; etiam significat unam medietatem, et cum hoc aliam, non tamen pro eis divisim supponat. Etiam sensatio de albo significat divisim albedinem et subiectum, quia significat albedinem et cum hoc subiectum; et tamen pro eis divisim non supponat. 138 Sed apparet tamen quod illa sunt debiliter probabiliter dicta. 139 Aliter, aliqui 95 dicunt quod per istam sensationem totalem non distincte noscitur una res contra aliam; sed si sic noscuntur partes, hoc est per alias et alias sensationes. Nec videtur patere, ex duodequadragesima propositione primae partis et eius commento. 96 Et hoc satis videtur patere. Si enim video folium plenum scriptura, non una visione distinguo inter litteras; 90 Cf. supra n Cf. supra n Cf. supra n Cf. supra n Aristoteles De int. 7 17a39-40; Hamesse 305 (10): Universale est quod aptum natum est praedicari de pluribus, et singulare quod non. Cf. Ioannes Buridanus Summulae de dialectica 1.3.5: Terminus communis est qui aptus natus est praedicari de pluribus, ut homo de Socrate et Platone. 95 Non inveni. 96 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 38a (41a) (1970) 120: Rei visibilis comprehensio fit per pyramidem radiosam, apprehensionis certificatio per axem super visibile transportatam; I com. 38a (41a) (1970) 120-2: Pyramis enim radiosa a visibili oculo impressa rem oculo repraesentat, sed certificatio fit de visibili per rotationem oculi super rem quae basis est pyramidis. Licet enim tota pyramis sit perpendicularis super centrum oculi, id est anterioris glacialis, non tamen super totum oculum. Unde sola perpendicularis illa quae axis dicitur, quae non frangitur, rem efficaciter repraesentat, et alii etiam radii quo ei sunt propinquiores eo fortiores et potentiores in repraesentando. Ad hoc igitur oculus rotatur ut res quae simul sub pyramide ea praesentatur per hanc perpendicularem successive oriens efficaciter discernatur. Et de hac certificatione dicit auctor libri De visu quia nullum visibile simul totum videtur, sed pro immutatione pyramidis. Dicunt communiter loquentes quia omne quod videtur sub angulo vel forma triangulari.

140 140 sed quamlibet litteram, si contra aliam distinguo, nosco visione speciali. Patet xxix quia quaelibet ab alia situaliter distat. Et ergo cum volvitur oculos super eam, causatur visio specialis, ut tenet ex commento propositionis allegatae, et etiam ex duodetricesima propositione. 97 Sic ergo, cum partes papyri xxx tantum distent quantum litterae, inter eas visus distinguit non una visione sed multis. Ergo vult ipsa opinio 80v quod tota sensatio repraesentat totum obiectum, et nulla pars eius aliquid repraesentat. 140 Et illa est secunda opinio, et nunc probabilior. 141 Corollarium: illa consequentia non valet, tota sensatio est eiusdem rationis in omnibus partibus, igitur totum idem repraesentat. 142 Contra illam opinionem 98 arguitur: sit visibile propinquum oculo ita quod videatur, et sit sensatio in oculo extensa et pedalis quantitatis; recedat consequenter visibile ab oculo <ita> quod non videatur. Tunc tempore recessus oculus semper videt visibile; et non per totam sensationem, cum continue sensatio secundum mutationem anguli in oculo desinat esse secundum partes extremales. Similiter desinit secundum intensionem, eo quod species continue remittuntur. Igitur pars repraesentabit totum obiectum. Nisi diceretur quod continue formaretur alia sensatio, et sic infinitae sensationes formarentur in quantum parva distantia. 143 Similiter argueretur si obiectum esset distans, et appropinquaret ad oculum. 144 Ad hoc potest responderi quod illud quod fuit pars aut erit pars sensationis repraesentat totum obiectum; sed non quando est pars. Quia quando est pars, sensus circa eam non advertit, sed advertit <ad> totam sensationem. 145 Corollarium: accidentale est sensationi repraesentare obiectum secundum illum modum. Etiam potest dici quod formetur continue alia et alia sensatio, secundum quod sensibile elongatur a sensu, et praesertim cum circumstantia aliqua desinit percipi. 146 Sed contra: pars sensationis repraesentat partem sensibilis; igitur. Arguitur per propositionem tricesimam septimam primae partis, 99 dicentem Visionem fieri per hoc quod in glaciali est ordinatio speciei sicut exterius rei, cuius causa subditur in commento, 100 quia nisi sic fieret oculus rem distincte non videret. Si enim species duarum partium rei visibilis in eadem parte glacialis recipiantur, partes rei distincte non cognoscerentur propter confusionem formarum manentium simul in eadem parte. 147 Respondetur quod propositio illa et commentum volunt 81r quod ad hoc quod res videatur secundum suam figuram et magnitudinem, oporteret quod sit consimilis ordinatio specierum in humore glaciali qualis est ordinatio partium rei visibilis. Et quia sic non est quando oculus ponitur in centro speculi concavi, igitur non videt se secundum suam figuram et magnitudinem. 97 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 28a (31a) (1970) 108: Visionem fieri per lineas radiosas recte super oculum orientes. Cf. supra n Cf. supra n Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 37a (40a) (1970) 120: Visionem fieri per hoc, quod in glaciali est ordinatio speciei sicut exterius rei. 100 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I com. 37a (40a) (1970) 120: Huius possibilitas patet, non obstante parvitate glacialis, quoniam tot sunt partes minime sicut maxime magnitudinis. Species autem sine materia recipiuntur. Ergo quantumcunque sit visibile quod videtur, species eius distincte et ordinate recipi potest in glaciali humore, quod nisi fieret oculus rem distincte non videret. Si enim species duarum partium rei visibilis in eadem parte glacialis recipiantur, partes rei distincte non cognoscerentur pre confusione formarum moventium oculum in eadem parte.

141 Arguitur adhuc contra illam opinionem: 101 ad quamlibet partem oculi venit pyramis radiosa ab aliqua parte obiecti, igitur in qualibet parte causatur visio partialis. Tenet consequentia ex duodequadragesima xxxi propositione primae partis, 102 quae dicit Rei visibilis comprehensio fit per pyramidem radiosam. Arguitur per quartam propositionem primae partis, 103 quae dicit quod Totum illuminosum pyramidem sui luminis in quolibet puncto medii terminare. 149 Respondetur quod visio non fit nisi per perpendicularem super oculum cadentem, ut prius 104 est tactum ibi, Utrum <universale> nihil est aut posterius est. 150 Sed contra hoc arguitur: per aliquos radios fit visio, quia dicit quadragesima secunda propositio primae partis, 105 Per radios qui oblique super oculum oriuntur visio figuratur et ampliatur. 151 Confirmatur: sequitur quod per nullam pyramidem fieret visio, cum nullam sit perpendicularis super oculum; ut patet per tricesimam quintam primae partis, 106 quae dicit Omnium radiorum super visum orientium unum solum recte est transire non fractum, sed talis radius non est pyramis, in eius commento 107 dicitur Pyramis igitur radiosa sub qua res videtur tota frangitur in ingressu interioris glacialis, excepta linea que transit per omnia centra, quae axis appellatur. 152 Ad illa respondetur quod visio solum fit per pyramidem cuius axis non frangitur et est perpendicularis super oculum. Nec contra hoc est quod visio ampliatur per radios obliquos. Et sic adhuc taliter ampliatur. 81v 153 Sed contra illud arguitur sicut prius: 108 datur media pars oculi a qua venit pyramis radiosa cuius idem est axis cum totali pyramide, et ergo per illam partialem pyramidem fit visio. Tenet consequentia ex pluribus propositionibus Perspectivae. 109 <Ad argumentum de partibus sensationis> 154 Per hoc ad argumentum. 110 Apparet prima opinio 111 verior, scilicet quod quaelibet pars sensationis, scilicet partem sensibilis quae formatur per pyramidem cuius axis transit per 101 Cf. supra n Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 38a (41a) (1970) 120: Rei visibilis comprehensio fit per pyramidem radiosam. Certificatio vero comprehensionis fit per axem eius super visibile transportatum. 103 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 4a (1970) 64: Totum luminosum vel illuminatum pyramidem sui luminis in quolibet puncto medii terminare. 104 Cf. supra Lib. I q. 5 n Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 42a (45a) (1970) 124: Per radios qui oblique super oculum oriuntur visio vigoratur et ampliatur. 106 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 35a (38a) (1970) 118: Omnium radiorum super visum orientium unum solum necesse est transire non fractum. 107 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I com. 35a (38a) (1970) : Cuius ratio est quoniam super speras eccentricas impossibile est plures una linea esse perpendiculares. Pyramis igitur radiosa sub qua res videtur tota frangitur in ingressu interioris glacialis, excepta linea illa quae transit per omnia centra, quae axis appellatur. 108 Cf. supra n E.g., Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 28a (31a) (1970) : Visionem fieri per lineas radiosas recte super oculum orientes; com. 28a (31a) (1970) : Quod patet quoniam nisi species rei visibilis distincte oculum sigillaret oculus partes rei distincte non apprehenderet. Nec posset esse distinctio partialium specierum partes rei repraesentantium nisi per lineas rectas. Aliter enim invicem confunderentur et rem confuse oculo repraesentarent. Amplius abscissis lineis rectis inter visibile et visum, visio cessat. Ergo oppositum oppositi est causa. 110 Cf. supra n Cf. supra n. 105.

142 142 centrum oculi, scilicet quaelibet pars habens pyramidem quae participat in axi totius. Sed non oportet quod medietas repraesentat medietatem. Et sic ista opinio vel modus dicendi apparet tamquam medius inter alias. 155 Buridanus 112 dicit quod intellectio inhaeret toti composito. 156 Contra: intellectio non educitur de potentia totius compositi; igitur non inhaeret sibi. 157 Confirmatur: intellectio est indivisibilis extensive; igitur non inhaeret toti composito. 158 Ad primum negatur consequentia. Unde accidens bene potest educi de potentia alicuius subiecti, et inhaerere 82r eidem; et cum hoc alteri, dum coexsistunt sibi penetrative, sicut materia et forma. 159 Ad secundum negatur consequentia. Et conceditur consequenter quod anima nullum accidens habet quod sibi adaequate inhaeret et soli. Et hoc secundum Buridanum. 113 Sed bene habet accidens quod solum de potentia eius educitur. Unde sic anima bruti nullum habet accidens sibi adaequate inhaerens; sed tamen adhuc differt ab intellectione quia est divisibilis, et intellectio indivisibilis. 160 Sed adhuc contra Buridanum, pro illa parte sequitur quod nullus habitus intellectualis maneret in anima post mortem. Et sic tunc anima rustici esset aeque perfecta accidentaliter sicut doctoris. Et sic non praemia remur propter scientiam. 161 Respondetur quod illa accidentia totaliter manent in anima, et non corrumpuntur ad corruptionem composito. Et miraculo se transeunt de materia remanentia in anima post mortem. Econtra autem, quando anima reunitur materiae, transeunt in materiam. 162 Sed tamen illud est plurificare miracula. Igitur probabilius potest dici quod intellectio soli animae inhaeret. 163 Sed 114 ad Philosophum, 115 qui dicit Melius est autem non <dicere> animam misereri aut addiscere aut intelligere, sed hominem : 164 Respondetur quod vult quod homo magis consuete est subiectum denominationis respectu intellectionis quam anima. Et sic patet cui inhaeret intellectio, sensatio, species sensibilis, quid est sensus, etc. 165 Ad xxxii quaestionem respondetur quod anima est virtus passiva. Primo respectu sensationum quae inhaerent xxxiii materiae primae et sibi. Etiam est virtus passiva respectu 112 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 33: intellectio inhaereat toti composito et utrique parte. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 9 (ed. Pattin 1988) Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 1 n. 9: Et ponuntur ergo aliquae conclusiones. Prima est quod anima est substantia; n. 12: Item operationes principales substantiales non debent reduci in aliquod accidens tamquam in principale principium ipsarum sed in substantiam. Cf. supra Lib. II q. 1 nn Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 32: Et ideo nec anima nec materia dicitur sentire tamquam totale subiectum sensationis. Et hoc intendebat Aristoteles in primo huius dicens sic: Dicere autem animam irasci simile est et si aliquis dicat eam texere vel aedificare. Melius autem fortasse est non dicere animam misereri aut addiscere aut intelligere sed hominem. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 9 (ed. Pattin 1988) 250. Cp. Marsilius de Inghen Quaestiones De anima II q. 10 (ms. Wein Österreichisch Nationalbibliothek cod. lat. 4537) f. 383rb: Secunda propositio quod ipsum animal vel totum compositum proprie loquendo dicitur sentire. Patet, quia Aristoteles in primo huius tractans de erroribus attribuit huiusmodi operationes toti composito; dicit enim, non tantum dicens animam irasci, gaudere, timere, sed melius hominem aut animal. (ed. Pattin 1988 p. 310). 115 Cf. Aristoteles De anima I,4 408b11-5: Melius enim fortasse est non dicere animam misereri, aut addiscere, aut intelligere, sed hominem anima.

143 143 intellectionis, quae secundum communem opinionem 116 sibi soli inhaeret. Sed anima respectu specierum qualitatum sensibilium non est virtus passiva, quia ipsae soli materiae inhaerent. Etiam anima est virtus passiva respectu assensum. Similiter anima est virtus activa respectu nutritionis, augmentationis, et intellectionis. Et sic anima respectu intellectionis est virtus activa et passiva, licet in diversis generibus causarum. Est enim causa materialis inquantum recipit in se sensationem; et efficiens inquantum producit eam, etc. Tenet consequentia, quia actus solum inhaeret subiecto de cuius potentia educitur; quia alias nullibi datur instantia. 166 De ultima materia quaestionis principali possunt haberi opiniones. 167 Quarum una diceret quod quaelibet pars sensationis repraesentet totum sensibile. Et illa fuit tacta in quinta quaestione 117 primi. 168 Secunda opinio 118 <est> qui diceret econverso quod tota sensatio repraesentat quamlibet partem sensibilis. Nec est inconveniens quod aliud significaret plura dum non pro eis supponeret. 169 Tertia opinio esset ista secunda hic recitata, 119 scilicet quod quaelibet pars sensationis 82v repraesentaret xxxiv partem sensibilis. 170 Quarta 120 esset, quae nunc est communis, quod tota sensatio repraesentat totum sensibile. 171 Quinta 121 esset media inter istas duas, quod aliqua pars sensibilis repraesentaret aliquam partem sensibilis, et aliqua non. Unde solum illa a qua venit pyramis radiosa, cuius idem est axis cum totali pyramide Et posset consequenter dici secundum eos sicut tactum est, etc. 173 Sequitur quaestio. 116 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 9 n. 3: Et hoc etiam patet quia omnes communiter ponunt quod sensatio et intellectio sint actiones immanentes. 117 Cf. supra Lib. I q. 5 n Cf. supra n Hic, id est, Lib. I q. 5 n Cf. supra Lib. I q. 5 n Cf. supra n Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 38a (41a) (1970) 120: Rei visibilis comprehensio fit per pyramidem radiosam. Certificatio vero comprehensionis fit per axem eius super visibile transportatum.

144 <Lib. II Q. 10. Utrum necesse est ad sentiendum esse sensum agentem> 1 Quaeritur decimo utrum necesse est ad sentiendum esse sensum agentem. 1 2 Suppositio 2 prima: 3 Non potest argui nobilitas potentiae nisi ex nobilitate operationis vel modi operandi. Et intelligitur conclusio de potentiis activis solum. 3 Corollarium: quod caliditas non arguitur ex illa suppositione perfectior quam materia prima, quia materia prima non est potentia activa. 4 Corollarium: forma substantialis ignis est nobilior quam caliditas ignis, licet ambae natae sunt producere formam ignis, quia adhuc modus agendi formae substantialis est nobilior quam caliditatis, quia dirigit caliditatem in agendo. 5 Suppositio 4 secunda: 5 Sensatio est nobilior operatio quam sit vegetatio, cum secundum hanc operationem gradus animalium excedit ipsum gradum plantarum; igitur concluditur quod sensatio est opus nobilissimum animae sensitivae, quae non est intellectiva. 6 Pro illo est notandum quod nutritio vel vegetatio essentialiter est nobilior sensatione; sed sensatio in genere operationum est nobilior, cum per eam potentia cognitive fertur in obiectum. 7 Aliter dici potest quod sic intelligatur quod omnia requisita ad sensationem sunt nobiliora quam omnia requisita ad vegetationem, quia omnia requisita ad vegetationem etiam requiruntur ad sensationem, et cum hoc plura. 8 Contra 6 iam dictam: sensatio ordinatur in nutritionem tamquam in finem; igitur etiam est nobilior in esse actus sive operationis. 7 83r 9 Consequentia tenet, quia deterius ordinatur in melius i ita quod melius est finis deterioris. Et antecedens patet, quia ad hoc dati sunt animalibus sensus ut a longe quaerant nutrimentum, sicut recitat Buridanus 8 in quaestione; igitur. 10 Respondetur 9 distinguendo antecedens. Si intelligitur de fine primaria intentione, negem; saltem considerando eam in esse actus. Unde primaria intentione nutritio in esse actus 1 Resp. Aristoteles De anima II,5 416b33-4: Determinatis autem his dicamus communiter de omni sensu. Sensus autem in ipso moveri que et pati accidit, sicut dictum est. Videtur enim quedam alteratio esse. 2 Adn. mg. manu 2: <<Suppositi>>o. 3 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 n. 5: Primo supponebant quod non possit argui nobilitas potentiae vel subiecti nisi ex nobilitate operationis vel modi operandi. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 10 (ed. Pattin 1988) Adn. mg. manu 2: <<Sup>>positio secunda. 5 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 n. 6: Secundo supponebant quod sensatio sit nobilior operatio quam sit vegetatio cum secundum hanc operationem gradus animalium excedat gradum plantarum; ideo concluditur quod sensatio sit opus nobilissimum animae sensitivae quae non est intellectiva. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 10 (ed. Pattin 1988) Cf. Magister Thomas Recapitulatio quaestionum De anima II q. 10 (Cod. Heiligenkreuz, Stiftsbibliothek, cod. 303) f. 234v: Sed dices: nutritio est nobilior quam sensatio, quia nutritio est finis sensationis. 7 Adnotatio in cap. pag. (83r), ex alia manu: <<Item sensatio in uno modo passum, licet habet nobilissimum operationem>> (rep. et del. in ima pag.) <<...>> ad super cum definitione superioris. Quaelibet operatio qua anima operatur est nobilior in esse act<<us>> quam vegetativo, quia per illas operationes anima plus assimilatur primo enti. 8 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 n. 11: Animalibus autem indigentibus quaerere a longe alimenta dati sunt sensus ad hoc necessarii, propter quod in illis nutritio et similis generatio videtur esse finis sensationis, et finis est nobilior ordinatis ad finem. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 10 (ed. Pattin 1988) 254.

145 145 ordinatur in sensationem, quia nutritio data est animali ut per ipsam attingat suum debitum statum in quo potest exercere operationes sibi debitas. Si autem argumentum intelligitur de fine secundaria intentione, negatur consequentia. 11 Respondetur quod illud intelligitur de fine gratia cuius sive primaria intentione dicto, et ille finis est causa rei. Unde primaria intentione vivimus ii et nutrimur ut cognoscamus, et non vivimus iii ut comedamus vel ut nutriamur. 12 Tertia 10 suppositio, 11 Quia anima sensitiva est nobilior etiam in bruto, ut in equo vel cane, quam sit aliqua forma vel dispositio rei inanimatae, ut lapidis, ferri, aquae, vel aëris. 13 Contra: caelum est nobilius rana; igitur. Arguitur quia est agens principale in eius productione, et semper agens est nobilius effectu, vel aeque nobile. 14 Respondetur quod non oporteret omne agens esse nobilius vel aeque nobile sicut est effectus productus, ut in qualitativa dispositione producente parvus nobilior est quam totum caelum, secluso deo et intelligentiis. 15 Quarta 12 suppositio est, 13 Semper necesse est agens esse honorabilius passo, ut habetur tertio huius. 14 Quod apparet verum si sit agens principale non solum dispositum. Et illa suppositio intelligitur sic quod semper agens nobiliori modo se habet inquantum agit, quam passum inquantum 83v patitur. 16 Ex istis suppositionibus vult prima opinio 15 quod sicut Aristoteles 16 concludit intellectum agentem ex illo universali principio, scilicet in omni natura ubi invenitur aliquis novus effectus, necesse est esse duo principia, scilicet activum et passivum, ex illo etiam arguitur esse sensum agentem. Nam si anima intellectiva non ageret sensationem, tunc obiectum 9 Cf. Magister Thomas Recapitulatio quaestionum De anima II q. 10 (Cod. Heiligenkreuz, Stiftsbibliothek, cod. 303) f. 234v: Respondetur, distinguendo; quia nutritio primaria intentione ordinatur in sensationem, quia nutritio data est animali ut per eam attingat suum debitum statum in quo potest in operationes sibi debitas, scilicet cognoscere, sentire, etc. Sed secundaria intentione sensatio ordinatur in nutritione, ut scilicet distinguit inter conveniens nutritum et disconveniens. 10 Adn. mg. manu 2: Tertia s<<uppositio>>. 11 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 n. 7: Tertio supponebant quod anima sensitiva est nobilior in bruto, ut in equo aut cane, quam sit aliqua forma vel dispositio rei inanimatae ut lapidis, ferri, aquae, vel aëris. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 10 (ed. Pattin 1988) Adn. mg. manu 2: Quarta s<<uppositio>>. 13 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 n. 8: Quarto supponebant quod semper est necesse agens esse honorabilius passo, ut habetur tertio huius, quod apparet verum si sit agens principale (non solum dispositivum vel instrumentale agentis principalis), et etiam quod passum non habeat nobiliorem operationem quam sit passio secundum quam patitur ab illo agente. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 10 (ed. Pattin 1988) Cf. Aristoteles De anima III,5 430a18-19: Semper enim honorabilius est agens patienti et principium materia. 15 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 n. 3: De ista quaestione fuerunt valde diversae opiniones. Unde multis visum est quod omnino in proposito sit proportionaliter dicendum de sensu et intellectu, quia Aristoteles, ubi inquisivit intellectum agentem, posuit rationem communem sensui et intellectui, dicens universaliter quod in omni natura, scilicet ubi invenitur novus effectus, necesse est esse duo principia, scilicet activum et passivum, et quod semper oportet esse honorabilius agens passo. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 10 (ed. Pattin 1988) 252. Cp. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 12 (ed. Pattin 1988) 329: Bene sic arguit <Aristoteles>: in omni mutatione ubi aliquis effectus de novo producitur, ibi oportet ponere agens producens huiusmodi effectum, et patiens recipiens huius<modi> effectus. 16 Cf. Aristoteles De anima III,12 430a10-4: Quoniam autem sicut in omni natura est aliquid aliud quidem materia in unoquoque genere (hoc autem est omnia potentia illa), alterum autem est causa et efficiens, quod est omnia facit, ut ars ad materiam sustinuit, necesse est et in anima esse has differentias.

146 146 ageret eam tamquam principale agens. Et sic erit nobilior sensu, quod est contra secundam suppositionem. 17 Et patet consequentia ex quarta suppositione, 18 quia anima sensitiva ut sic nullam haberet operationem. 17 Contra: omnia possunt salvari dicendo iv quod sensus et intellectus sint virtutes passivae solum. Arguitur quia diceretur 19 sicut in generatione ranae per putrefactionem quod dator formarum producat eam, et nullum aliud agens particulare concurrit ad productionem eius; sic etiam diceretur hic. Tenet consequentia a simili Respondetur quod non est simile, quia in generatione ranae concurrit materia praedisposita et determinata ad recipiendum formam ranae, et non alterius. Sed potentia sensitiva ad certas operationes recipiendas non magis determinantur quam ad oppositas, ut habita specie obiecti non plus determinatur ad componendum quam ad dividendum, vel ad movendum se potius huc quam illud. v In generatione autem ranae non potest assignari causa particularis coniuncta aeque nobilis cui eius generatio potest attribui. Satis vi autem est hic ubi datur causa naturalis coniuncta, scilicet anima. 19 Buridanus 21 dicit 22 pro prima conclusione, Ego autem credo et puto demonstrabile esse quod ad nostram intellectionem et ad omne aliud quod fit, necesse est concurrere active, immo principaliter agere, primum intellectum 84r agentem, qui quidem omnibus dat esse et vivere. Hiis quidem clarius, hiis vero obscurius, ut dicit Aristoteles primo Caeli Pro 24 illa conclusione est notandum quod prima causa non potest suam totalem activitatem respectu alicuius effectus communicare alicui causae secundarie, sic quod non concurrat ipsa causa prima ad talis effectus productionem, quia ad hoc sequitur contradictio, sic arguendo, si a causa secunda producit effectum b sine deo coagente, tunc arguitur sic: quando a agit b, tunc prima causa intelligit vel vult b esse, vel non. Si sic, tunc etiam producit b, quia primam causam producere effectum est ipsam velle et intelligere effectum esse. Nec potest dici secundum, scilicet quod non, quia tunc aliquid vii fieret quod prima causa non nosceret vel vellet esse, quod est absurdum. 21 Sed contra: prima causa intelligit et vult deum Patrem esse, et tamen non sequitur igitur producit eum ; quia Pater non producitur. Sic videtur quod, quamvis prima causa intelligat effectum esse et vult ipsum esse, non sequitur quod igitur producat ipsum, quia non vult eum esse a se, sed a particulari agente cui communicat totam productivitatem illius effectus. 17 Cf. supra n Cf. supra n Cp. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 n. 12: Propter quod oportet concludere quod ad generationem ranae concurrit aliud agens principalius incorporeum et nobilius (naturalius Pattin), quod Avicenna vocat datorem formarum qui est ipse Deus benedictus a quo vel solo vel principaliter agente fit in materia disposita omne quod fit. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 10 (ed. Pattin 1988) 255. Cf. Avicenna Liber de philosophia prima IX c. 5 (1980) 493: recipit illas formas a datore formarum. 20 Cf. Boethius De topicis differentiis (1860) 1197D; cf. Petrus Hispanus Tractatus V,33 (1972) 73.23: Locus a simili est habitudo unius similis ad reliquum. 21 Adn. mg. manu 2: <<Conclusio>> Buridani. 22 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 n. 15: Ego autem credo et puto esse demonstrabile quod, ad nostram intellectionem et ad omne aliud quod fit, necessarium est concurrere active, immo principaliter agere, illum primum intellectum agentem qui omnibus quidem dat esse et vivere, hiis quidem clarius, hiis vero obscurius, ut dicit Aristoteles in primo Caeli. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 10 (ed. Pattin 1988) Cf. Aristoteles De caelo I,9 279a25-30: Unde et aliis communicatum est hiis quidem clarius, hiis autem obscurius esse et vivere. 24 Adnotatio in cap. pag. (84r), ex alia manu: Item intellectus habet se inesse natura quam ad intellectionem, et formalis etiam propter primum activum complexivum(?) sive iudicio, etc.

147 Respondetur quod non est simile de productionibus divinis ad intra et effectum ad extra ; immo argumentum 25 superius bene valuit, quia arguebat de effectu creabili. Sed non fuit formale, quia hoc argumentum non est formale, hoc vult deus esse, igitur hoc producitur. 23 Dubitatur 26 an prima causa per nolle positum corrumpat, sicut per velle positum producit. 24 Respondetur forte quod non, quia deus respectu nullius rei habet nolle, quia hoc sequitur iudicium de malitia rei. Nulla autem res est respectu dei mala. Et si quandoque nolle sequitur iudicium 84v de apparenti malitia solum hoc in deo non habet locum, cum deus distinctissime iudicet et nequeat decipi vel falli. 25 Arguitur: quaelibet causa secunda ex sua natura intrinseca habet aliquid viii productivitatis, ergo exire potest in actum causandi, prima causa solum conservative se habente. 26 Respondetur negando consequentiam. Unde in simile, quaelibet res praeter deum ex sua natura habet esse, et tamen esse non potest, prima causa non existente. Unde licet quaelibet causa secunda habeat aliquid productivitatis ex sua natura intrinseca, tamen dependenter habet illud, et ergo non potest agere, prima non coagente. 27 Consequenter dicendum quod totus effectus producitur a domino deo, et totus a causa secunda; non propter hoc sequitur ipsum bis produci. Quia ad hoc quod aliquid ix bis producatur a diversis causis, oportet quod totum producatur secundum se totum in diversis temporibus et ab eadem causa totali, quia ly bis denotat diversa tempora. Aut oporteret quod sit a diversis causis totalibus producatur, et causa totalis est producens effectum sic quod nulla alia causa eundem effectum sibi conproducat; et hoc quantum est ex parte agentis. Causa autem totalis respectu effectus est causa totum effectum producens, sic quod nihil sit ipsius effectus quod non producat. 28 Corollarium: nulla causa secunda est totalis causa alicuius effectus, referendo ly totalis ad agens. Patet, quia quaelibet causa secunda est essentialiter subordinata causae primae; igitur quidquid agit, agit in virtute alterius causae, scilicet primae. Alias non esset sibi essentialiter subordinata, quia illa causa dicitur essentialiter subordinata quae nequit agere nisi alia coagente. 29 Corollarium: nullius effectus producti naturaliter deus est causa totalis 85r quantum est ex parte agentis, quia quicumque effectus naturaliter probatur producitur a causa secunda quae conproducit effectum cum domino deo. 30 Corollarium: omni quae deus supernaturaliter producit, deus est causa totalis quantum est ex parte agentis, quia in tali productione nulla causa secunda conproducit. 31 Corollarium: idem effectus bene producitur a duabus causis totalibus, et hoc quantum est ex parte effectus. Patet, quia quilibet effectus naturaliter productus producitur a causa prima et a causa secunda totus. 32 Buridanus 27 dicit pro secunda conclusione sic: Sed ultra ego opinor etiam et credo quod anima nostra sit potentia activa ad intellectionem, et quod sic debeat dici intellectus agens. Et similiter quod anima sensitiva, sive in nobis sive in brutis, agat ad sensationem, et quod sic debeat dici sensus agens. 25 Cf. supra n Adn. mg. manu 2: dub<<itatio>> bon<<a>>. 27 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 n. 16: Sed ultra credo quod anima nostra sit potentia activa ad intellectionem et quod sic debeat dici intellectus agens, et similiter quod anima sensitiva, sive in nobis sive in brutis, agat ad producendum sensationem et quod sic debeat dici sensus agens. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 10 (ed. Pattin 1988) 256.

148 Corollarium ad illud dictum: eadem sensatio tota producitur a deo et anima; diversis tamen productionibus activis, sed una passiva. 34 Corollarium: idem effectus creatur in ordine ad deum, et in ordine ad alia agentia particularia generatur. 35 Notandum est etiam quod sensus non concurrit frustra, quia in hoc apparet bonitas dei permittentis agens secundarium secum conproducere. Et etiam propter hoc quia alias talis effectus non fieret naturaliter. 36 Et sciendum quod illa conclusio secunda intelligitur: si sensus de novo debet sentire, tunc agit ad sensationem. Unde si sensatio iam producta esset, tunc sensus sentiret et non agit eam. 37 Arguitur contra conclusionem responsalem tactam: productio ranae sine concursu particularis agentis aeque nobilis aut nobilioris non est miraculosa; igitur nec productio sensationis sine anima active concurrente. 38 Respondetur, concesso quod productio sensationis cum speciebus et prima causa, non concurrente anima active, non sit miraculosa. Tamen adhuc probatio 85v conclusionis probat quantum ad alios actus, scilicet complexivos <vel> divisivos, quia ibi non est aliud determinans particulare; et ergo anima ibi active concurrit. Et si sic est ibi, tunc verisimile est quod etiam ad sensationem concurrat active. 39 Sed contra illam solutionem: potentia sensitiva ut sic non est libera, immo naturalis; ergo semper aliquo determinatur ad suos actus. 40 Item, 28 de cane, quod enim visa via mala iudicat circuendum et non ambulandum per istam viam, per aliud determinatur, scilicet per apparentiam de malitia sive disconvenientia huius viae. 41 Respondetur quod potentia sensitiva etiam ut sic est libera ad aliquos suos actus, scilicet componere <vel> dividere; et licet aliud praecedat huiusmodi actus sine quo ipsi non possunt formari ad quod potentia habet se pure naturaliter, sicut tetigit argumentum de cane, tamen adhuc tales actus sunt liberi. Unde velle sequitur complacentia, nolle autem displicentiam; et tamen nolle et velle sunt actus liberi, complacentia autem et displicentia naturales. 42 Arguitur: omnia possunt salvari dicendo quod obiectum producat sensationem, non concurrente anima active, quia obiectum est substantia et sensatio accidens, et sic est nobilius effectus. 43 Respondetur quod non possunt omnia salvari, quia stat sensationem produci, obiecto iam corrupto, ut tenet de sono Item, etiam in somno anima actuat se producendo sensationem per speciem remissam, dimittendo intensam; ut patet de rebus longe transactis et sensatis somniando. 45 Item, obiecto eodem modo se habente, possunt produci diversae sensationes. 46 Arguitur: 30 omnia possunt salvari dicendo quod sensatio sit species sensibilis, igitur anima non concurrit active. 28 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 n. 19: Sed ultra non solum intellectus immo etiam sensus etiam in equo et cane componit et dividit. Iudicat enim quem vidit vel vocantem esse dominum suum et vadit ad eum. Et si viderit viam directam esse malam, iudicat non esse eundum per illam et quaerit aliam. Cp. Ioannes Buridanus (attrib.) Quaestiones in libros Aristotelis De anima II q. 12 (ed. Lokert 1563) 12ra: Item, nos videmus equum vel canem per sensum componere et dividere et quasi syllogisando discurrere, ut si videat dominum suum ultra aquam vel post fossam, iudicans quod non est veniendum ad dominum per viam rectam sed per viam obliquam circuibit fossatum. 29 Cf. infra Lib. II q. 11 n. 55.

149 Respondetur quod non possunt omnia salvari, quia sequitur quod anima sensitiva ut sic non esset nobilior vegetativam ut sic, ex quo non haberet nobiliorem operationem. 48 Item, tunc color vel lux esset nobilior 86r anima sensitiva ut sic, ex quo ageret sensationem, et anima sensitiva non; nec aliquam aliam nobiliorem operationem saltem ut sic, licet ageret nobiliorem effectum, ut esset nutritiva. Similiter patet idem, quia sensatio est actio immanens et perfectio animae; igitur sicut forma substantialis non propter hoc producit caliditatem, quia est sibi disconveniens, et sic non est de sensatione quae fit per animam. 49 Sed contra: lux cum deo sufficiunt ad producendum species lucis; ergo etiam species lucis cum deo sufficiunt producere sensationem, anima x active non concurrente. Tenet consequentia, cum non sit ratio diversitatis. 50 Respondetur quod haec est ratio diversitatis, quia in primo casu sunt agentia particularia sufficientia, in secundo autem non; immo stat esse debilem speciem in oculo sic quod sensus pro formatione sensationis se non actuat, quia non quaelibet species sufficit immutare sensum in tanto. 51 Arguitur contra propositiones conclusionis. Dicit enim Buridanus 31 quod In actionibus naturalibus oporteret concurrere agentia particularia determinantia ad hoc quod potius fiat illud quam aliud, ut ignis agens determinatur ad hoc quod producat ignem et non aquam; et semen equi determinatur ad hoc quod producatur equus et non capra. Modo constat quod eisdem obiectis concurrentibus intellectus noster libere potest formare propositionem affirmativam vel propositionem negativam, sicut enim possum formare in mente mea quod homo est asinus et quod homo non est asinus, et quod homo est animal, et quod homo non est animal. Ad hoc autem quod ego formo affirmativam et non negativam non determinat obiectum, vel phantasia. Igitur anima nostra ad hoc agit sicut agens particulare et determinans. Sed ultra non solum intellectus, sed etiam sensus ut in equo vel in cane componit et dividit. Iudicat enim quem videt vocantem esse dominum suum etc. Haec Buridanus. 52 Contra: nulla ratio Buridani concludit quod sensus agat ad sensationem. Arguitur quia illae rationes bene 86v probant quod agit actum complexivum et divisivum, 32 et quod format electionem; 33 sed non probat quod agat sensationem exteriorem. Et hoc dicit adversarius. Et 30 Cf. Ioannes Buridanus (attrib.) Quaestiones De anima (lectura prima) II q. 10 (ed. Patar 1991) 313: Sciendum est quod aliqui dicunt actum sentiendi non differe a specie sensibili; immo dicunt quod actus sentiendi est ipsamet species. 31 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 nn. 17-9: In actionibus autem naturalibus oportet praeter agens universale concurrere agentia particularia determinantia ad hoc quod potius fiat hoc quam illud, ut ignis agens determinat ad hoc ut producatur ignis et non aqua, et semen equi ad hoc ut producatur equus et non capra. Modo constat quod eisdem concurrentibus intellectus noster libere potest formare propositionem affirmativam vel negativam. Sic enim possum formare in mente mea quod hoc est asinus sicut quod hoc non est asinus, et quod homo non est animal sicut quod homo est animal; et ad hoc etiam quod ego formem affirmativam et non negativam, hoc non determinat obiectum vel phantasma; igitur anima nostra ad hoc agit sicut agens particulare et determinans. Sed ultra non solum intellectus immo etiam sensus etiam in equo et cane componit et dividit. Iudicat enim quem vidit vel vocantem esse dominum suum et vadit ad eum. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 10 (ed. Pattin 1988) Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 n. 18: Modo constat quod eisdem concurrentibus intellectus noster libere potest formare propositionem affirmativam vel negativam. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 10 (ed. Pattin 1988) Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 n. 20: Item sicut dicunt Avicenna et alii commentatores et expositores Aristotelis virtus estimativa etiam in brutis ex intentionibus sensatis per sensus exteriores elicit alias non sensatas. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 10 (ed. Pattin 1988) 257.

150 150 diceret quod sensus solum haberet se passive ad illa, sicut nos ad complacentiam. Quod dicit Buridanus tertio Ethicorum, 34 scilicet quod nos haberemus passive ad complacentiam etc. 53 Respondetur 35 quod illud non est demonstrative improbabile, scilicet quod sensus solum habeat se passive respectu sensationis, etiam primae sensationis interioris; sed tamen persuasiones sunt ad hoc quarum aliquae sunt tantae. Aliquas etiam tangit Buridanus. Alia etiam est quia sensus ut sic est forma, et formare est agere. 36 Et iterum illud quod potest in maius, potest etiam in minus. 37 Si igitur potest electiones compositiones et divisiones facere, tunc etiam sensationes exteriores et interiores facere. 54 Item, omnis operatio vitalis producitur ab ipsa anima; sed sensatio exterior est operatio vitalis; 38 igitur. Maior patet, quia ex eo dicitur operatio vitalis quia producitur ab ipsa. 55 Sciendum est consequenter quod illud quod Buridanus 39 dicit, scilicet quod agentia particularia determinant universalia, illud non debet intelligi quod necessitent ipsa universalia, sed illo modo quod deus concurrit modo generali; ut si applicatur ignis straminibus, adhuc concurrit ad producendum ignem, et sic de aliis. Et si non applicatur ignis, deus etiam non concurrit. Et sic determinant ipsa particularia ipsa universalia, id est, si agunt et applicant agentia particularia, deus concurrit; et alias non, si saltem vult naturali modo productiones rerum fieri. 56 Contra: deus determinat agentia inferiora, igitur non econverso. Tenet consequentia, quia vel eodem modo determinarent illa particularia deum sicut deus determinat illa particularia, vel diversimode. 57 Respondetur quod agentia inferiora determinant agentia universalia ad speciem, sed agentia superiora determinant inferiora ad individuum; sed totale 87r agens, scilicet illud aggregatum ex causis universalibus et particularibus, determinat ad ipsum effectum, tam ad speciem quam ad individuum. 34 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones in decem libros Ethicorum Aristotelis III q. 2 (1489) 51va: Et ita quantum ad actum volendi dicam quod ipsa anima informata aliquo actu priori, puta vel iudicio de bonitate aut malitia volibilis, vel quadam complacentia vel displicentia, sicut dicetur post <cf. q. 3 infra> se movetur ad actum volendi. Sicut ergo eadem res, scilicet anima, dicitur voluntas passiva secundum quod potest actu volendi recipere, et dicitur voluntas activa secundum quod potest actum ipsum producere. 35 Cf. Magister Thomas Recapitulatio quaestionum De anima II q. 10 (Cod. Heiligenkreuz, Stiftsbibliothek, cod. 303) f. 234v-235r: Nota: licet hoc non sit demonstrabile quod concurrit sensus agens, tamen rationes persuasivae. Prima quia sensatio est actio immanens; igitur anima agit eam. Item, quidquid potest in maius, etiam potest in minus ; sed anima potest in electiones compositiones <et> divisiones, igitur etiam in sensationem quae est bonum. Item, omnis operatio vitalis producitur obiecta; sed sensatio est huiusmodi. Et maior probatur, quia ideo dicitur vitalis operatio. 36 Cf. Aristoteles De gen. et cor. II,9 335b30-1; Hamesse 170 (39): Materia est pati, agere vero alicuius potentiae, scilicet formae. Cp. Ioannes Buridanus Quaestiones in decem libros Ethicorum Aristotelis III q. 2 (1489) 48vb: Item communiter dicitur quod intellectus et voluntas eliciunt actus suos, elicere autem est agere; item form<ar>e est agere. 37 Cf. Aristoteles De caelo I,11 281a27: Quod enim dicitur manifestum; visus quidem enim qui minoris excedit, velocitas autem que maioris. Cf. Ioannes Buridanus Expositio et quaestiones in Aristoteles De caelo II q. 2 (1996) 340: Item Aristoteles assignat causam quare potentia sit determinanda per maximum, scilicet quia quod potest in maius, potest in minus, sed non e converso. Cf. Florilegium (PL 90)1041: Quidquid potest in maius, potest in minus. 38 Cf. Aristoteles De anima II,2 413a22-5: Multipliciter autem ipso vivere dicto, etsi unum aliquod horum insit solum, vivere ipsum dicimus, ut intellectus, sensus, motus et status secundum locum, adhuc motus secundum alimentum et detrimentum et augmentum est. 39 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 n. 17. Cf. supra n. 51.

151 Arguitur contra hoc quod dicit Buridanus, 40 quod intellectus sit liber ad formandum actus complexivos et divisivos. Arguitur sic: vel intellectus simpliciter formare potest actum complexivum vel divisivum, vel cum iudicio praevio xi vel sine iudicio. Nullum illorum potest dici. Non primum, quia tunc in eodem iudicio praevio ponitur unus actus complexus vel divisivus; et tunc de illo quaeritur an ipse formaretur mediante iudicio praevio; et sic consequenter in infinitum. Nec secundum, quia alias intellectus esset liberior voluntate, et sic etiam sensus. Arguitur, quia voluntas non potest in actum suum sine iudicio praevio, sed intellectus potest in actum suum; igitur. 59 Respondetur negando minorem. Et dicitur quod absque iudicio potest formare actum complexivum. Et cum arguebatur, tunc esset, negatur consequentia. Et cum arguitur intellectus potest in actum suum, et voluntas non, igitur intellectus est liberior, negatur consequentia. Unde in simili non sequitur caliditas potioribus instrumentis indiget pro productione caliditatis quam ignis, igitur est nobilior. Verum tamen est quod intellectus potest dici liber concomitanter respectu plurium actuum, scilicet ad imperium voluntatis, non tamen ad omnes actus suos est ut sic liber, scilicet ad intellectionem primam; similiter ad assensum conclusionis habitis notitiis ad eius productionem requisitis. Sed bene est liber ad abstrahendum et formandum conceptus discursive, et componendum et dividendum. 60 Sed contra illam solutionem arguitur sic: 41 pono quod canis sit in medio decem portionum carnis et sit multum famelicus, et etiam aequaliter moveatur ab una portione sicut ab alia. Tunc arguitur sic: non est ratio quare potius comedit unam quam aliam, nisi quia est sensus liber ad utrumque. Et suppono quod agentia non plus determinant eum ad unam quam 87v ad aliam. 61 Confirmatur: nulla est ratio quare iam xii sensus producit actum complexivum et postea divisivum. 62 Ad primum, respondetur quod si ad nullam plus determinaretur ab agentibus superioribus et particularibus quam ad aliam, et non posset omnes simul accipere, tunc nullam acceptaret; immo moreretur fame. 63 Ad secundum, respondetur quod sensus producit actum complexivum, et postea divisivum, quia iam movetur per obiectum ad formandum actum divisivum, postea complexivum, vel econverso. Sed an sensus vel intellectus ut sic sine imperio voluntatis dicantur liberi, vide in Ethicorum. 42 Et dicitur communiter quod non. 64 Consequenter est dicendum quod sensus format copulas significantes cum tempore, seu actus complexivos et divisivos significantes cum tempore; quia sensus percipit in bruto eandem successionem et eundem motum quam ego percipio. Et cum hoc distinguit inter partes eius; et sic percipit multitudinem motus, licet non numeret. Et illa sunt vera de sensu interiori, quia sensus exterior non format actum complexivum nec divisivum, quia non format propositiones naturaliter proprie significantes. 65 Concesso etiam quod copulae significarent cum tempore per conceptus temporales superadditos. Adhuc sensus format elicitive tales conceptus a speciebus coloris vel lucis. 40 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 n. 18. Cf. supra n Cf. Ioannes Buridanus Expositio in Aristoteles De caelo II tract. 3 (1996) 50: Hoc etiam est sicut dicere quod, cane esuriente multum et sitiente, ponantur cibi et potus ex utroque latere canis omnino aeque propinque et consimiliter se habentes ad canem, canis ibi morietur fame et siti, quia qua ratione iret ad unam partem, eadem ad aliam: vel ergo ibit simul ad utramque partem, quod est impossibile, vel remanebit ibi et morietur. Cf. Aristoteles De caelo II,13 295b32-5: et esuriente et sitiente valde quidem, similiter autem et ab esibilibus et potabilibus equaliter distante; et enim hunc quiescere necessarium. 42 Cp. Ioannes Buridanus Quaestiones in decem libros Ethicorum Aristotelis III q. 2, Utrum voluntas sit activa illorum actuum oppositorum in quorum utrumque ipsa potest libere caeteris eodem modo se habentibus iuxta determinata in alia quaestione (1489) 499a.

152 152 Oporteret quod per species motus, ut communiter dicitur, quod magnitudo sentitur, et distantia; ut patebit 43 postea. Et solum per species coloris et lucis verumtamen pluries discursive sensus potest devenire in apprehensionem rerum esse certo tempore. 66 Alii 44 tamen dixerunt quod copula quam format sensus non importat tempus; sed tunc sequitur quod quaelibet propositio quam format sensus esset impossibilis vel necessaria. 67 In ista quaestione dicit Buridanus 45 quod numquam idem est totale agens et totale passum respectu eiusdem. Et dicit 46 quod sensatio non potest fieri sine specie sensibili coagente. 88r Et dicit Buridanus 47 quod xiii ob hoc est, ut dicit Aristoteles, 48 quod non secundum quamlibet partem corporis potest animal videre vel audire, ut secundum pedem, quamvis ibi sit anima. Hoc est enim quia in pede vel in manu non potest obiectum causare speciem sensitivam, scilicet speciem soni vel coloris, quae praeexigitur ad formandum sensationem de illis Ad quaestionem respondetur quod necesse est ad sensationem ponere sensum agentem; id est, si debet fieri sensatio, sensum agentem necesse est concurrere ad formationem talis sensationis. Et hoc educitur ex illo principio 50 universali, scilicet in omni natura ubi invenitur aliquis novus effectus, necesse est esse duo principia, scilicet activum et passivum. Et iste sensus agens est dominus deus. Similiter quando nos sentimus, vel alia animalia, tunc animae active concurrunt ad productionem sensationis, secundum Buridanum, 51 sic quod naturaliter non potest fieri in animali sensatio nisi anima bruti egerit ad productionem talis sensationis. Et sic de sensibus brutorum quaestio est vera, naturaliter loquendo. 43 Cf. infra Lib. II q Non inveni. 45 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 n. 22: Ideo solummodo dico pro nunc quod non est possibile idem agere in se sic quod non concurrat cum eo aliud, aut active aut passive vel principaliter vel dispositive, ut quod grave vel forma gravis aut ipsa gravitas movet se, sed aliud concurrit active quod non est aliquod illorum, ut generans vel removens prohibens. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 10 (ed. Pattin 1988) 257. Cp. Nicolaus Oresme Quaestiones in Aristotelis De anima II q. 9 (1995) 186: Quarta distinctio est quod quoddam est agens totale et aliud partiale; quoddam principale, aliud instrumentale. Tunc sit prima conclusio quod idem potest agere in seipsum, <sed> non primo modo, id est sicut agens totale in passum. Cp. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 12 (ed. Pattin 1988) 331: Ad Philosophum dicitur, quod volebat dicere quod in omni actione concurreret aliquid active quod non passive, scilicet ipsa prima causa, sic quod numquam totale agens esset totale patiens. Cp. Albertus de Saxonia Questiones de anima (1983) 192: Dicitur breviter pro solvendo dictum Philosophi quod verum est quod nunquam est idem agens totale et passum totale. 46 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 n. 26: Unde sicut ignis quamvis secundum se sit calefactivus et combustivus, tamen non est sufficienter in actu ad hoc faciendum sine calore, ita etiam anima licet secundum se sit principale formativum sensationis post Deum, tamen non est sufficienter in actu ad hoc faciendum sine specie sensibili. Sed congregatum ex ea et specie sensibili est iam sufficienter in actu ad hoc faciendum, sicut dicetur in tertio libro de intellectu ad intellectionem. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 10 (ed. Pattin 1988) Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 n. 25: Et ob hoc est, ut dicit Aristoteles, quod non secundum quamlibet partem corporis sui potest animal videre vel audire, ut secundum pedem, quamvis ibi sit anima. Hoc enim est quia in pede vel in manu non potest obiectum causare speciem suam, scilicet speciem soni vel coloris, quae praeexigitur ad formandum sensationem. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones longae in libros Aristotelis De anima II q. 10 (ed. Pattin 1988) Cf. Aristoteles De anima III,12 434b Adnotatio in cap. pag. (88r), ex alia manu: Conclusio responsalis: necesse est ad sensationem novam et naturalem ponere sensum agente<<m>>. 50 Cf. Aristoteles De anima III,12 430a10-4: Quoniam autem sicut in omni natura est aliquid aliud quidem materia in unoquoque genere (hoc autem est omnia potentia illa), alterum autem est causa et efficiens, quod est omnia facit, ut ars ad materiam sustinuit, necesse est et in anima esse has differentias. 51 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 10 n. 16. Cf. supra n. 32.

153 69 Sequitur quaestio. 153

154 <Lib. II Q. 11. Utrum sensus possit decipi circa sensibile sibi proprium> 1 Quaeritur undecimo utrum sensus possit decipi circa sensibile sibi proprium. 1 2 Buridanus 2 dicit sic respondendo ad quaestionem: Commentator 3 autem exponit quod sensus non errat circa sensibilia propria in maiori parte sive in gradu magno, licet in parvo gradu possit errare. Et hanc expositionem dicit Aristoteles in secundo 4 huius expresse, dicens parvorum quidem sensus est verum aliquod paucissimum habens falsum. Conclusio responsalis, Et haec expositio est vera, appositis tamen illis condicionibus quas ponebat Themistius, 5 scilicet quod debita distantia et medium et organum convenientia et bene disposita sint. Haec Buridanus. 3 Contra responsionale: 6 in visione alabastri 88v et etiam lunae, sensus decipitur in iudicando unam partem esse albiorem alia, et tamen nulla illarum condicionum deficit. Non enim distantia, ut notum est de alabastro. Et similiter si esset prope lunam, consimiliter luna appareret. 4 Confirmatur: 7 quando supraponitur vas vitreum flavei coloris vitreo i crocei coloris, sensus iudicat ibi esse viride; et tamen nullum viride est ibi, igitur decipitur. Et omnes illae tres condiciones sunt ibi. 5 Confirmatur: visa per vitrum blavei coloris apparet blavea, et tamen omnes condiciones illae tres sunt ibi, quia medium est bene dispositum, quia medium est aër qui aër ii bene dispositus est, ut suppono. 1 Resp. Aristoteles De anima II,6 418a12: Dico autem proprium quidem quod non contingit altero sensu sentiri, et circa quod non contingat errare, ut visus coloris et auditus soni et gustus humoris. 2 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 11 n. 17: Commentator autem exponit quod sensus non errat circa sensibilia proprium in maiori parte, sive in gradu magno, licet in parvo gradu posset errare. Et hanc expositionem dicit Aristoteles secundo huius expresse, dicens, propriorum, quidem sensus, est verus aut paucissimum habens falsum. Et haec expositio est vera, appositis cum ea conditionibus quas ponebat Themistius, scilicet quod sit debita distantia et medium et organum convenientia et bene disposita. 3 Cf. Averroës In De anima II com. 161 (1953) 374: Et quidam est falsus in maiori parte, et est duobus modis, scilicet sensus sensibilium accidentalium, v.g. quod iste albus et Socrates vel Plato, et sensus sensibilium communium, v.g. quantitatis et motus; quoniam in hiis duobus modis sensibilium cadit error. 4 Cf. Aristoteles De anima III,3 428b18-9: Sensus propriorum quidem verus est aut quod parvissimum est habens falsum. 5 Cf. Themistius De anima III (1957) ; Hamesse 185 (134): Sensus non decipitur circa suum sensibile proprium servatis tribus conditionibus quae sunt debita dispositio medii, debita dispositio organi et debita obiecti distantia. 6 Cf. Nicolaus Oresme Quaestiones in Aristotelis De anima II q. 10 (1995) 191: Sexto. Aliquando illud quod est magis perspicuum apparet nigrum, sicut in alabastro sunt aliquae venae quae apparent nigrae et tamen sunt magis clarae quam partes quae apparent albae, quia mediantibus illis venis videretur sicut mediante vitro. Cf. Magister Thomas Recapitulatio quaestionum De anima II q. 11 (Cod. Heiligenkreuz, Stiftsbibliothek, cod. 303) f. 235v: Sed in corpore <lunae> et in alabastro una pars apparet lucidior vel albior quam alia; dicitur ibi quod hoc provenit ex diversitate eius in raritate et densitate. Et sic est indispositio medii, quia confunduntur species magis intensae et minus, etc. 7 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 11 n. 3: Et si duo vitra supra invicem ponuntur, unum blavium sive azurium, et aliud croceum, quod per ea videbitur apparebit totum viride, et sic iudicatur viriditas, cum tamen nulla sit viriditas quae videatur. Cf. Ioannes Buridanus Lectura Erfordiensis in I-VI Metaphysicam q. 7 (2008) 37: Adhuc visus circa colorem manifeste decipitur, quia iudicabit viriditatem ubi nulla erit viriditas. Verbi gratia, ponatur vitrum croceum <super> vitrum lazureum, et aspiciatur per ambo simili luce: quod est ultra nos, iudicabitur totum viride.

155 155 6 Ad primum, negatur minor, quia ibi est indispositio medii; nam radii lucis diversimode franguntur a diversis partibus alabastri, qui in una parte est rarior et in alia densior; et sic plus reflectit species lucis ab una parte sui quam alia. Et consimiliter dicatur de luna. 8 7 Sed diceres, cuiusmodi figura apparet in luna, vel imago? 8 Respondetur, sicut dicit Albertus iii vicesimaquarta quaestione secundi De caelo et mundo, 9 allegans ad hoc Albertum Magnum 10 quod ibi apparet figura leonis cuius caput est versus orientem et super dorsum eius est quasi arbor transversaliter sita, et sibi similiter imago hominis lateraliter appodiati, cuius pedes sunt versus posteriora leonis. Et dicit Albertus Magnus 11 quod Huiusmodi figura melius potest videri aliquantulum post plenilunium, et circa ortum solis, quia tunc est aër purus et serenus. 9 Ad secundum negatur quod omnes condiciones sint ibi, quia non est ibi dispositio organi, quia per indispositionem organi debet intelligi etiam dispositio inpediens animam a suis 8 Cf. Averroës De substantia orbis 2 (1562) f. 7vb: Et Luna videtur esse densa et obscura, et recipiens lumen ab alio, scilicet a sole. Et in libro de Animalibus dixit Aristoteles quod natura eius est unigenea natura terrae plusquam caeterarum stellarum. Et forte corpora coelestia diversantur in raritate et densitate, quae sunt causae illuminationis et obscuritatis, licet haec non inveniantur nisi in luna tantum. Cf. Dante Alighieri Commedia; Paradiso II, 59-60: Ciò che n appar quassù diverso / Credo che il fanno i corpi rari e densi. Cf. Ioannes Buridanus Expositio et quaestiones in Aristotelis De caelo II q. 10 (1996) : Et ideo Commentator dicit probabilius quod quod illa macula provenit ex diversitate partium lunae secundum maiorem densitatem vel raritatem; illae enim partes in quibus apparet macula sunt rariores, ideo minus bene possunt lucere et lumen solis terminare. Cf. Nicolaus Oresme Quaestiones super De caelo II q. 10 (1982) 661: Quantum ad secundum dico quod illud etiam est causa apparentiae huius maculae, scilicet difformitas lunae corporis in subtilitate et grossitie quod ubi est densior, ibi fit ref lectio fortior vel incorporatio luminis et apparet illuminosior. Ubi vero est rarior fit reflectio debilior et magis profundantur radii et apparet obscurior sicut in exemplo ad sensum patet de alabastro, unde illa pars que est bene densa et non transparens est valde alba et alia quae transparet ad modum vitri est valde obscura et tendit ad nigredinem. Cf. Albertus de Saxonia Quaestiones in Aristotelis De caelo II q. 24 (2008) ; Marsilius of Inghen Quaestiones in librum Aristotelis De caelo et mundo II q. 14 (1993) Cf. Albertus de Saxonia Quaestiones in Aristotelis De caelo II q. 24 (2008) 486: Quantum ad tertium, scilicet de figura talis macule, dicit Albertus quod ibi est quasi figura leonis, cuius caput est versus orientem et supra dorsum eius est quasi arbor transversaliter sita; et similiter imago hominis lateraliter appodiati, cuius pedes sunt versus posteriora leonis. Cf. Nicolaus Oresme Quaestiones super De caelo II q. 10 (1982) 665: De ultimo scilicet de figura, dixit Albertus quod ibi est quasi figura leonis habentis caput versus oriens et supra dorsum est quasi arbor transversaliter sita, et similiter imago hominis lateraliter appodiatus, et pedes eius sunt versus posteriora ipsius leonis, et dicit quod ista figura melius potest videre aliquantulum post plenilunium et circa ortum solis quia tunc aër est purus et densus et serenus. Cf. Marsilius of Inghen Quaestiones in librum Aristotelis De caelo et mundo II q. 14 (1993) 213: Quantum ad primum nota quod Albertus Magnus dicit quod ista macula lunae appareat ad modum leonis habentis caput versus oriens et arborem eversam cum radicibus sursum habentis in dorso; iuxta arborem apparet facies hominis appendens ibi super. Et qui vellet, posset istud notabiliter erperiri post plenilunium luna tendente ad occasum ante ortum solis; tunc clarissime apparet figura istius maculae, quia tunc sol non impedit. Cf. E. P. Bos The Spot on the Moon (1993). 10 Albertus Magnus In De caelo et mundo III, 8 (1971) 160: Videtur nobis umbra haec esse ex parte orientis versus inferiorem arcum lunae et habere figuram draconis convertentis caput ad occidentem et caudam revolventis ad orientem ex parte inferioris arcus, cuius cauda non est in fine acuta, sed lata per modum folii habentis tres portiones circuli ad se invicem conterminatas, in cuius draconis dorso erigitur figura arboris, cuius figura arboris, cuius rami a medio stipite obliquantur in superiori parte lunae versus orientem et super obliquum stipitis eius per ulnas et caput appodiatus est homo, cuius crura descendunt a superiori parte lunae versus partem occidentalem, ex qua figura electores vires maximas constituunt... Talis figura melius potest videri aliquantulum post plenilunium, et circa ortum solis, quia tunc aër est purus et serenus. Cp. Jean de Meun Le Roman de la Rose II 18(1973) : La part de la lune oscure / Nous represente la figure / D une trop merveilleuse beste, / C est d un serpent qui tient sa teste / Vers occident ades encline, / Vers orient sa queue afine; / Sor son dos porte un arbre estant, / Ses rains vers orient estant; / Mes en estendant les bestorne. / Sor ce bestorneis sejorne / Uns hons sor ses bras apuies, / Qui vers occident a ruies / Ses piez et ses cuisses andeus, / Si com il pert au semblant d eus. 11 Cf. immo Albertus de Saxonia Quaestiones in Aristotelis De caelo II q. 24 (2008) 486: Et dicit quod talis figura melius potest videri aliquantulum post plenilunium, et circa ortum solis, quia tunc aër est purus et serenus.

156 156 operationibus, qua remota eas haberet a sua natura producere, et non solum ipsius organi lapsus a summa complexione talis speciei. 89r Nec est ibi dispositio medii debita, quia ibi est confusio specierum in ipso medio, quae reducitur ad indispositionem medii; et similiter ingrossatio medii, et generaliter omnis dispositio quae impedit radiationem debitam specierum per medium. 10 Ad tertium negatur minor, quia in illo casu vitrum etiam est medium, et non solum aër. Ipsum enim vitrum non est multum diaphanum 12 nec multum illuminatum. Verum est quod potest etiam dici quod ibi sit indispositio organi, quia secundum eandem partem oculi recipiuntur species flavedinis et croceitatis. Similiter illa confusio specierum est in medio, et igitur est ibi etiam indispositio medii. 11 Ex quibus patet, de quanto medium est plus coloratum, de tanto est plus indispositum, quia color impedit multiplicationem specierum coloris et lucis. 12 Dicendum 13 est consequenter quod sensus iudicans cuprum esse aurum, taliter iudicando decipitur; sed non ut est sensibile proprium, sed ut est sensibile per accidens. Similiter 14 si Sortes videret unum ovum quod imperceptibiliter removeretur, et aliud reponeretur sub eisdem speciebus, Sortes iudicans ovum repositum esse ovum ablatum, decipitur non inquantum est sensibile proprium, scilicet album; quia semper iudicat hoc esse album, sicut est sed quando componit illos conceptus, asserens eos pro eodem supponere, decipitur; et sic decipitur ut est sensibile per accidens. 13 Arguitur: semper decipitur sensus iudicando de coloribus. Arguitur, quia si color qui videtur fuerit circa colorem sibi dissimilem, ut gratia exempli iv albedo circa nigredinem, iudicatur intensior albedo quam si fuerit circa albedinem. 15 Si autem color qui videtur fuerit 12 Cf. Rogerus Bacon De multiplicatione specierum II, 2 (1998) Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 11 n. 18: Et sic cum Aristoteles dixit secundo huius sensibile proprium est quod non contingit altero sensu sentiri, per hoc intendit differentiam inter sensibile proprium et commune. Et cum dixit circa quod non contingit errare, per hoc intendit differentiam inter sensibile proprium et per accidens, circa quod contingit non solum in pauco sed in toto errare, iudicando mel quod est fel, aut aurum quod est cuprum. 14 Cf. Nicolaus Oresme Quaestiones super De generatione et corruptione (1996) 71: Sexto, eadem sensatio quae est causata ab uno ovo potest conservari ab alio ovo simili, si ponatur loco alterius imperceptibiliter, ergo ista sensatio potuit causari ab illo ovo secundo, quod potest eam conservare; 76: Ad sextam, cum dicitur quod eadem sensatio causata de ovo potest etc., dico quod si videam unum ovum, et imperceptibiliter ponatur unum simile loco primi, tunc etiam causatur imperceptibiliter nova sensatio et nova actio, nec conservatur prima, quia sensatio primi ovi non est a forma illius secundi. Cf. Marsilius de Inghen Quaestiones in Metaphysicam VII q. 17 (1999) 536: Ut esset ovum ante me, et ego verterem me, et tu poneres aliud ovum, et ego viderem secundum crederem primum; non tamen conceptum quem haberem de primo ovo essentialem, habeo de secundo ovo, sed quia credo secundum ovum esse primum; hoc est, quia deciperem in accidentibus. Cf. Magister Thomas Recapitulatio quaestionum De anima II q. 11 (Cod. Heiligenkreuz, Stiftsbibliothek, cod. 303) f. 236r: Nota: videndo duo similia, apparent esse unum; hoc propter indispositionem organi, quia species visus occupant organum, quod non causat de alio. Cp. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) III q. 8 n. 26: Immo illa quae sunt eiusdem speciei specialissimae tantam habent essentialem convenientiam quod tu non habes viam ad percipiendum eorum distinctionem nisi per extraneam. Verbi gratia, sint duo lapides similes in colore et magnitudine et figura et aliis singularis accidentibus, et nunc videas unum et quantum potes considerare ipsum. Deinde, te recedente auferatur ille et ponatur alius loco eius. Tu rediens iudicabis quod ille qui sit ibi repositus sit ille idem quem ante tu videbas, et similiter, quod color quem in eo iudicabis sit ille idem color quae ante videbas, et similiter de magnitudine et figura. Nec tu habebis aliquam viam ad sciendum an ille est idem lapis vel alter. 15 Cf. Aristoteles Meteora III,4 375a7-14: Propter nigredinem igitur eius que in circuitu nubis totum ipsius apparet quod puniceum album: est enim ad illa album. Adhuc marcescente iride propinquissime, cum soluatur puniceum: nubes enim alba existens, adiuncta secus uiride, permutat in xanthon. Maximum autem signum horum que a luna iris: apparet enim alba ualde. Fit autem hoc quia in nube obscura existente apparet et in nocte. Sicut

157 157 circa sibi similem, ut albedo circa albedinem, iudicatur minus intensa quam est. Et omnis color qui videtur 89v est circa sibi similem colorem vel dissimilem; igitur semper sensus decipitur iudicando de coloribus. 14 Confirmatur: 16 baculus erectus in sursum cuius una medietas est in aëre et alia in aqua iudicatur fractus, et pars in aqua remotior ab oculo quam pars in aëre. Et tamen in eo nulla est fractura, ut suppono, nec una plus distat ab oculo quam alia, ut suppono. Et tamen nulla condicionum deficit. Aër enim est bene dispositus. <Fig. 3 et 4, Heiligenkreuz, Stiftsbibliothek, cod. 303, f. 89v> 15 Confirmatur: quis inspiciens speculum, ut simea, iudicat se esse retro speculum, ubi non est; et nulla condicionum deficit ibi. 16 Ad primum potest concedi quod sensus componendo colores ad invicem ut in pluribus decipitur, licet in modico, quantum ad intensionem et remissionem colorum; immo ut frequenter. Nullus enim naturaliter potest iudicare punctualiter de intensione et remissione coloris; sed sensus formando conceptum coloris visi, etiam qualicumque in sic formando, non decipitur. Semper enim sensus videndo colorem videt colorem sicut est; sed comparando consequenter illum colorem ad alium decipitur. igitur ignis super ignem, nigrum ad nigrum facit debiliter album penitus apparere album; hoc autem est quod puniceum. 16 Cf. Plato Republica X 602c. Cf. Sextus Empiricus Pyrrhōneioi hypotypōseis I, 119; Cicero Academica II, 7, 19; Seneca Quaestiones naturales I, 3, 9; Lucretius De rerum natura IV ; Augustinus Contra Academicos III, 11, 26; Augustinus De trinitate XV c. 12 n. 21 (PL 42, 1075; CCL 50A, 491); Tertullian De anima 17 (cit. McCluskey (1974) 410 n. 29). Cf. Anselmus De veritate (1968) VI 183-4: Similiter cum fustis integer, cuius pars est intra aquam et pars extra, putatur fractus. Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 15 (1970) 88: Radius lucis vel coloris ad perpendicularem frangitur, occursu medii densioris, super quod non est perpendicularis. Cf. Rogerus Bacon Perspectiva III d. 2 c. 4 (1996) 308: Descriptis his figuris circa modum videndi per fractionem possunt poni exempla in rebus visis. Et primo de baculo qui videtur fractus, quando una pars est in aëre et alia pars in aqua, et oculus est in aëre. De hoc enim est vulgata contentio apud philosophantes quando disputant de quolibet, et numquam solvitur apud vulgus eorum, quia nesciunt hanc tertiam partem Perspectivae. Cf. Ioannes Duns Scotus Ordinatio I dist. 3 p. 1 q. 4 n. 242; Opera omnia 3 (1954) 147: Si autem diversi sensus habeant diversa iudicia, de aliquo viso extra puta visus dicit baculum esse fractum, cuius pars est in aqua et pars est in aëre. Cf. Albertus de Saxonia Quaestiones super Meteorum, Berlin Staatsbibliothek Preussischer Kulturbesitz ms. Latin 2o 387 f. 92vb-93ra; cf. Nicolaus Oresme Questiones super quattuor libros Meteorum III q. 12 (1974) 152: Quinto, infero quod baculus pro mediate stans in aqua et pro mediate in aëre, et non perpendiculariter stans in aqua, apparet fractus; cf. Nicolaus Oresme De causis mirabilium 1 (1985) 154: Et causa dictorum est quia quandoque est error in virtute interiori iudicativa sine qua non fit visio sicut patet de baculo in aqua partim quem iudicat fractum. Cf. Ioannes de Mirecourt Lectura primi libri Sententiarum I q. 6 (1958) 416; Nicolaus de Autrecourt Exigit ordo executionis (1939) 231; pseudo-ioannes Duns Scotus Quaestiones super libros Meteororum III q. 3 (1891) 86-7; Petrus Aureolus Scriptum super primum Sententiarum prooem. 2 (1954)

158 Ad secundum respondetur quod ibi est indispositio medii; species enim aliter franguntur venientes de parte baculi in aqua v quam de parte in aëre propter raritatem et densitatem medii. Quando enim radius transit de medio denso ad rarum, tunc frangitur radius a perpendiculari versus oculum, et repraesentat rem in loco in quo concurreret cum catheto radius. 17 Si in directum protenderetur aqua re multiplicatus est, et hoc declara de denario in pelvi. Ex illo patet quare pars in aqua apparet non directe sursum erecta. 18 Ad tertium 18 respondetur quod ibi est indispositio medii, quia species non potentes penetrare speculum reflectuntur a speculo, 90r quod reducitur ad indispositionem medii, secundum vi quod res apparet tantum retro speculum quantum est ante. 19 Dicendum est consequenter quod sensus iudicans solem esse pedalis quantitatis decipitur propter nimiam distantiam. 19 Consimiliter dicatur de aliis remote exsistentibus ab oculo. 20 Consequenter 20 est dicendum quod in visione iridis vii sensus decipitur propter indispositionem medii, scilicet reflexionem radiorum lucis solis, quia lumen solis multiplicatum versus guttulas roridas ratione opacitatis reflectitur ad visum; et sic medium non est bene dispositum, quia diversum est in raritate et densitate, et ex hoc apparent diversi colores. Et formantur in sensu exteriori duo conceptus, quorum unus viii significat substrative solem, et connotat lucem solis; alter significat substrative nubem, et connotat eius nigredinem. Et illi conceptus sicut species lucis et nigredinis penetrant se in oculo. Similiter, ex illis duobus conceptibus, sensus interior primo format duos conceptus, quia non potest discernere inter illa taliter visa, propter intentiones venientes de conceptibus in sensu exteriori formatis. Et sic sensus exterior non decipitur, nec interior, ad suas primas cognitiones; quia formant conceptus naturaliter proprie significantes rem taliter et tantam sicut est. Sed sensus postea comparando illa duo taliter visa, ad aliquod rubeum iudicando illa esse similia, decipitur; vel intellectus. Et subiectum illius propositionis cui assentiendo decipitur est ly hoc taliter visum, praedicatum autem est ly rubeum vel flaveum, etc. Nec intellectus format illam propositionem hoc tamen visum est rubeum nisi movetur a speciebus reservatis in organo 17 Adn. mg. ex manu 1: <<Nota>> cathetus <<...>> illa proportionaliter ad <<...>> ab obiecto secus <<spec>>ulum, et ita habet <<...>> de reflexione <<...>> secunda figura et <<...>> refractione. 18 Cf. Magister Thomas Recapitulatio quaestionum De anima II q. 11 (Cod. Heiligenkreuz, Stiftsbibliothek, cod. 303) f. 235v: Sed quod unus videt se in speculo est indispositio medii in eam, et species reflectuntur. Vel potest dici quod deciperetur sensus quoad situm, sed non quoad sensibilem coloris. 19 Cf. Aristoteles De anima III,3 428b2-4: Videntur autem et falsa de quibus simul acceptionem veram habent: ut videtur quidem sol unius pedis, sed creditus est esse maior habitatione. Cf. Cicero Academica XXVI, 82: Quid potest esse sole maius? quem mathematici amplius duodeviginti partibus confirmant maiorem esse quam terram; cf. De finibus I, 20. Cf. Thomas de Aquino In libros De caelo et mundo II lec. 28: nam solem probant astrologi esse centies septuagesies maiorem terra; cum tamen, propter distantiam, videatur nobis pedalis. Cf. Herveus Natalis In quatuor libros Sententiarum commentaria prol. q. 1 (1647) 4b: Et si aliqua phantasmata incerte repraesentent, sicut patet de phantasmate quantitatis solis, oportet illa reducere ad alia phantasmata certa. Cf. Ioannes Duns Scotus Ordinatio I dist. 3 p. 1 q. 4 n. 242; Opera omnia 3 (1954) 147. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) III q. 17 n. 2: Item sensitivae et intellectivae sunt iudicia contraria, ut de magnitudine solis. Cf. Nicolaus Oresme Quaestiones in Aristotelis De anima II q. 15 (1995) 237: sicut etiam de magnitudine solis sapiens iudicat quod est maior terra et quod hoc non iudicaret solo sensu. Cf. supra Lib. II q. 4 n. 31. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima III q. 19 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 344ra: Antecedens patet, quia idem homo per sensum iudicat solem non esse maiorem quam bipedalis quantitatis, et intellectum iudicat solem esse maiorem quam bipedalis quantitatis; et sic idem homo iudicat contraria. 20 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 11 n. 6: Et cum apparet nobis iris, iudicamus multos et diversos colores, cum tamen nullus sit color qui videatur, quod apparet quia si ibi esset color, tunc nos euntes magis prope videremus illum, cum nos melius videamus de prope quam de longe. Cf. Anonymus Quaestiones in I et II De anima II q. 11 (München, Bayerische Staatsbibliothek Clm 18794) f. 207vb-208ra: Item, sensus decipitur circa iridem, quia iudicat ipsam esse rubei coloris, sed ibi est indispositio medii, scilicet reflexionem radiorum lucis solis, quia lumen solis multiplicatur versus guttulas rotundas <et> rationi opacitatis reflectitur ad visum; et sic medium diversum est in densitate et raritate.

159 159 reservativo repraesentantibus rubedinem prius sensatam singulariter. Si autem quis non viderit rubeum, non decipitur; 21 quia non facit comparationem illius ad aliquid. 21 Consequenter est dicendum 90v quod nec sensus nec intellectus in iudicando circa iridem directe decipitur, quia quilibet horum primo format duos conceptus. 22 Similiter intellectus iudicans solem esse bipedalis quantitatis, sed postea per comparationem mediae distantiae iudicat eum maiorem tota terra. Et sic intellectus non decipitur nisi in comparatione unius ad aliud. 23 Arguitur: cuilibet videndo iridem apparet rubedo, et illa apparentia est conceptus rubedinis, vel adminus praesupponit <species> conceptum rubedinis reservatas, quia illae non habent repraesentare rubedinem secundum situm iridis vel per modum semicirculi sicut et ubi apparet. 24 Responderi potest quod quis videndo iridem habet apparentiam rubedinis, quae est illi duo conceptus formati a sole et nube. Nam, ipsis habitis, movetur species reservatae in organo ad causandum conceptum rubei. 25 Unde 22 apparentia est notitia ex qua in potentia cognitiva nata est generari notitia assensiva; et sic sunt illi conceptus taliter formati. Et sic dico quod quis habendo propositionem cuius subiectum est conceptus formatus in visione iridis, et conceptus rubei praedicatum, habet apparentiam rubedinis, quia illa propositio nata est generare notitiam assensivam. Et sic ad intellectionem Buridani, tertio 23 Meteorum, ix dicendum est quod videnti iridem apparet rubedo; sed tamen nulla rubedo apparet videnti iridem. Ly enim apparet est determinatio extendens, et ergo non valet a genere cum eo a coniunctis ad divisa. 24 Sed bene lux solis et nigredo nimbis taliter visae apparent rubedo in tali situ et figura. Posset etiam dici quod ibi apparet rubedo ad talem sensum quod, si sensus interior vel intellectus deberet comparare ad rubedinem taliter visa iudicaret ea esse similia. 26 Notandum quod unus modus dicendi de iride est quod conceptus tempore 91r apparitionis iridis solum unum rubeum repraesentat; scilicet quod si esset ibi, natum esset causare eandem visionem in numero. Et hoc ideo quia unus effectus non est natus provenire nisi ab una causa; alias idem posset bis provenire. 27 Sed hoc non valet, quia huiusmodi rubeum non plus facit ad sensationem istam quam quodcumque aliud. Similiter eadem sensatio in numero non potest a quolibet plurium agentium generari. 28 Alii 25 dicunt quod huiusmodi conceptus repraesentant solem solum. 29 Sed hoc non placet, quia quilibet experitur in se quod plus apparent ibi colores quam lucidum. 21 Cf. Magister Thomas Recapitulatio quaestionum De anima II q. 11 (Cod. Heiligenkreuz, Stiftsbibliothek, cod. 303) f. 234v: Nota: si videns iridem prius non viderit rubeum, ipse non decipitur; quia non comparat hoc ad aliud. 22 Adn. mg. manu 1: Apparentia. 23 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones in libros Meteorum III q. 11 (cod. Firenza Riccardiana 745) f. 81vb: Tertio supponitur ex logica quod, etiam prout alias dictum est, bene apparet mihi asinus licet nullus asinus appareat mihi.... Et sic etiam numquam viride apparet mihi quin ipsum quod apparet mihi sit vel saltem fuerit viride, sed apparet mihi viride quod non est viride nec fuit. 24 Cf. Aristoteles De int a20-4: Non semper autem sed quando in adiecto quidem aliquid oppositorum inest quae consequitur contradictio, non verum sed falsum est (ut mortuum hominem hominem dicere), quando autem non inest, verum. 25 Cf. Albertus de Saxonia Quaestiones super Meteorum III q. 6, Berlin Staatsbibliothek Preussischer Kulturbesitz ms. Latin 2o 387 f. 96vb (cit. McCluskey 1974) 37 n. 7: Patet ergo quod illi colores nullubi sunt quia non sunt aliqui tales colores, sed illud quod videtur est lux solis cum densitate nubis.

160 Alii 26 dicunt quod iste conceptus repraesentat nubem quam iudicat sensus rubeam. Et sic decipitur, cum non sit rubea. 31 Sed hoc nihil est, sicut postea 27 patebit. Quia dicit Buridanus tertio Meteorum quaestione quarta 28 quod videns iridem non videt varios colores, nec format conceptum alicuius coloris ex hiis speciebus, licet apparent sibi colores; et etiam iudicat de colore nullam habens cognitionem formalem colorati. Exemplum extra propositum: inspiciens solem format solum conceptum lucidi, et tamen iudicat ipsum esse album. Et sic infert Buridanus tertio Meteorum quaestione praedicta, 29 quod eadem potentia potest habere iudicia similia de duabus propositionibus constitutis ex conceptibus specie distinctis, quia si unum est lucidum et aliud album, potentia de utroque iudicat quod sit album. Et in una istarum propositionum ponitur conceptus lucidi, et in alia conceptus albi. 32 Secundo infert 30 corollarie quod in visione iridis decipitur sensus solum quantum ad iudicium, et non quantum ad cognitionem quam format. Non enim iudicium semper sequitur praecise apprehensionem vel propositionem. 33 Tertio infert 31 quod in visione iridis tantum sensus interior decipitur. 34 Sed vide diligenter an ista possunt stare cum prius dictis. 91v 35 Similiter quare apparent tam diversi colores, et talis in tali loco et alius in alio. Et alia plura de iride videas tertio Meteorum Consequenter est dicendum quod quaestio solum intelligitur naturaliter loquendo. Propter hoc iudicium de Sacramento altaris non est contra conclusionem responsalem. Verum est tamen quod secundum illos 33 qui dicunt sensum abstractive solum sentire, sensus circa Sacramentum altaris non decipitur iudicando de accidentibus. 37 Arguitur: sensus circa sensibile proprium decipitur, videndo carbonem ignitum; 34 et tamen nulla illarum condicionum deficit. 38 Confirmatur: 35 sensus in mane versus orientem, sole existente, iudicat solem rubeum, qualis non est. Tamen omnes illae condiciones sunt ibi. 26 Cf. Rogerus Bacon Opus maius VI c. 12 (1892-7) II 196: Aliqui vero aestimabant quod nubes rorida esset colorata per totum, quia in omnibus stillicidiis est reflexio, et iris ex reflectione causatur. 27 Cf. infra Lib. III q. 12 n Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones in libros Meteorum III q. 11 (cod. Firenza Riccardiana 745) f. 81vb: Tertia conclusio est quod videtur puniceum vel viride, et tamen nihil viride vel puniceum videatur. Hoc patet de sole, qui de mane videtur rubeus sive puniceus, et tamen nihil est ibi puniceum quod videtur. Sed sol est albus vel lucidus sine colore. 29 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones in libros Meteorum III q. 11 (cod. Firenza Riccardiana 745) f. 81vb: Tunc ex istis suppositis dubitandum est primo utrum sol sit coloratus. Et sit prima conclusio quod non, sed lucidus nisi colorem sumamus communiter prout se extendit ad lucem. 30 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones in libros Meteorum III q. 11 (cod. Firenza Riccardiana 745) f. 81vb-82ra: Quarta conclusio: video colorem, et tamen nullum colorem video, vel saltem video notabilem et intensum colorem; et tamen nullum colorem notabilem et intensum video. 31 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones in libros Meteorum III q. 11 (cod. Firenza Riccardiana 745) f. 82ra: Sed non vides lucem, quia non iudicas quod sit lux, immo colores. 32 Resp. Aristoteles Meteora III, b17-377a Cf., e.g., Thomas de Aquino Summa contra Gentiles 4 c. 62 n Cf. Albertus Magnus De anima II tr. 3 c. 12 (1968) 117a: Non autem lucet carbo, quia est terrestris. Si autem sunt aliqua composita ex ignitis terrestribus, efficiuntur etiam lucentia, sicut carbo ignitus, et talia sunt quaedam aliquando ex ipsa generatione et aliquando ex putrefactione. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 11 n. 21: Ideo carbo ignitus apparet rubeus qui, extinctus, manifeste est niger. 35 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 11 n. 10: Nam sicut prius arguebatur, videntes solem in mane iudicamus rubedinem, et non est rubedo. Cf. Ioannes Buridanus Lectura Erfordiensis in I-VI Metaphysicam q. 7 (2008) 37: Verbi gratia, in ortu solis vel in occasu sol apparet <magis> rubeus quam in meridie <et> apparet maior in ortu vel in occasu quam in meridie.

161 Respondetur 36 quod ibi est indispositio organi in causa. Unde ad indispositionem organi reducuntur omnia impedientia organum, ne anima faciat suam operationem debite vel non tam perfecte sicut alias faceret in eodem organo; et non solum mala complexio organi. Modo ex quo simul veniunt species lucis et nigredinis in eandem partem organi, sensus non potest iudicare de nigro acsi solum species nigredinis intrarent organum, quia simul format conceptum lucis et caetera. 40 Aliqui 37 tamen tenent quod formetur conceptus coloris medii in videndo carbonem ignitum. 41 Sed contra eos stat, quia non videtur quem colorem medium significaret utique non apparet potius unum quam alium, et signanter uni qui numquam prius vidisset colorem medium aliquem. Nec videtur quid substrative significaret. Non enim carbonem, quia sicut species impeditur per adversarium quod non repraesentat illud a quo deciditur, sic etiam a formationi impeditur a repraesentando carbonem, quia speciei naturalius est repraesentare accidens unde 92r deciditur quam subiectum talis accidentis. Species enim successive bene potest repraesentare diversa subiecta, numquam autem diversa accidentia. 42 Item, speciei de natura contingit accidens repraesentare a quo deciditur, igitur per extrinsecum non potest ab ipso impediri vel auferri. Et ista inconvenientia possunt adduci contra illos qui dicunt in visione quid formari solum unum conceptum. 43 Dicendum est consequenter quod illi duo conceptus formati in visione carbonis igniti sint penetrative ad invicem in eadem parte materiae. Nec hoc est inconveniens, ut patet 38 manifeste de albedine et dulcedine lactis. x 44 Arguitur: 39 visus, quando tempora sunt serena, iudicat in caelo esse colorem lazureum, ubi tamen nullus est. Et tamen omnes condiciones sunt ibi. Non enim distantia, quia non videtur quare potius iudicatur ibi color lazureus quam alius color. 45 Confirmatur: 40 nocturnis temporibus sensus visus iudicat in lignis putridis esse lucem intensam, ubi tamen modica vel nulla lux est. Et omnes condiciones sunt ibi. 36 Adn. mg. manu 2: Hoc(?) medii (?) organi(?). 37 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 13 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 278va: Eadem causa est quare carbones, quae sunt nigri, tempore quo ardent, iudicantur rubei; quia species lucis et carbonum indistincte et per eandem viam veniunt ad oculum. Et sic visus etiam iudicat de colore medio. 38 Cf. Godfredus de Fontibus Quodlibet V q. 10 (1914) 37: Sicut enim si poneretur quod, cum albedo et dulcedo lactis simul sunt quod lac, per seipsum absque praesentia luminis non posset se facere in medio secundum speciem coloris vel albi quin faceret se secundum speciem dulcis, sed lumine praesente facere posset se secundum speciem albi absque specie dulcis. Cp. Gualterus Burlaeus Quaestiones super libros De anima Aristotelis III q. 2 n. 37 (1997) 99: Et ponitur exemplum satis evidens, sicut modo poneret quod, cum albedo et dulcedo lactis simul sunt, quod lac per seipsum, absque praesentia luminis, non posset se facere in lumine in medio secundum speciem albi, quin faceret se secundum speciem dulcis; sed, lumine praesente, posset se facere secundum speciem albi absque speciei dulcis. 39 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 11 n. 10: Et etiam, aspicientes in caelum, aëre existente purissimo quantumcumque potest naturaliter esse purus, iudicamus in caelo colorem pulcherrimum blavium seu azureum, cum tamen nullus sit color talis quem videmus, cum caelum sit incoloratum. 40 Cf. Aristoteles De anima II,7 419a1-5: Non omnia autem visibilia in lumine sunt, sed solum uniuscuiusque proprius color. Quedam enim in lumine quidem non videntur, in tenebra autem faciunt sensum, ut que ignea videntur et lucentia (non autem nominata sunt hec uno nomine), ut cornu, capita piscium et squame et oculi. Cf. Albertus Magnus De anima II tr. 3 c. 12 (1968) 117a: Quercus autem putrefacta partes igneas habet in superficie partium suarum, eo quod calor in putrefactis ad superficiem egreditur et ibi partes incendit, et tunc perspicuum ignis aliquid retinens luminis eis adhaeret et per illud micant. Cf. Thomas de Aquino Sententia libri De anima II,15 (1984) 132a. Cf. Iohannes Peckham Quaestiones tractantes de Anima q. 18 (1918) 157: Quaedam etiam

162 Confirmatur: 41 de oculis cattorum iudicat consimiliter quod sunt lucida, et verisimilis apparet quod non sit ita. 47 Ad primum respondetur quod deficit debita distantia. Propter hoc enim numquam videtur caelum sicut est, et apparet flavei coloris, et non alterius, quia lux se sola visa apparet alba dummodo radius lucis est satis intensus. Sed secundum quod remittitur, apparet color plus tendens ad nigredinem, et non causatur sensatio blavei, sed solum apparentia blavei. 48 Sed diceres, lumen caeli non facit illam apparentiam, ex qua aliquae partes caeli non sunt lucidae. Nec valet dicere quod sit lumen lucis solis, quia lumen solis non habet per se repraesentare 92v aliquid quod non est sol, vel pars eius, vel eius accidens; sicut species reflexae a speculo non repraesentant speculum per se, sed illud unde decidantur. 49 Respondetur 42 quod lux caeli cum adiutorio lucis solis actuat visum intense, licet lux caeli per se visa intense apparet alba. Tunc radii ipsius lucis propter longam distantiam et debilitatem non possunt repraesentare album, sed coloratum obscurius, seu plus tendens ad nigredinem. Et sic mediante luce solis non videtur caelum, sed lux solis per lumen debile ab orbe omnino diaphano et incolorato reflexum, quod propter sui remissionem facit apparentiam coloris flavei declinantis ad nigredinem. Et propterea apparet caelum obscurius in noctibus serenis quam in die, quia radii in noctibus reflexi debiliores sunt. 50 Dicendum est consequenter quod illi radii reflectuntur si omnes spherae sunt omnino diaphanae a superficie connexa supremae spherae, quia ultra illam nihil est illarum specierum susceptivum. Sicut si inter nos esset vacuum, tunc quilibet nostrum se videret sicut in speculo propter reflexionem radiorum a vacuo. Si autem caelum in una parte esset densius, in alia rarius, tunc pars densior plus reflecteret, sicut patet in galaxia. 43 Si autem inter caelum et oculum mediarent nubes, secundum diversitatem nubium fieret reflexio; et sic in nubibus apparent diversi colores secundum maiorem et minorem reflexionem radiorum. 51 Ad secundum, respondetur quod illa corpora habeant in se aliquantam lucem, et videntur illa luce in nocte remissa luce solis, in die vero colorata videntur, et non lucida. Quia luce 93r solis tunc sunt sufficienter illuminata, quae lux obfuscat xi lumen seu lucem illorum corporum. Quia a maiori lumine obfuscatur minus. 44 lucent in tenebris, quae etiam colorata sunt et ostendunt colorem in luce solis, ut quaedam mivua animantia et squamae piscium et quercus (quaedam ed.) putrida et quaedam alia. 41 Cf. Albertus Magnus De anima II tr. 3 c. 12 (1968) 117a: Et oculi luporum et cattorum sic lucent ex ista causa, quia scilicet in omnibus talibus natura perspicui, quae nullius elementi est propria, sicut diximus, in ipsa commixtionc elementorum amittit excel1entias qualitatum activarum et passivarum, et retinet lumen sibi connaturale, et cum illo permiscetur talibus corporibus vincens in extremitatibus corporum illorum; et ideo cum spissata sit ibi, lucet. 42 Cf. Magister Thomas Recapitulatio quaestionum De anima II q. 11 (Cod. Heiligenkreuz, Stiftsbibliothek, cod. 303) f. 234v: Sed caelum apparet blauveum; dicitur ibi quod distantia est ibi causa, quia propter longam distantiam caelum, licet sit lucidum, apparet blauveum, quia sic deficitur lumen eius propter tantam distantiam, et tendit ad colorem medium. Vel caelum omnino non est lucidum, sed omnino dyaphanum et incoloratum. Et sic non videmus caelum sed lumen solaris per lumen debile ab orbe reflexum, quia propter sui debilitatem facit apparentiam blauvei. Et sic apparet causa quare caelum apparet abstrusius serenitate exsistente de nocte quam de die, quia de nocte radii solares sint debiles de die fortiores. Sed dices, quid reflectit? Dicitur spherae non transparentes. Sed volo quod omnes sunt transparentes, etc. Dicitur quod adhuc reflectatur ab ultima superficie connexa ultimae spherae, quia non sunt natae ulterius multiplicari. 43 Cf. Ioannes Buridanus Expositio et quaestiones in Aristotelis De caelo II q. 10 (1996) : Et sic etiam dicitur de galaxia; ibi enim partes orbis stellati sunt aliqualiter densiores quam alibi, propter quod possunt aliqualiter retinere et terminare lumen solis licet non perfecte; igitur illa pars apparet albior aliis partibus. 44 Cf. Alexander de Hales Quaestiones disputatae antequam esset frater (1960) 728: Et ita maiori lumine superveniente, evacuabitur minus. Cf. Aegidius Romanus Opera omnia I,6 (1985) 346: Videmus enim quod claritatem candelae aliter tollit sol et aliter ventus. Sol enim tollit eam per obfuscationem, quia, maiori lumine superveniente, minus lumen obfuscatur.

163 Consimiliter potest dici de oculis cattorum quod habeant lucem connaturalem in oculis quae in nocte apparet et non in die, propter intensam lucem solis. Verum est quod Marsilius recitat unum modum in primis Naturalibus 45 quod corpora circumiacentia sint lucida prope oculos catti, et oculus catti est bene tersus et politus, et quod ex reflexione radiorum lucis corporum circumiacentium apparet catti oculus lucidus, licet in re non sit lucidus, sicut apparet manifeste in speculo quod est in loco tenebroso saepius. Et quod sic sit videtur ex isto, quia quantumcumque modicum volvitur oculus catti in tenebris me respicientis, non apparet mihi oculus catti amplius lucidus sicut prius; immo vix videtur mihi oculus catti antequam revolvitur ad me. 53 Consequenter est dicendum quod, si visio qua Sortes videt Platonem poneretur in Platone, Plato videret se non per modum facialiter obiecti, sed in eodem loco et situ et figura quibus Sortes videt eum. Nec est inconveniens in tali casu sensationem exteriorem super se aut eius actum reflecti. 54 Consequenter potest dici quod de nocte iudicantes de tenebris decipimur propter indispositionem medii, quia non est bene illuminatum. Etiam potest dici quod iudicamus privative de tenebris, ex quo sensus interior non percipit sensum exteriorem esse in actu. Tunc privatio modo iudicat de tenebris, et tenebras improprie vocamus nigredinem. 55 Dicendum 46 est etiam quod decipimur de sono lotricis 93v in modico quia talis sonus immediate ante hoc fuit, et sensus bene potest decipi in pauco, sicut dicit Buridanus Arguitur: 48 gustus hominis iudicat tribulum vel lolium esse amarum, et ab asino lolium iudicatur dulce. Et ergo alter eorum decipitur, et tamen omnes condiciones sunt in utroque eorum. 45 Cf. Marsilius de Inghen Expositio Parvorum naturalium (ms. Erfurt, Amplon. F.334 ff v). 46 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 13 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 277rb: Confirmatur, nam exsistens prope sonum iudicat sonum esse intensiorem quam exsistens remote ab ipso sono, et ergo alter eorum quoad auditum decipitur. Consequentia est nota. Et antecedens patet, quia multotiens iudicamus sonum lotricis esse quamdiu est corruptus. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 16 nn. 20-2: Item aliud corollarium infero, scilicet quod sonus auditur quando ipse non est quia species eius multiplicatur temporaliter et non instantanee, sicut lumen. Ideo tu videns a longe lotrices super Secannam percutientes pannos suos, tu prius vides secundum ictum quam audias primum. Ideo prius vides coruscationem quam audias tonitruum. Sonus autem, qui est in aëre velociter moto et diviso ab ictu lotricis vel etiam ille aër non movetur ad te quia multum distans es. Sic enim simul moveretur ad omnem differentiam positionis, sed species illius soni per aliquam generationem in aëre consequenter multiplicatur ad te et antequam ad te perveniat iam prius aër quietatus est et non sonat. Ideo nec amplius auditur ab existente prope, et tamen dictum est quod ille qui sic est longe non audit illam speciem soni pervenientem ad ipsum, sed illum sonum realem cuius illa species est repraesentatio et qui iam est corruptus. Mirum quia etiam quod non est corruptum, ego principaliter intelligo. Cp. Averroës Colliget III c. 37 (1562) 52vb: Et propterea audivimus tonitrua post visionem coruscationis, et videt homo ictum lotricis ultra aquam antequam audiat sonum, quamvis causa amborum sit eadem. 47 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 11 n. 17: Commentator autem exponit quod sensus non errat circa sensibilia proprium in maiori parte, sive in gradu magno, licet in parvo gradu posset errare. Cf. supra n Cf. Aristoteles Ethica ad Nicomachum X,5 1176a5-6: Altera enim equi delectacio et canis et hominis, quemadmodum Heracleitus ait, asinum fenum utique eligere magis quam aurum; delectabilius nutrimentum auro asinis. Cf. Ioannes Buridanus (attrib.) Quaestiones De anima (lectura prima) II q. 11 (ed. Patar 1991) 317: Septimo. Arguatur de gustu. Nam cardones quos asinus iudicat esse suaves per gustum, homo per gustum iudicat esse amaros; quod non esset, nisi vel gustus asini deciperetur vel gustus hominis; et tamen sapor cardonum est de obiectis propriis ipsius gustus. Cf. Ioannes Buridanus Lectura Erfordiensis in I-VI Metaphysicam q. 7 (2008) 36: Asinus iudicat sapidum quod iudicamus insipidum, ut cardones. Et asinus bene iudicat, quia naturaliter a tota specie sic iudicat<ur>, et tale iudicium non est erroneum. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 13 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 277rb: Confirmatur, nam videmus asinos iudicare

164 Confirmatur: 49 a mulieribus iudicantur poma stiptica dulcia et non a viris, et tamen omnes condiciones sunt ibi; igitur. 58 Confirmatur: 50 febricitans iudicat dulcia valde amara, et omnes condiciones sunt ibi; igitur. 59 Ad primum respondetur quod unus illorum iudicat saporem illum sibi convenientem, et alter per modum disconvenientis sibi, et non simpliciter per modum disconvenientis, quia tunc erraret, et sic ambo, scilicet homo et asinus, percipiunt eodem modo saporem quoad se. Et sic asinus non iudicat cardonem esse dulcis saporis, nisi caperetur dulce pro convenienti; alias erraret suo modo unus delectatur de uno xii et alter non. 60 Ad secundum dicendum est consimiliter. Quilibet enim bene iudicat ad suam complexionem. 61 Ad tertium respondetur quod ibi est indispositio organi. Etiam potest dici quod non decipitur iudicando illud quod sapit amarum, quia illud est aggregatum ex amaritudine iacente super linguam xiii et cibo quae amaritudo coniungitur in masticando cibariis quod totum ipsa amaritudine redditur amarum. Propterea quando eis ante superiorem cibi lingua raditur, non apparet eis amarum quod comedunt. 62 Buridanus 51 dicit consequenter circa conclusionem, Et sic Aristoteles 52 cum dixit sensibile proprium esse quod non contingit altero sensu sentiri, per hoc intendit differentiam inter sensibile proprium et sensibile commune. Et cum dixit et circa quod non contingit errare, per hoc 94r intendit differentiam inter sensibile proprium et sensibile per accidens, circa quod contingit non solum in pauco errare vel in parte, sed in toto errare iudicando mel quod est fel, aut aurum quod est cuprum, vel huiusmodi. Haec Buridanus. cardones et tribulos esse boni saporis, et tamen homo iudicat eosdem esse mali saporis; igitur gustus asini vel hominis decipitur. 49 Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 13 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 277rb: Quarto arguitur principaliter, nam gustus aliquando decipitur, igitur etc. Consequentia tenet, ut prius. Antecedens probatur, nam poma stiptica apparent pueris et aliquibus mulieribus impraegnatis esse dulcis saporis et boni, et tamen non est ita, quia viri bene dispositi aliter iudicant; igitur gustus tunc decipitur. Cf. Ioannes de Wisalia (attrib.) Aristotelis libri de Anima II q. 11 (Mu nchen BSB Clm 6971) f. 174va: Arguitur: gustus decipitur circa suum obiectum proprium; igitur. Tenet consequentia. Antecedens arguitur, quia poma stiptica apparent pueris et mulieribus impraegnatis dulcia, et aliis non ut bene dispositis. Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima II tr. 3 q. 3 (1507) 34v (s.n.): Arguitur: poma stiptica pueris et mulieribus impraegnatis apparent dulcia; ergo gustus decipitur. 50 Cf. Aristoteles De anima II,10 422b9-10: et ut laborantibus amara omnia videntur propter id quod lingua plena huiusmodi humiditate sentit. Cf. Thomas de Aquino In De an. II l. 21 n. 13: Et similiter laborantibus, idest febricitantibus, omnia videntur esse amara, propter hoc quod sentiunt per linguam plenam humiditate huiusmodi, scilicet cholera, quae est amara. Cf. Ioannes Buridanus Lectura Erfordiensis in I-VI Metaphysicam q. 7 (2008) 36: Item, aeger iudicat amarum quod sanus dulce. Cf. Nicolaus Oresme Quaestiones in Aristotelis De anima II q. 10 (1995) 191: Iterum, de gustu. Quandoque dulce iudicatur amarum aut e converso, sicut puer et quaedam mulieres iudicant vinum amarum et alii dulces, et similiter febricitantes. Cf. Ioannes de Iandun Quaestiones super libros De anima Aristotelis II q. 17 (1480) s.p. (56ra): Similiter gustus febricitantis iudicat aliquid esse amarum, et tamen est dulce, ut apparet per experientiam. Cf. Ioannes de Wisalia (attrib.) Aristotelis libri de Anima II q. 11 (Mu nchen BSB Clm 6971) f. 174va: Confirmatur, nam infirmus iudicat cibaria esse amara, qui tamen in rei veritate non sunt amara; igitur gustus ibi decipitur. 51 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 11 n. 18: Et sic cum Aristoteles dixit secundo huius sensibile proprium est quod non contingit altero sensu sentiri, per hoc intendit differentiam inter sensibile proprium et communem. Et cum dixit circa quod non contingit errare, per hoc intendit differentiam inter sensibile proprium et per accidens, circa quod contingit non solum in pauco sed in toto errare, iudicando mel quod est fel, aut aurum quod est cuprum. Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima I tr. 1 q. 6 (1507) 14r (s.n.): Arguitur: accidentia faciunt errare circa substantiam; ergo. Antecedens probatur, quia color in cupro bene polito facit nos cuprum iudicare aurum. Et color fellis facit nos iudicare mel; igitur. 52 Aristoteles De anima II,6 418a12: Dico autem proprium quidem quod non contingit altero sensu sentiri, et circa quod non contingat errare, ut visus coloris et auditus soni et gustus humoris.

165 Contra: circa sensibile de per accidens numquam decipitur sensus illis tribus condicionibus stantibus; igitur male additur quod per hoc sit differentia inter sensibile proprium et sensibile per accidens. Et argumentum probatur, quia in sensu numquam formatur conceptus secundum quam aliquid dicitur esse sensibile per accidens. Igitur non decipitur circa sensibile per accidens, ut sic saltem. 64 Ad argumentum, negem ad intentionem Aristotelis. Ad probationem, concedatur hoc de sensu exteriori, et similiter interiori quoad suas sensationes primas. Sed tamen sensus interior decipitur ad illum sensum circa sensibile per accidens, quia apprehendit sensibile secundum certam rationem secundum quam ipsum est sensibile per accidens respectu sensus exterioris, a quo primo movebatur ad sic iudicandum. Ut accipiter sensu exteriori et interiori percipit pannum rubeum in manu aucupis, et in sic sentiendo non decipitur, quia percipit illum pannum per modum huius rubei; et si prius comedit carnes rubeas, tunc movetur per species reservatas ad sic discurrendum, Tu prius comedisti taliter dispositum, et fuit tibi conveniens et dulce ; et sic percipit illum pannum per modum huius dulcis, et iudicat pannum esse dulcem. Modo dulce ut sic, licet non simpliciter sit sensibile per accidens, tamen est sensibile per accidens secundum rationem dulcis respectu sensus visus a quo manebatur primo accipiter, et sic sensus interior decipitur circa sensibile per accidens respectu sensus exterioris. Unde movetur quia elicitive format conceptum illum quo decipitur ut hoc est tale sicut prius comedi etc. 94v 65 Consequenter est dicendum de mundatoribus cloacarum 53 quod organum eorum est indispositum; sic etiam 54 de comedentibus allia. xiv 66 Arguitur: 55 triangulare quando est magna distantia a sensu apparet circulare, et tamen omnes condiciones sunt ibi. 67 Similiter 56 radii incidentes per fenestram causant in pavimento apparentiam lucidam circularis figurae. 53 Cf. Ioannes de Wisalia (attrib.) Aristotelis libri de Anima II q. 11 (Mu nchen BSB Clm 6971) f. 174va: Item, confirmatur: mundatores cloacarum fetores non percipiunt, quos alii percipiunt. Igitur oportet unum errare. Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima II tr. 3 q. 3 (1507) 34v (s.n.): Item purgatores cloacarum et latrinarum foetores quas alii percipiunt non iudicant; igitur. 54 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 11 n. 4: Similiter de gustu, infirmo enim saepe dulcia et bene sapida apparent amara, et qui comedit allia non iudicant de odore alliarum; cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 17 n. 13: Item etiam si socius tuus comederit allia et tu non, tu senties fortiter odorem istorum alliarum quae ipse comedit. Sed si tu etiam comedas de illis satis ita quod fumus odoriferus perveniat ad organum olfactus, tui tu non amplius senties odorem istorum alliarum quae socius tuus comedit, nec istorum quae tu comedisti; cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 21 n. 13. Cf. Ioannes de Wisalia (attrib.) Aristotelis libri de Anima II q. 11 (Mu nchen BSB Clm 6971) f. 174va: Confirmatur de duobus hominibus comedentibus allium, quorum nullus percipit foetorem alterius; sed tertius adveniens percipit amborum foetores. Vel ergo illi duo errant, vel tertius.... Ad secundum dicitur quod isti errant qui allium comederunt propter organi indispositionem. Similiter de mundatoribus cloacarum. Cf. Benedictus Hesse Quaestiones disputate super tres libros De anima Aristotelis II q. 72 (2011) 287: Aliquis comedens allium (oleum ed.) non sentit foetorem allii comesti a socio suo, et hoc non est ex alio, nisi quod odor allii sui ponitur supra sensum olfactus, et sic prohibet fieri sensationem. Paulus Veneti Liber De anima cap. 19 (1503) 77ra-b: Et patet ratione, quia comedens allium alterum comedentem allium non sentit per odoratum; sed non-comedens utrumque sentit. 55 Cf. Euclides Optica th. 9: Rectangulae magnitudines eminus spectatae, rotundae apparent. Cf. Sextus Empiricus Pyrrhōneioi hypotypōseis I, 32; Adversus Mathematicos VII 208, 414; cf. Lucretius De natura rerum IV ; cf. Descartes Meditationes VI, 7. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 13 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 277ra: Confirmatur, nam visus iudicat rem multum distantem et quadratae figurae esse rotundae figurae, et tamen non est ita. 56 Cf. Witelo Perspectivae II prop. 36 (1991) 264: Lumine incidente per fenestram super corpus oppositum solidum erit luminis perimeter amplior perimetro fenestrae. Cf. Albertus Magnus Meteororum I tr. 2 c. 3 (1890)

166 Confirmatur argumento prius 57 tacto de quantitate solis. 69 Ad primum respondetur quod distantia est in causa. Et potest dici quod illa sensatio quae formatur solum repraesentat partes praeter extremales seu angulares, quia ipsarum partium angularium processus specierum est ita debilitatus quod nihil de sensatione potest producere. Et si quid sensationis producit, hoc est ita remissum quod sensus non percipit se illam partem sensationis produxisse; et sic non actuatur ab illis partibus extremalibus sensationis. 70 Ad secundum respondetur quod ibi est indispositio medii, quia vario modo sensus incidunt per fenestram, sicut habet videri tertio Meteorum Ad ultimum respondetur sicut prius Arguitur: 60 in infusione cervisiae xv ad crateram vel vitrum superius, apparet quaedam spuma alba, quae tamen non est alba, cum talis sit cervisia. Et sic sensus decipitur, et tamen omnes condiciones tres sunt ibi. Quod apparet spuma alba manifestum est inspicienti; sed quod non sit alba patet, quia si sic, tunc sequeretur quod absque alteratione prima fuisset generata albedo per solum xvi motum localem. Consequens falsum est, quia albedo est qualitas secunda consequens proportionem quattuor qualitatum primarum ad invicem. Modo numquam solus motus localis variat proportionem quattuor qualitatum primarum. 73 Confirmatur: 61 quando vitrum teritur et pulverizatur in minutissimas particulas, tunc pulveres apparent albae, et in re 95r non sunt albae, cum partes vitrei fuerunt uniformiter viridis coloris, ut suppono; igitur sensus decipitur, et omnes condiciones sunt ibi. 74 Confirmatur: quis inspiciendo nivem iudicat ipsam albi coloris, quae tamen non est colorata, ex quo est substantialiter aqua. Et sic sensus decipitur, et tamen omnes condiciones sunt ibi. 75 Confirmatur: 62 in certis speculis, facies inspicientis apparet versa quae tamen non est versa. Et sic iudicando, sensus decipitur; et omnes condiciones sunt ibi. 76 Confirmatur: in certis speculis concavis, facies apparet remote ante speculum, acsi penderet facies in aëre ante speculum. Et sic sensus decipitur, et omnes condiciones sunt ibi. 77 Confirmatur: 63 pisum inter digitos cancellatos iudicatur duae res, et sic assentiendo sensus decipitur; et tamen omnes condiciones sunt ibi. 494b: sicut quando radius solis venit per fenestram, et incidit in terram, lumen a radio solis diffunditur in circuitu illius terrae cui incidit radius, ita quod efficitur luminosa. 57 Cf. supra n Cf. Aristoteles Meteora III,2 371b18-373a Cf. supra n Cf. Aristoteles De generatione animalium (trans. Michaeli Scoti) II,2 735b11-2: Et quantumcumque fuerint ampullae in spuma minores et latentiores fit spuma alba magis. Cf. Galenus Liber de natura et ordine uniuscuiusque corporis (1522) 303va: Si vinum nigrum in quolibet vase exagitatur spumam candidam faceret. 61 Cp. Sextus Empiricus Pyrrhōneioi hypotypōseis I Cf. Alanus de Insulis Summa de arte praedicatoria (PL 120) col. 118C-D: Aliud est speculum, in quo facies videtur inversa, hoc est caro, quae totam humanam naturam invertit. Cf. Albertus Magnus De anima II tr. 3 c. 15 (1968) 122b: Si autem in una planitie continua esset concavum et convexum, et homo aspiceret in locum ubi coniunguntur superficies, apparent ibi imagines duae et essent coniunctae per mentum. 63 Cf. Aristoteles De insomniis 3 460b1-3: quemadmodum ergo si quem lateat qui suppositus digitus oculo, non solum apparebit set videbitur esse duo quod unum; Aristoteles Metaph. IV,6 1011a33-4: tactus enim et sensus existimantur duo apud mutationem digitorum. Et visus idem; cf. pseudo-aristoteles Problemata b11-15: Propter quid distantibus duo uidentur? Aut quia non accidit in idem signum motus utrisque oculorum. Quare igitur duo uidere bis uidere putat animam. Simile et permutatione digitorum. Duo enim unum uidentur ut bis tactus uno; ibid. 959a9-18; 965a35-8. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 25 n. 2: Item experientia est quod lapillus sub duobus digitis permutatis apparet esse duo, et sub eisdem digitis non permutatis non apparet esse nisi unus. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) III q. 18 n. 5. Cf. Ioannes de Iandun Quaestiones super libros De anima Aristotelis II q. 17 (1480) s.p. (56va): Et haec etiam manifestum est experientia. Si enim digitis cancellatis supponatur lapillus rotundus vel pisum aut aliud simile corpus, et circumducantur, tunc apparebit esse duo corpora. Cf. Marsilius de Inghen

167 Confirmatur: quis dormiendo iudicat se in somno videre patrem suum, quem non videt; quia forte mortuus est ante centum annos. Similiter multum fortiores species fuerunt in memoriam, quare illae deberent venisse ad sensum communem, et non species repraesentantes patrem. 79 Confirmatur: quis iudicat se dolere in dentibus, in osse, etc.; et sic sensus decipitur. Et omnes condiciones sunt ibi. 80 Confirmatur: 64 quis viso capite ad caelum iudicat corvum volantem directe super caput suum in aëre esse immediate circa caput, immo acsi tangeret caput alis, licet corvus sit superius in magna distantia a capite videntis verso ad xvii caelum. Et sic sensus iudicando decipitur, et omnes condiciones sunt ibi: debita distantia, debitum medium, et organum bene dispositum. 81 Confirmatur: 65 aliquis ebriosus 95v iudicat circa candelam virgas lucidas, interdum protensas usque ad oculum, interdum breviores; et tamen nulla virga est ibi, nec species videntur, cum non sint sensibiles. 82 Confirmatur: quis iudicans de halo 66 decipitur, et omnes condiciones sunt ibi. 83 Confirmatur: 67 interdum quis iudicat esse quattuor vel quandoque quinque soles, quando tamen non est nisi unus. Et sic decipitur, et omnes condiciones sunt ibi. 84 Confirmatur: 68 quis videndo aliquem a longe ad se venientem iudicat eum alterius figurae in propinquo quam distanti, et semper manet eadem sensatio, nisi quid intenditur per totum in approximatione. Et sic sensus decipitur, stantibus condicionibus. 85 Confirmatur: intellectus decipitur circa intelligibile proprium, ergo sensus circa sensibile proprium. Tenet consequentia a fortiori; 69 alias sensus esset perfectior intellectu. Questiones super quattuor libros Sententiarum IV q. 7 art. 3 (1501) f. 531rb: Sicut etiam digitis cancellatis faba interposita iudicatur vel apprehenditur a sensu exteriori ut duae, eo quod species ex cancellatione digitorum veniunt per distinctas vias et divisim ad sensum communem, cuius simile fortius habet hic locum; ex diverso et discontinuo situ eiusdem sensibilia. Cf. Nicolaus Oresme De causis mirabilium 3 (1985) 192: Secundo, quandoque homo credit tangere duo et tamen non nisi unum, ut in cancellatione digitorum, et sic de et caetera; idem 146; 216. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima III q. 19 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) ff. 344vb-345ra: Item, possibile est esse apparentiam sine assensu, ut talis apparentia quae habetur ex hoc quod faba posita inter digitos cancellatos apparet duae fabae; quia licet ibi est apparentia, nullus tamen assentit illi apparentiae dummodo viderit esse fabam. Cf. infra Lib. II q. 13 n Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones in libros Meteorum III q. 11 (cod. Firenza Riccardiana 745) f. 82va: Quia si aves volant in aëre mundissimo, in visu bene iudicas hanc illa esse altiorem, quod non esse nisi de nube iudicares per quod distant. Vide secundo De anima. 65 Cf. Rogerus Bacon Opus maius V pars 3 dist. 1 c. 5 (1892-7) II 144: Quando vero oculus aspicit candelam et demittit palpebras, videt candelam proiicere radios in modum pyramidis radiosae cuius conus est in candela, et dispersio radiorum valde sensibilis fit versus oculum. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones in libros Meteorum III q. 10 (cod. Firenza Riccardiana 745) f. 80rb: Apparent enim aliquando ex ebrietate vel nimia potatione studentibus post somnium incompletum radii ex candela venientes ad oculum, qui recedere videntur cum visus directe figitur in candela et revertuntur. Cf. infra Lib. II q. 21 n Cf. Aristoteles Meteora III,3 372b Cf. Aristoteles Meteora III,2 372a14-7: Parelii autem et uirge fiunt ex latere semper et neque desuper neque ad terram neque ex opposito, neque etiam nocte, sed semper circa solem. Adhuc autem dum ascendit aut descendit semper; secundum plurima autem ad occidentem. In medio autem celi raro, ut in Bosforo aliquando accidit: per totam enim diem simul orientes duo parelii permanserunt usque ad occasum. Cf. Cicero De re publica I, Cf. Ioannes Buridanus (attrib.) Quaestiones De anima (lectura prima) I q. 4 (ed. Patar 1991) 195: Quando video Socratem a longe, conceptus quo primo concipio eum esse hoc corpus est magis indifferens et minus determinatus quam conceptus quo postea concipio eum esse hoc animal. Cf. Nicolaus Oresme Quaestiones in Aristotelis De anima III q. 14 (1995) 419: Et isto modo quandoque concipitur corpus visum a longe, concipiendo quod hoc est hoc corpus hic positum; et nescitur adhuc cuius coloris sit aut figurae, vel si est homo aut equus; Nicolaus Oresme De causis mirabilium 4 (1985) 290: Sortes visus a longe solum forte cognoscitur quod est substantia et nescitur utrum vivens vel non vivens et post cognoscitur quod vivit et post et caetera. Cf. Herveus Natalis In quatuor libros Sententiarum commentaria prol. q. 1 (1647) 4b: Sicut quod pro certo vidit rem quando erat prope, maiorem; et eandem quando erat longe, vidit minorem. 69 Cf. Boethius De topicis differentiis (1860) 1190B-1191A.

168 Confirmatur: 70 in certis terris iudicatur mare bis fluere et refluere, vel ter, in una die naturali; et videtur quod non sit ita, cum nulla videtur causa illius fluxus. Et sic videtur quod sensus decipiatur, stantibus condicionibus. 87 Confirmatur: quis 71 iudicat in iride esse quattuor colores, et non sunt nisi tres 72 apparentiae coloris ibi. Similiter iudicatur in inferiori iride color lazureus, in summus consequenter viridis, consequenter citrinus xviii color, et consequenter rubeus; sed in superiori ordine econverso. 88 Similiter 73 quaelibet apparentia illorum colorum alicuius iudicatur per modum portionis circuli, et non alterius figurae, et illius nulla videtur esse causa. Et sic sensus decipitur, et omnes condiciones sunt ibi. 89 Confirmatur: tertia die et quarta post incensionem vel novilunium xix iudicatur pars lunae illuminata in finibus acuta et tenuis, et in medio spissa; et non est ita. Igitur sensus decipitur, et omnes condiciones sunt ibi. 90 Confirmatur: in Meteorum 74 dicit Buridanus quod uni quocumque ambulavit apparuit 96r sibi facies sua in aëre ante eum. Et hoc non potest salvari nisi ex deceptione sensus; et tamen omnes condiciones sunt ibi. 70 Cf. pseudo-ioannes Duns Scotus Quaestiones super libros Meteororum II q. 2 (1891) 137b: Similiter dicit Plinius quod est quidam puteus, qui ter fluit in die naturali. Plinius Epistularum 30, 2: Huius mira natura: ter in die statis auctibus ac diminutionibus crescit decrescitque. 71 Cf. Isidorus Hispaniensis De natura rerum XXXI, De arcu 2 (CC 123a) : Quadricolor enim est ex omnibus dementis in se rapit species: de caelo enim trahit igneum colorem, de aquis purpureum, de aëre album, de terris colligit nigrum; cf. Beda De natura rerum 30 (PL 90) 252; cf. Bartholomaeus Anglicus De proprietatibus rerum XI,5 (1975) I Cf. Aristoteles Meteora III,2 372a9-13: Harum autem tricolor quidem utraque, et colores eosdem et equales secundum numerum habent inuicem, obscuriores autem eius que extra et e contrario positos secundum positionem. Que quidem enim intra, primam habet periferiam que maxima puniceam. Que autem exterius, minimam quidem, propinquissime autem ad hanc, et alias proportionaliter. Sunt autem colores hii quos solos fere non possunt facere pictores: quosdam enim ipsi miscent, puniceus autem et uiridis et alurgos non fit mixtus. Iris autem hos habet colores. Cf. Witelo Opticae libri decem X,67 (1572) 460: Tricolor est omnis iris. 73 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones in libros Meteorum III q. 16 Utrum iris debeat apparere secundum portionem circuli seu peripheriae circularis (cod. Firenza Riccardiana 745) ff. 87ra-88vb. Cf. Nicolaus Oresme Questiones super quattuor libros Meteorum III q. 21 (1974) 292: Deinde arguitur contra aliam conclusionem, quia iris apparet esse circularis continuus vel semicirculus, et non est ita; igitur solum est ita secundum imaginationem, et per consequens est forma imaginaria. 74 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones in libros Meteorum III q. 10 (cod. Firenza Riccardiana 745) f. 80rb: Quaeritur consequenter decimo utrum debiles oculos habentibus appareant refractiones vel etiam reflexiones quae non apparent habentibus fortes oculos. Arguitur quod sic, per Aristotelem dicentem, Fit autem ab aëre quidam, cum factus fuerat consistens. Propter visus autem debilitatem saepe et sine inspissatione facit reflectionem, qualis autem accidit cuidam passo debiliter et non acute videnti; semper enim idolum praecedere ambulantem ipsum, ex opposito respiciens ad ipsum. Hoc autem patitur, quia visus refrangitur ad ipsum. Sic enim debilis erit et valde ab infirmitate, ut speculum fieret et propinquus aër. Haec Aristoteles. Cf. Aristoteles Meteora III,4 373b2-10: Fit autem ab aëre quidem, cum factus fuerit consistens. Propter visus autem debilitatem sepe et sine inspissatione facit refractionem, qualis aliquando accidit cuidam passio debiliter et non acute videnti: semper enim ydolum videbatur praecedere ambulantem ipsum, ex opposito respiciens ad ipsum. Hoc autem patiebatur, quia visus refringebatur ad ipsum. Sic enim debilis erat et tenuis valde ab infirmitate, ut speculum fieret et propinquus aër, et non posset repellere sicut qui longe et spissus. Cf. Aristoteles De memoria 1 451a9-11 ( Antipheron ). Cf. Rogerus Bacon Opus maius V pars 3 dist. 1 c. 5 (1892-7) II 142: Ebrii vero et infirmi secundum Aristotelem tertio Meteorologicorum <III c. 4>, et secundum Senecam libro de Iride vident se, et videtur eis quod vident se ipsos ambulare ante se. Cuius causam Seneca assignat, dicens quod species ab eis venientes, id est, visus eorum sunt debiles, et ideo aër licet parum spissus potest resistere speciei et reflectere in visum, et ideo coram se ipsis fit species in aëre et redit ad oculos, et ad totum corpus. Unde vident se sicut viderent in speculo. Et hic solum fit visio per speciem oculi, et non per speciem rei visae, nisi quia oculus cum toto homine videtur, et species oculi reflectitur ad omnes partes anteriores corporis, et videtur homo ante se, quia locus imaginis est ante hominem in concursu radii visualis cum catheto. Cf. Albertus Magnus De anima II tr. 3 c. 15 (1968) 122a: Et recolenda sunt, quae in tertio Meteororum in sermone de iride dicta sunt, quod aliqui in aëre spisso et umido aliquando vident facies suas ante se; cf. Albertus Magnus Meteora III tr. 4 c. 16. Cf. Petrus de

169 Confirmatur: 75 in pelvi apparet denarius maior et in alio loco quam quando est repleta aquis quam alias, et omnes condiciones sunt ibi. 92 Confirmatur: nigra verso luci solis apparet album; et omnes condiciones sunt ibi. Et est argumentum Buridani. 76 Alvernia (attrib.) Sententia super Meteora continuatio III c. 5 n. 2 (1952): Quod autem refrangatur ab aëre probat quatuor signis. Primum est quia Antipheronti propter debilitatem sui visus accidit, quod semper videbat similitudinem suae faciei in aëre ipso aspiciendo, propter refractionem suae faciei in aëre: signum est igitur quod refractio fiat in aëre. Intelligendum est autem circa istud primum signum, quod Aristoteles hic loquitur secundum opinionem antiquorum mathematicorum, ut dictum est supra, sed secundum veritatem illa est causa passionis accidentis circa Antipherontem, quod circa pupillam eius erat humor innaturalis grossus, alterans visum, et ipse propter infirmitatem iudicabat de isto humore et de idolo in eo impresso, sicut de quodam extrinseco: quia utebatur pupilla quasi speculo, et humore quasi obiecto, et iudicabat ipsum esse hominem ambulantem, propter similitudinem passionis apparentis in colore et lineatione. Sicut aliis laborantibus infirmitate oculorum apparet tela aranearum ante oculos, quibusdam autem muscae volantes etc., cum tamen sit humor in pupilla respersus. Cf. Nicolaus Oresme Questiones super quattuor libros Meteorum III q. 15 (1974) 218: Sed dicens, immo videtur quod aër reflectat notabiliter; aliter enim Antiphon non vidisset faciem suam in aëre, cuius oppositum dicit Aristoteles. Respondetur quod hoc bene probat quod aër permixtus grossis humoribus bene notabiliter reflectat, sicut patet de istis qui sunt vel fuerunt in Norwegia. Ibi enim humoribus exsistentibus extra domum, apparet saepe quod unus praecedat eos qui inspiciat ipsos et vadat tantum retro se quantum illi vadunt ante se; cf. Nicolaus Oresme Quodlibeta, ms. Paris lat. 15,126 fol. 41r (ed. Hansen), cit. McCluskey (1974) 430 n. 19: Si igitur dicitur talis homo continue videt hominem ante se, ut Antiphon, non est mirandum; quia possibile est quod visui suo sufficiat reflexio quam facit aër, sicut mihi speculum reflectit, etc.; cf. Nicolaus Oresme De causis mirabilium 1 (1985) 151: Et ideo Anthiphon videbat suam speciem; patet tertio Metheororum; idem 154: Si igitur dicatur talis homo continue videt hominem ante se, ut Anthiphon, non est mirandum quia possibile est quod visui suo sufficiat reflexio quam facit aër, sicut mihi speculum reflectit et caetera. 75 Cf. Ptolemaeus Almagestum I,3 (1515) 3r: Sed est quasi simile ei quod in aqua ponitur. Videtur enim maius, et quanto plus in profundum mergitur, augmentatur eius magnitudo. Cf. Alhazen De aspectibus VII n. 17 (1572) 253: Per experientiam vero sic potest cognosci. Nam si aliquis acceperit vas habens oras erectas perpendiculares, in cuius medio posuerit aliquod visum manifestum, ut obolum aut denarium, et steterit a longe, quousque viderit rem visam in profundo vasis; deinde elongaverit se a re visa, quousque non videat rem paulatim. Cf. Ioannes de Sacrobosco Sphaera 3 (1548) 23: sicut patet in denario proiecto in fundo aquae limpidae, qui propter similem disgregationem radiorum apparet maioris quam suae verae quantitatis. Cf. Witelo Opticae libri decem X prop. 11 (1572) 473: Per experientiam quoque idem patet. Assumatur vas habens oras erectas super basim eius, et in medio fundi vasis ponatur denarius argenteus, et elonget se experimentans, quousque videat illum denarium in fundo vasis; deinde elonget se paulatim ulterius, quousque non videat ipsum. Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva III prop. 7 (1970) 216: Hoc experimento patet quia si ponatur aliquid in profundo vasis mediocris altitudinis latebit forte visum. Quod si aqua superfundatur statim oculo manifestabitur, cuius demonstratio haec est quoniam radii recte ad oculum pertingere non possunt propter interpositionem opaci, fracti tamen possunt. Cf. Rogerus Bacon Perspectiva III d. 2 c. 4 (1897) 155: Similiter accidit, si in vas mittatur aliquod sumaturque distantia ut iam non videatur, eodem spatio exsistente inter videntem et vas videbitur quod immissum est, si aqua infundatur, ut dicitur in principio libri De speculis. Et hoc quilibet potest experiri, licet inexpertis videatur mirabile vel magis falsum. Cf. Albertus Magnus De anima II tr. 3 c. 12 (1968) 117a: Et ideo si talium aliquid nitens sicut argentum ponatur in vase in loco subobscuro, ita quod in aëre videri non possit, videbitur aqua limpida superfusa; et ideo verissimum est perspicuum condensatum in partibus et lumen tenere fortius et aliquid luminis in se habere,et per illud micant huiusmodi corpora. Cf. Guillelmus de Ockham Quaestiones in librum tertium Sententiarum (Reportatio) III q. 2 (OTh VI) 78: Item, si denarius vel lapis ponatur primo in disco vacuo, si post impleatur aqua, post impletionem aquae videtur et ante non. Cf. Nicolaus Oresme Questiones super quattuor libros Meteorum III q. 12 (1974) 140-2: Consequentia tenet ex eo, quod visa, per fractionem vel per radium fractum, non videtur in locis in quibus sunt, sicut patet de denario viso posito in aqua, oculo exsistente in aëre. Ista conclusio ponitur a Perspectivis; cf. Nicolaus Oresme De causis mirabilium 1 (1985) 150: Ultimo nota quod visio quandoque fit per lineam rectam, quandoque per fractam, patet de denario in fundo vasis, et quandoque per lineam reflexam, ut patet in speculis. Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima II tr. 3 q. 3 (1507) 33v (s.n.): Tertio, de denario iacente in aqua vel alia re qui apparet maior quam extra aquam. 76 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 11 n. 20: Et si nigrum politum quo multum lumen refrangitur ad oculum appareat album, hoc est propter indispositionem organi quia organum est nimio lumine occupatum, quod quaedam lumen repraesentat fortius lucem apparentem albam quam species

170 Confirmatur: 77 circa occasum solis, prope solem in nubibus apparent virgae et longae strumae; et omnes condiciones sunt ibi. 94 Ad quaestionem respondetur quod numquam sensus exterior ut sic, nec sensus interior ut sic, quoad primas suas sensationes decipitur. Quia naturaliter proprie significant res sicut sunt. Sed sensus interior, comparando et eliciendo multotiens decipitur in suis iudiciis. 95 Pro 78 quo est notandum quod triplex est iudicium sensus. Unum scilicet generale, ut cum iudicat aliquid per modum huius colorati vel sonantis vel qualificati qualitatibus primis, vel per modum huius odorabilis. Aliud est iudicium speciale, quo sensus iudicat hoc esse hoc album vel hoc nigrum, vel alterius coloris respectu visus; vel hoc amarum vel hoc dulce respectu sensus gustus, etc. Tertium est iudicium specialissimum, ut cum sensu visus iudicat inter colores eiusdem speciei, quorum unus est intensior altero; ut inter album ut decem vel octavum vel sextum, etc. 96 Modo dicendum est ad quaestionem ultimate quod, stantibus illis tribus condicionibus, scilicet debita dispositione medii et debita dispositione organi et debita distantia, sensus numquam in multo decipitur circa sensibile sibi proprium; et hoc iudicio generali. Sensus enim visus de nullo iudicat ut sic nisi sit coloratum etc., capiendo coloratum large. Nec sensus auditus circa aliud versatur quam circa <sonores, nec sensus odoratus circa aliud versatur quam circa> odores et odorabilia. Sed bene sensus, 96v stantibus illis tribus condicionibus, iudicio speciali et iudicio specialissimo decipitur in modico. Unde dicit Buridanus, 79 Numquam quantumcumque sit organum bene dispositum et medium purum, possimus discernere punctualiter gradum intensionis et remissionis. 97 Advertendum est etiam quod ad indispositionem organi visus debet reduci receptio specierum diversorum colorum intensa in ipsum organum, capiendo colorem large, et ponendo sensibilem xx super sensum, ut patet de mundatoribus cloacarum; 80 et lapsus organi ad debita complexione pro formatione sensationis requisita debite in sensu, ut gustus mixtio diversorum saporum et eorum specierum receptio et versatio continua circa sensibile, ut est sensus apothecariorum qui non iudicant de odoribus sicut advenientes. Similiter lapsus a complexione debita pro sensatione, et sic de aliis. 98 De aliis speciebus per debitam distantiam salvatur sonus instrumenti, lotricis, et tonitrui; apparentia coloris in caelo et lucis stellarum, et similia. 99 Ad indispositionem medii reducitur fractio radiorum et reflexio radiorum, vapores fumi, calor remissus, ut in aqua; in naturaliter disposita penetratio qualitatum visibilium respectu visus; penetratio qualitatum tangibilium respectu tactus; et sic de aliis sensibus. Et multiplicatio specierum a diversis coloribus se penetrantium respectu sensus visus, et aliarum istius coloris illum colorem. Quod etiam apparet iuxta nigrum albius et iuxta alba nigrius, hoc est verum maxime si sit multa distantia. 77 Cf. Aristoteles Meteora III,2 372a8-9: Parelii autem et uirge fiunt ex latere semper et neque desuper neque ad terram neque ex opposito, neque etiam nocte, sed semper circa solem. 78 Cf. Magister Thomas Recapitulatio quaestionum De anima II q. 11 (Cod. Heiligenkreuz, Stiftsbibliothek, cod. 303) f. 235r: Notandum quod triplex est iudicium, videlicet universale, particulare, et dearticulatum. Universale iudicium est quo mediate cognoscitur lux vel coloratum vel aliud sensibile, secundum quem conceptum, scilicet sub conceptu corporis, et non albedinis, et sic de aliis. Particulare iudicium est quo mediante iudicatur de specie, scilicet albedine vel nigredine. Sed iudicium dearticulatum est quo mediate iudicatur de certa proportione gradum sive punctuali qualitatum supradictarum, videlicet nigredinis vel albedinis. 79 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 11 n. 16: Sed numquam, quantumcumque sit organum bene dispositum et medium purum, possumus discernere punctualiter gradum intensionis et remissionis. 80 Cf. supra n. 65.

171 171 qualitatum consimiliter se habentium respectu aliorum sensuum. Potest etiam ponendo sensibilem xxi super sensum 81 reduci in debitam distantiam. 81 Resp. Aristoteles De anima II,7 419a29-30: Cum autem super ipsum aliquis apponit sensum sonans aut odorans, neque unum sensum facit. Cf. infra Lib. II Q. 21.

172 <Lib. II Q. 12. Utrum sensibilia communia sunt per se sensibilia> 1 Quaeritur duodecimo utrum i sensibilia <<communia>> sint per se <<sensibilia>>. 1 2 Buridanus 2 dicit in solvendo dubitationem quod Si sic transmutatio 97r secundum quam lapis desinat vel incipiat esse ferrum, non mutatis accidentibus, non ob hoc variabitur in sensu sensatio, nec illam mutationem percipiat sensus. Sed si sic mutetur quod desinat esse album et incipiet esse nigrum sine mutatione facta secundum substantiam vel secundum alia accidentia, variabitur iudicium in visu, et illam mutationem percipiet etc. 3 Pro illo est notandum quod secundum illam opinionem 3 quae tenet quod accidens habet repraesentare subiectum inhaesionis et non denominationis, ii tunc in transmutatione quam ponit Buridanus non variatur sensatio, si saltem manet eadem materia prima in ferro quae fuit in lapide; et talis sensatio solum repraesentat materiam primam et non lapidem vel ferrum. 4 Tenendo autem opinionem Buridani 4 quod accidens habeat repraesentare subiectum denominationis, tunc dicendum est quod non manet eadem sensatio, sed alia sensatio post hoc producitur quae significat ferrum, et prima significat lapidem. Sed quando Buridanus dixit quod non ob hoc variabitur in sensu sensatio, voluit quod sensus non percipit illam mutationem, et sic non variat iudicium. Sed iudicat hoc visum esse illud quod prius vidit; immo iudicat semper esse idem visum, licet in re format alium et alium conceptum, licet non scit quod format alium et alium conceptum, et non percipit mutationem conceptuum. Et istum modum videtur Buridanus tenere tertio Meteorum quaestione quinta; in secundo conclusione 5 dicit quod iudicium non semper sequitur praecise apprehensionem vel propositionem. Et pro primo corollario 6 eiusdem conclusionis infert quod eadem potentia potest habere iudicia similia de duobus propositionis constitutis ex conceptibus specie distinctis. 5 Potest tamen probabiliter teneri quod variatur iudicium in sensu, quamvis sensus hoc non percipit. Sed si poneretur casus quod manerent eadem accidentia in materia prima et eaedem species quae 97v produxerunt sensationem lapidis, tunc concedendum esset eandem manere sensationem quae prius, et significat post desitionem lapidis lapidem, et non ferrum tam secundum opinionem 7 illam quae tenet quod accidentia significant solum subiectum inhaesionis quam denominationis. 6 Buridanus 8 dicit sic: Dico igitur, cum diximus aliud esse sensibile per se et aliud per accidens, non intendimus distinctionem vel alietatem rerum quae sentiuntur; sed intendimus 1 Resp. Aristoteles De anima II,6 418a9-11: Dicitur autem sensibile tripliciter, quorum duo quidem per se dicimus sentire, unum autem secundum accidens. Duum autem aliud quidem proprium est uniuscuiusque sensus, aliud vero commune omnium. 2 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 12 n. 11: Et hoc sic est manifestum quia si sit talis mutatio secundum quam lapis incipiat esse ferrum, non mutatis accidentibus, non ob hoc variabitur in sensu sensatio, nec illam mutationem percipiet sensus. Sed si sic mutaretur quod desineret esse album et incipiat esse nigrum, sine mutatione facta secundum substantiam vel secundum alia accidentia, variabitur iudicium in visu, et illam mutationem percipiet et iudicabit visus. 3 Cf. Averroës In Metaph. V com. 14 (1562) 117C: Sicut existimavit Avicenna qui, cum vidit quod haec dictio albus significat aliquid in quo est albedo, quod primo significat subiectum, et secundo accidens. Sed est econverso. Cf. supra Lib. I q. 6 n Cf. supra Lib I q. 6 n Cf. supra Lib. II q. 11 n Cf. supra Lib. II q. 11 n Cf. supra n. 3; cf. supra Lib. I q. 6 n Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 12 n. 12: Dico igitur cum dicimus aliud sensibile per se, aliud per accidens, non intendimus divisionem seu alietatem rerum quae

173 173 distinctionem vel alietatem nominum vel conceptuum quibus res quae sentiuntur nominantur vel concipiuntur. Eadem enim res quae sentitur dicitur sensibile per se secundum illud nomen quod est impositum ei a conceptu secundum quem ipsa sentitur; et dicitur sensibile per accidens secundum illud nomen quod impositum est ei secundum illum conceptum secundum quem non sentitur. Ita quod nomini iii sumpto a conceptu secundum quem sentitur, attribuitur hoc praedicando per iv se sensibile ad designandum quod sentitur secundum illum conceptum; et nomini sumpto secundum conceptum secundum quem non sentitur, attribuitur haec praedicatio per accidens sensibile ad designandum quod secundum istum conceptum non sentitur. Verbi gratia, cum lapis sit albus, dicitur quod album sentitur per se, id est, album sentitur secundum conceptum secundum quem est album. 7 Contra illud exemplum: album secundum conceptum albi non est sensibile per se; igitur. Arguitur, quia nullus conceptus communis formatur in sensu ut sic; alias sensus sentiret communiter. 8 Confirmatur: definitiones sensibilis per se et sensibilis per accidens non intelliguntur realiter nec logicaliter; v igitur non valent non-realiter; quia verba Buridani 9 sunt nomini sumpto a conceptu secundum quem res sentitur, attribuitur hoc praedicatum sensibile per se. Ex quibus verbis videtur habere quod logicaliter intelligantur; nec logicaliter, 10 quia dicit Buridanus 11 quod eadem res est sensibilis per se et per accidens. 9 Ad primum, negem ad bonum sensum et intentionem Buridani, quia per ly albi circumloquitur Buridanus individuum 98r quod significat hoc album singulariter, connotans circumstantias ipsum individuantes. Et tali individuo nomen non est impositum. Verum est de rigore quod argumentum assumpsit probandum hoc probavit Ad secundum, negem. Ad probationem primae partis, negem. Unde sensibile per se ut est primae intentionis vi sic definitur: sensibile per se est sensibile quod natum est significari aliquo conceptu secundum quem sensu ut sic est natum percipi. Sed sensibile per accidens est sensibile quod natum est significari aliquo conceptu secundum quem nullo sensu ut sic est perceptibile. 11 Corollarium: numquam idem est sensibile per se et per accidens secundum eundem conceptum et eundem modum significandi. sentiuntur, sed intendimus diversitatem seu alietatem nominum vel conceptuum quibus res quae sentiuntur nominantur vel concipiuntur. Eadem enim res quae sentitur dicitur sensibilis per se secundum illud nomen quod impositum est a conceptu secundum quem ipsa sentitur, et dicitur sensibile per accidens secundum illud nomen quod impositum est ei secundum conceptum secundum quem non sentitur, ita quod nomini sumpto a conceptu secundum quem sentitur attribuitur haec praedicatio per se sensibile ad designandum quod, secundum istum conceptum, sentitur. Et nomini sumpto a conceptu secundum quem non sentitur attribuitur illud praedicatum sensibile per accidens ad designandum quod sentitur, sed non secundum ipsum conceptum. Verbi gratia, cum lapis sit albus dicitur quod album sentitur per se, id est, album sentitur secundum conceptum secundum quem dicitur album, et lapis sentitur per accidens, id est non sentitur secundum illum conceptum secundum quem dicitur lapis. 9 Cf. supra n Fortasse realiter scriptum est. 11 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 12 n Adnotatio in cap. pag. (98r), ex alia manu: Nota: idem est sensibile proprium et commune secundum eundem conceptum, sed non secundum eandem connotationem, ut patet de conceptu qui significat illud parietem per modum huius magni; et sic est sensibile commune. Et idem conceptus, scilicet parietis qui significat eum per modum huius colorati, est sensibile proprium.

174 Contra: volo quod conceptus secundum quem paries videtur hoc album sit b. Tunc 13 arguo sic: paries secundum b est tangibile per accidens; igitur est sensibile per accidens. Tenet consequentia ab inferiori ad superius. 14 Et arguitur, quia paries secundum conceptum vii b non est natus tangi; igitur est tangibile per accidens. Et sic videtur quod idem sit sensibile per se et per accidens, secundum eundem conceptum. 13 Respondetur negando consequentiam, quia arguitur cum dictione includente negationem, scilicet ad ly sensibile per accidens a ly tangibile per accidens. Antecedens enim valet tantum, paries secundum conceptum a non est natus tangi ; et consequens valet tantum paries secundum conceptum a non est natus sentiri. Et illa solutio habet locum si ly tangibile et ly sensibile sequerentur ly per accidens. Sed quia in proposito praecedunt, dicendum est quod adhuc non oporteret consequentiam valere ab inferiori ad superius cum dictione includente negationem. 15 Et maxime cum non manet eadem determinatio; sicut in simili non valet cum ly incipit, desinit, vel quiescat. 14 Corollarium: omnis res quae viii nata est percipi sensu ut sic est sensibile per se. Patet ex definitione v 15 Corollarium: naturaliter loquendo, nulla substantia separata indivisibilis nec anima intellectiva est sensibile per se nec per accidens. Patet, quia nulla talis naturaliter est sensibilis. 16 Corollarium: omne sensibile per se est sensibile per accidens, et econverso. Prima pars patet, quia omne sensibile sensu ut sic natum est significari aliquo conceptu qui non potest formari a sensu ut sic. Et secunda pars patet, quia omne sensibile quod potest fieri aliquo conceptu non formali a sensu ut sic etiam natum est sentiri; alias non esset sensibile. 17 Corollarium: supponendo viam 17 quae ponit puncta indivisibilia, punctum indivisibile habens positionem in continuo est sensibile per se; et per accidens, quia si tota caliditas in 13 Fortasse arguendum est: Tunc arguo sic: paries secundum b est visibile per se; igitur est sensibile per se. Tenet consequentia ab inferiori ad superius. Et arguitur, quia paries secundum conceptum b non est natus tangi; igitur est tangibile per accidens. Et sic videtur quod idem sit sensibile per se et per accidens, secundum eundem conceptum. 14 Cf. Guillelmus de Sherwood Introductiones in logicam (ed. Lohr 1983) 288: ut cum sit processus ab inferiori ad superius negando et a superiori ad inferius affirmando. Cf. Gualterus Burlaeus De puritate artis logicae (1955) 86: consequentia ab inferiori ad superius affirmando est formalis, et tamen tenet ratione terminorum. 15 Cf. Ioannes Buridanus Summulae de dialectica 6.4.3: Ad hoc autem quod arguebatur de parte subiectiva ad suum totum, manifestum est quod illae consequentiae non valent. Quia in istis verbis incipit et differt implicantur negationes distribuentes istos terminos albus et coloratus, asino et animali, et non valet locus ab inferiori distributo ad superius distributum. 16 Cf. supra n. 6. Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima II tr. 3 q. 4 (1507) 35r (s.n.): Pro determinatione quaestionis notandum est primo, scibile sic describi: est res apta nata sciri, id est, cognosci sensu. 17 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 7 n. 46: Et isto modo capit Aristoteles totum in sexto Physicorum ubi dicit quod si essent puncta indivisibilia in linea et tangerent se, necesse est totum tangere totum. Cp., e.g., Henricus de Harclay Questio de infinito et continuo; cit. The Cambridge History of Later Medieval Philosophy (1982) 577; Henricus de Harclay Utrum mundus poterit durare in eternum a parte post, mss. Tortosa, Cated. 88, ff. 87r v; Florence, Bib. Naz. Fondo princ. II.II.281, fol. 97r (cit. Murdoch 2009: 17 n. 4): Praeterea, specialiter contra hoc quod dicitur in auctoritate Lincolniensis: Quod plura sunt puncta in uno magno continuo quam in uno parvo. Contra hoc sunt omnia argumenta quae probant continuum non posse componi ex indivisibilibus; probant enim etiam quod in uno continuo non sint plura puncta quam in alio; Gualterus Chatton Reportatio Super Sententias II (2002) : Et quia non potest sciri de motu angeli utrum sit continuus vel discretus in motu nisi sciatur utrum motus et alia continua componantur ex indivisibilibus, ideo quaero propter motum angeli utrum quantum componatur ex indivisibilibus sive permanens sive successivum; et Gerardus Odonis, Utrum continuum componatur ex indivisibilibus et resolvatur in indivisibilia vel componatur ex semper divisibilibuset resolvatur in semper divisibilia, Oxford Bodleian, Can. Misc. 177 (cit. Robert 2009:141n. 57).

175 175 subiecto extenso poneretur ad punctum indivisibile, fieret infinite calidum, et per consequens sentiretur. 18 Aliqui 18 tamen tenent oppositum illius. Sed quodlibet est probabile in argumento principali. 19 Et cum arguebatur 19 quod non possent definitiones intelligi logicaliter, quia dicit Buridanus 20 quod eadem res est sensibilis per se et per accidens, etc., neganda est illa pars etiam. 20 Unde sensibile per se ut est terminus secundae intentionis potest sic definiri: sensibile per se est terminus qui significat rem sensibilem secundum conceptum quo est perceptibilis sensu ut sic. Sed sensibile per accidens est terminus significans rem sensibilem secundum conceptum quo non est perceptibilis sensu ut sic Corollarium: nullus terminus absolutus est sensibile per se ut sic, quia nullus ut sic significat rem ut est perceptibilis sensu. 22 Corollarium: nullus idem terminus est secundum eundem modum significandi sensibile per se et sensibile per accidens. 23 Corollarium: idem terminus ut sic est sensibile per se et per accidens secundum diversos modos significandi. Patet, quia ille terminus homo scriptus significans se est sensibile per se; significans autem omnes homines ut sic 99r est sensibile per accidens. 24 Buridanus 22 dicit consequenter, Simili modo dicendum est de sensibili proprio et communi. Illi nomini attribuitur hoc praedicatum sensibile proprium quod significat res secundum conceptum secundum quem sentiuntur, et sunt unico sensu perceptibiles. Et isti nomini attribuitur hoc praedicatum sensibile commune quod significat rem secundum conceptum secundum quem percipiuntur pluribus sensibus. 25 Pro 23 definitione sensibilis proprii est notandum quod sensibile proprium ut est terminus primae intentionis potest sic definiri: sensibile proprium est sensibile quod natum est sentiri sensu interiori secundum aliquam circumstantiam, ad quam percipiendum naturaliter solum natus est unus sensus exterior concurrente amministrative. Sed sensibile commune est sensibile quod natum est sentiri sensu interiori cum aliqua circumstantia, ad quam percipiendum naturaliter nati sunt plures sensus exteriores concurrente amministrative. 26 Corollarium: idem est sensibile proprium et commune. Patet de pariete qui ut est magnus extensus, est sensibile commune; et ut est albus, est sensibile proprium. 27 Corollarium: numquam idem est sensibile proprium et commune secundum eandem connotationem unius termini, quia ad hoc sequitur contradictio. 18 Cf., e.g., Thomas de Aquino In Phys. VI, lect. 8, n ; Nicolaus Oresme Tractatus de configuratione qualitatum (cit. Durand 1941) 179 n. 2: Et si nihil sint puncta indivisibilia aut lineae, tamen oportet ea mathematice fingere pro rerum mensuris et earum proportionibus cognoscendis. 19 Cf. supra n Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 12 n Cf. Aristoteles De anima II,6 418a Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 12 n. 14: Simili modo dicendum est de sensibili proprio et communi. Nam illi nomini attribuitur hoc praedicatum sensibile proprium, quod significat res secundum conceptum secundum quem sunt unico sensu perceptibiles. Et illi nomini attribuitur hoc praedicatum sensibile commune quod significat res secundum conceptum secundum quem percipiuntur pluribus sensibus. 23 Cf. Magister Thomas Recapitulatio quaestionum De anima II q. 12 (Cod. Heiligenkreuz, Stiftsbibliothek, cod. 303) f. 236r: Nota quod sensibile proprium melius sic potest definiri realiter sic: est sensibile quod natum est sentiri sensu interiori secundum conceptum connotantem circumstantiam ad cuius perceptionem solum unus sensus exterior natus est concurrere amministrative.

176 Sensibile proprium ut est terminus secundae intentionis potest sic definiri: sensibile proprium est terminus significans aliquam rem singulariter sensibilem secundum ix aliquam circumstantiam, ad quam percipiendum naturaliter solum natus est unus sensus exterior concurrente amministrative. Sensibile autem commune est terminus significans aliquam rem sensibilem cum aliqua circumstantia, ad quam percipiendum naturaliter sunt plures sensus exteriores nati concurrere amministrative. 29 Et debet in definitionibus ly unus sensus capi pro uno sensu in specie, sic quod ly solum non dicat exclusionem simpliciter praeter unum sensum; quia tunc nullum esset sensibile proprium. Non enim paries per modum huius albi, quia 99v ad percipiendum parietem per modum huius albi possunt concurrere sensus visus Sortis, Platonis, et asini. Sed debet dicere ly solum exclusionem quoad speciem; computando sensus visus pro uno sensu, sensus auditus in Sorte et Platone et caetera pro alio. Et debet ly sensibile in definitionibus capi ut ampliat ad connotatum, et non substratum. 30 Contra definitionem sensibilis proprii ut est terminus secundae intentionis, arguitur sic: sequitur x quod ly hoc album non esset sensibile proprium. Probatur consequentia, quia non significat rem conceptu quo sentitur, quia rem quo per visum sentitur per modum huius albi, huius magni, huius figurati, huius situati ; et sic non connotat ly hoc album. 31 Respondetur quod nullus est terminus vocalis impositus illi sensationi quam oculus format, sed ipsam circumloquimur pluribus terminis, ut ly hoc album, hoc figuratum. 32 Ex istis definitionibus sequitur corollarie primo quod est xi idem sensibile commune et proprium, capiendo terminos ut sunt secundae intentionis. Patet de sensatione interiori et exteriori parietis, quae est sensibile proprium inquantum significat parietem per modum huius albi ; et est sensibile commune inquantum significat parietem per modum huius magni et figurati. 33 Corollarium: omne sensibile proprium est sensibile per se et econverso. Patet prima pars, quia omne <quod> sentitur sensu exteriori est sensibile per se, et omne sensibile proprium est sensibile sensu exteriori, igitur. Pro secunda parte patet de magnitudine quae est sensibile proprium ut sic, quia videtur; et sic de aliis. 34 Corollarium: omne sensibile per accidens est sensibile proprium. Patet, quia omne sensibile est sensibile proprium. 35 Corollarium: omne sensibile commune est sensibile per accidens. Patet sicut praecedens corollarium. 36 Corollarium: omnia sensibilia communia sunt per se sensibilia. 37 Corollarium ultimum: 100r praedicta sensibilia non differunt re sed solum ratione. Supponunt enim illi termini sensibile per se, sensibile per accidens, sensibile proprium, et sensibile commune pro eadem. Similiter eadem res significat<ur> per eos. 38 Corollarium ex illo: licet idem sit sensibile per se et per accidens, proprium et commune, adhuc non coincidunt illae species. Alius enim conceptus correspondet ly sensibile proprium, alius ly sensibile per accidens, etc.; sicut ly bu imponeretur ad significandum ad placitum ultimate illud quod nunc significat ad placitum non-ultimate. 24 Adhuc suppositio personalis et materialis non coinciderent, quia eas coincidere est illis terminis suppositio materialis et suppositio personalis synonyme correspondere. Sic etiam in proposito, sensibilia coincidere est illis terminis sensibile proprium, sensibile per accidens, etc., synonyme correspondere, qualiter non est, sicut nunc significant. 39 Ex hiis etiam patet quod ista propositio magnitudo est sensibile per se non valet tantum sicut haec est per se vera, magnitudo est sensibilis. Patet quia alia ratione propositio dicit per 24 Cf. Petrus Hispanus Tractatus I,3 (1972) 2.2-3: Vox non-significativa est illa quae auditui nihil repraesentat, ut bu, ba.

177 177 se vera, et magnitudo sensibile per se, sicut habet videri primo Posteriorum. 25 Est tamen illa propositio magnitudo est sensibile per se in secundo gradu secundi modi dicendi per se, 26 quia est praedicatio accidentalis, et est propositio per se, quia est necessaria. 40 Ad quaestionem respondetur quod quaestio est vera, quia omnia sensibilia communia sunt per se sensibilia. 41 Et ad Philosophum 27 quem allegat Buridanus 28 ad oppositum quaestionis, dicendum est quod Philosophus solum innuit differentiam rationis et non rei. 25 Cf. Aristoteles An. post. I,4 73a Cf. Aristoteles An. post. I,4 73a38-b2. 27 Aristoteles De anima III,1 425a18: Haec enim omnia motu sentimus. 28 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 12 n. 5: Oppositum arguitur auctoritate Aristotelis in capitulo de numero sensuum exteriorum.

178 <Lib. II Q. 13. Utrum numerus, magnitudo, figura, motus, quies sint sensibilia communia et per se> 1 Quaeritur tertio decimo utrum numerus, magnitudo, figura, motus, quies sint sensibilia communia et per se. 1 2 Buridanus, 2 postquam declaravit quomodo illa sensibilia sunt sensibilia per se, subiungit Manifestum est quod praedicta debet dici sensibilia communia, quia non unico conceptu exteriori sed pluribus iudicamus res 100v et percipimus secundum illos conceptus a quibus ista nomina sumuntur. 3 Contra: 3 primo de numero. Res quae significatur per hunc terminum numerus non sentitur secundum conceptum numeri; igitur numerus non est sensibile commune nec per se. Arguitur, quia numerare ut sit, sicut patet quarto Physicorum. 4 4 Respondetur, concedendo totum. Sed Aristoteles capit numerum pro multitudine quae bene percipitur pluribus sensibus exterioribus, licet non punctualiter, sic quod si unum multitudinis auferretur sensus interior, hoc percipiet et iudicaret de paucioribus quam prius; quia hoc solum intellectus est. Exemplum 5 patet de gallina percipiente multitudinem pullorum. Si enim ea absente recipiuntur sibi de novem pullis tres reversa ad eos, non percipit quod sint pauciores quam prius. Et hoc est quia non numerat, licet bene percipit multitudinem. 5 Ex quibus patet quod ly numerus et ly multitudo non sunt termini synonymi; quia si essent infiniti angeli, essent multitudo i et non numerus. 1 Resp. Aristoteles De anima II,6 418a17-9: Communia autem sunt motus, quies, numerus, figura, magnitudo. Huiuscemodi enim neque uni sensui sunt propria, sed communia omnibus. 2 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 13 n. 11: Secundo etiam manifestum est quod praedicta debent dici sensibilia communia quia non unico sensu exteriori solum, sed pluribus, iudicamus res et percipimus secundum istos conceptus a quibus ista nomina sumuntur. 3 Cf. Ioannes de Iandun Quaestiones super libros De anima Aristotelis II q. 17 (1561) col. 164: Item, entia mathematica non sunt per se sensibilia; sunt enim abstracta sensibilibus, ut dicitur in II Physicorum et VII Metaphysicae, et nihil est abstractum a seipso. Sed sensibilia communia saltem aliqua, scilicet numerus, magnitudo, et figura sunt entia mathematica, ut scitur ex mathematicis. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 12 n. 3: Item mathematicalia abstracta sunt a materia et motu et a qualitatibus sensibilibus, ut habetur secundo Physicorum et sexto Methaphysicae. Igitur non sunt sensibilia per se. Sed magnitudo, numerus, et figura sunt entia mathematicalia; ergo etc. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 13 n. 1: Ideo, secundum praedicta in praecedenti quaestione, huic nomini numerus non attribuitur illud praedicatum sensibile per se. 4 Cf. Aristoteles Physica IV,14 223a25-6: Si autem nichil aliud aptum natum est quam anima numerare et anime intellectus, inpossibile est esse tempus anima si non sit, sed aut hoc quod aliquando cum sit, tempus est, ut si contingit motum esse sine anima. Cp. Ioannes Buridanus (attrib.) Quaestiones in libros Aristotelis De anima II q. 16 (ed. Lokert 1563) 13ra: Item per Aristotelem quarto Physicorum dicentem quod numerans non est nisi anima, et loquitur de anima intellectiva; ideo sensus non numerat et sic non iudicat de numero; ideo numerus non debet dici per se sensibilis. Cf. Bartholomaeus Arnoldi de Usingen Exercitium de anima II tr. 3 q. 5 (1507) 36v (s.n.): Item, numerus non est sensibile commune; igitur. Antecedens probatur, quia sensus non cognoscit numerum, cum solius animae rationalis sit numerare, ut patet circa quartum Physicorum. 5 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 13 n. 21: Quod autem solus intellectus numerat, licet sensus percipiat multitudinem, apparet signo, quia gallina habens decem pullos non numerat illos nec iudicat quot sunt. Ideo, si deficiunt duo vel tres, non quaerit eos nisi audiat eos clamantes, quia, si non audiat clamorem ipsorum, ipsa non percipit eos. Sed si audiat eos tunc cum magno impetu et tumultu quaerit eos. Cf. Benedictus Hesse Quaestiones disputate super tres libros De anima Aristotelis II q. 52 (2011) 214:...sicut patet de gallina, quae si habet X pullos et deficiuntur (recipiuntur ed.) sibi duo, contentatur in octo, et de isto numero loquitur Philosophus, quarto Physicorum.

179 179 6 Arguitur contra iam dicta: si multitudo perciperetur a sensu, vel uno conceptu vel pluribus. 7 Non primum, quia in sensu exteriori nullus conceptus significat per modum multi, nec significat aliquis conceptus in sensu interiori per modum multi. Quia sicut significant conceptus formati per sensum exteriorem, ita significant conceptus formati in sensu interiori. Sed quod in sensu exteriori non formentur conceptus huius multi patet, quia si sensui exteriori affertur visibile, ipse format conceptum huius albi vel nigri, et non huius multi. Et si plura obiciuntur sibi obiecta, format huius ii plures visiones quarum quaelibet significat per modum taliter colorati, taliter magni et figurati. 8 Nec potest dici secundum, videlicet quod percipitur pluribus conceptibus, quia nullus talis connotat per modum huius multi; igitur nec omnes simul. Tenet consequentia, quia aggregatum ex omnibus non connotat aliter quam eius partes. Significatio enim totius 101r resultat ex significatione partium. 6 9 Notandum est pro illo argumento quod sensus exterior non format conceptum huius multi, sicut arguit argumentum. 7 Unde si plura visibilia obiciuntur visui exteriori, tunc tot erunt pyramides visuales quot sunt unitates multitudinis, et quaelibet distat ab alia. Et sic formantur plures visiones quarum nulla connotat per modum huius multi; ergo nec omnes simul. Sic etiam de sensu tactus, qui primo tangit unam unitatem, post hoc aliam; et quot tangit unitates, tot format sensationes quarum nulla connotat per modum huius multi. Sic etiam sensus interior, inquantum actualiter immediate a sensatione exteriori intuitive non format conceptum huius multi, quia tales sensationes repraesentant rem eodem modo sicut sensus exterior, et connotant synonyme cum sensationibus exterioribus, illa connotatione excepta quae connotant exteriores. Et si formantur plures sensationes in sensu exteriori, immo connotat in exteriori. Sensus enim interior ponit convenientias et differentias rerum sensatorum, quod non faceret nisi formaret plures sensationes. 10 Postquam autem sensus exterior et interior, quoad suas primas sensationes, sunt actuati, sensus interior ab istis pluribus sensationibus primis sensus interioris format conceptum huius multitudinis, discurrendo huic inde quomodo sensit illud et aliud, et ea esse distincta. Quia sensus interior est potentia superior ad exteriorem, propterea potest talem conceptum formare. Ex quibus patet quod solum sensatio interior secunda significat aliquid vel aliqua per modum huius multi. 11 Per hoc patet ad argumentum. Respondetur enim quod uno conceptu, sed non formato in sensu exteriori nec interiori immediate a sensatione exteriori, sed a sensu interiori formatur talis conceptus elicitive et 101v discursive. 12 Sed diceres contra: sequitur quod multitudo non est sensibile per se, si non perciperetur sensu exteriori. Patet sequela ex definitionibus in alia quaestione 8 datis. 13 Respondetur negando sequelam. Quia licet non percipitur sensu exteriori ut sic, adhuc est sensibile per se. Et habitis istis pluribus sensationibus, potentia sensitiva interiori format unum conceptum sibi correspondentem. Ex quibus patet quod ad hoc quod illi termino multitudo conveniat hoc praedicatum sensibile per se sufficit quod in sensu exteriori formabilis sit una sensatio vel plures, qua vel quibus sensus interior sufficit elicere sensationem sibi correspondentem. Et conceptus talis correspondens sibi est singularis et non communis, quia non significat quodlibet seorsum. 14 Sequitur iii de magnitudine. 6 Cf. Petrus Hispanus (attr.) Paruorum logicalium (1516) Obligatoria f. 65va: quia enim significatio totius resultat ex significatione partium. 7 Cf. supra n Cf. supra II q. 12 n. 14: Omnis res quae nata est percipi sensu ut sic est sensibile per se.

180 Buridanus 9 dicit quod magnitudo sit sensibile commune, quia sensus visus et tactus iudicant hos lapides esse magnos vel parvos, rotundos vel angulares. 16 Contra: si magnitudo esset sensibile commune, vel sic esset per species proprias vel alterius qualitatis sibi coexsistentis. Non per species proprias, quia magnitudo non est virtus activa vel passiva. 10 Nec per species alterius qualitatis, quia maxime coloris. Sed hoc non, quia si iv sic, tunc etiam per eas deberemus percipere dulcitudinem lactis. Tenet consequentia a simili Ad argumentum respondetur quod per species alterius qualitatis. Unde per sensum visus <magnitudo> percipitur per species coloris, et sensus tactus percipit eam per species qualitatum primarum. Ad improbationem, negatur illa, Sed hoc non. Ad probationem, negatur consequentia. Ad probationem, negem; et dissimilitudo est quia dulcedo et albedo sunt sensibilia propria aliorum sensuum, sed magnitudo et color sunt sensibilia eiusdem species. 18 Alia ratio dissimilitudinis est quia magnitudo non significatur per species coloris solum, ideo quia color v coassistit sibi. Sed etiam species coloris significant magnitudinem, quia ratione magnitudinis 102r variatur sigillatio in oculo. Species enim maioris coloris causant maiorem angulum seu maiorem pyramidem radiosam quam minoris, caeteris paribus, scilicet aequali distantia et applicatio debita. 12 Diversa autem sigillatio non fit ratione dulcedinis. Si enim una res nunc est amara, postea dulcis, vel econverso, <et> si manet color aeque extensus et intensus in simili situ et distantia, non variatur sigillatio vel sensatio in oculo. 19 Buridanus 13 in solvendo primam dubitationem dicit, Sed visus inter caeteros sensus magis bene iudicat de figura et magnitudine, si medium sit uniforme, propter hoc quia species coloris vel lucis multiplicantur ad visum a singulis partibus corporis colorati vel lucidi per radios rectos regulariter et ordinate, ita quod a dextra parte corporis visi recipitur species in dextram partem oculi, et a sinistra in sinistram, et a superiori in superiorem. Item species similiter figuratur in oculo sicut color in corpore colorato. Ideo visus per istam speciem bene iudicat de figura. Et ita etiam propter idem, quanto visibile fuerit maius vel extensius ad dextram et ad sinistram et ad superius et ad inferius, caeteris paribus, species plus occupant de magnitudine oculi. Et quanto visibile est minus, tanto minus <species> occupant de quantitate oculi. Ideo sic oculus iudicare potest de magnitudine vel parvitate obiecti. Haec Buridanus. 20 Et vult Buridanus tantum quod secundum pyramidem maiorem recte super oculum orientem, scilicet cuius axis transit per centrum oculi, res apparet maior. Et secundum 9 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 13 n. 11: Tactus enim et visus iudicant illos lapides esse magnos vel parvos, rotundos vel angulares. 10 Cf. Averroës In Phys. IV com. 15 (1562) 126vb-127ra. 11 Cf. Boethius De topicis differentiis (1860) 1197D; cf. Petrus Hispanus Tractatus V,33 (1972) 73.23: Locus a simili est habitudo unius similis ad reliquum. 12 Cf. Themistius De anima III (1957) ; Hamesse 185 (134): Sensus non decipitur circa suum sensibile proprium servatis tribus conditionibus quae sunt debita dispositio medii, debita dispositio organi et debita obiecti distantia. 13 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 13 n. 13: Sed visus, inter caeteros sensus, magis bene iudicat talia, si medium sit uniforme, propter hoc quia species lucis vel coloris multiplicentur ad visum a singulis partibus corporis colorati vel lucidi per radios rectos regulariter et ordinate, ita quod a dextra parte corporis visi recipitur species in dextra parte oculi et a sinistra in sinistram et a superiori ad superiorem. Et ita species similiter figuratur in oculo sicut color in corpore colorato. Ideo visus bene iudicat de figura. Et ita etiam, propter idem, quanto visibile fuerit maius, scilicet extensius ad dextram et sinistram et superius et inferius, tanto, caeteris paribus, species plus occupat de magnitudine oculi. Et quanto etiam visibile est minus, tanto minus occupat de quantitate oculi. Ideo sic oculus potest iudicare de magnitudine vel parvitate obiecti.

181 181 minorem res apparet minor, quia visio solum fit per talem pyramidem cuius species perpendiculariter oriuntur super oculum, et non oblique. 14 Modo una est acutior quam altera, et igitur una res causat parvum conum in oculo, et magna magnum. 21 Contra illa dicta: 102v si starent, sequitur quod unus magnus mons deberet apparere minor quam lapis pedalis quantitatis. Probatur, quia talis lapis propinquius oculo causat maiorem conum in oculo quam mons magnus distans multum ab oculo Notandum est pro illo argumento quod ad debitum iudicium visus de quantitate, tria requiruntur. Primo habet visus respicere quantitatem anguli, utrum talis sit magnus vel parvus. Secundo ad longitudinem radiorum ipsius pyramidis. Tertio habet respicere de certificatione distantiae. Quantitatis enim rei non potest sufficienter certificari per certitudinem anguli, ut dicit propositio septuagesima tertia Perspectivae; 16 sed oportet etiam vi certificationem distantiae esse, vii sicut dicit septuagesima sexta propositio Per hoc patet ad argumentum. Negatur sequela, quia non solus angulus causat iudicium certum, sed etiam distantia et longitudo radii. Si enim non perciperetur distantia nec longitudo radii, concedendum esset quod res valde magna in remota non iudicaretur maior quam valde parva in propinquo; immo nec una pars illius rei perciperetur propinquior quam alia. Ut patet manifeste quando quis respiciens per fenestram ad tectum domus quae multum distat a fenestra, si non percipitur medium inter tectum et fenestram, iudicabitur tectum esse circa fenestram; immo acsi directe esset in sursum erectum et non flexum ad partem transversaliter. Propter hoc etiam male iudicat vetula de quantitate solis, sicut dicit Buridanus, 18 quia aër medius non percipitur. 24 Similiter 19 lunam iudicamus maiorem aliis planetis, licet non sit ita. Et hoc ideo quia non percipimus distantiam inter lunam et alias planetas. Sed nos iudicamus 103r lunam distare a nobis propter hoc quia aër in multis suis partibus inter lunam et nos est multum innaturaliter dispositus; et ideo percipitur distantia inter nos et lunam. Similiter in aëre sunt multi vapores, propter quos videmus lunam distare a nobis. Similiter ex latitudine terrae hoc provenit. Sed inter lunam et alias stellas fixas non percipimus medium, et igitur non iudicamus distantiam inter eas. 25 Ex quibus patet quod inter visibile et visum interdum non percipitur distantia ut si esset aër vel ignis naturaliter dispositus medium. 26 Ex quibus patet quod res magna, dummodo non percipitur medium, iudicatur interdum minor quam in duplo viii minor ea iudicatur. 14 Cf. supra Lib. II q. 9 n Cf. Rogerus Bacon Opus maius V c. 3 (1892-7) II 106: Circa quod primo consideratur, quod distantia superflua impedit visum; quia eadem res distans facit parvum angulum in oculo quae faceret magnum quando est propinqua, ut patet in figura. Et quoniam ex parvitate anguli accidit quod parva res pupillae occupatur, non potest res sensibiliter quantum oportet distingui in oculo, et ideo res male percipitur ex superflua distantia. 16 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 73a (76a) (1970) 144: Quantitatem anguli sub quo res videtur minime sufficere quantitati rei visibilis capiendae. 17 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 76a (79a) (1970) 148: Nulla quantitas rei immoderate distantis est oculo certificabilis. 18 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 13 n. 18: Verbi gratia, secundum apparentiam factam in sensu, sequitur iudicium quod sol est bipedalis et non maior, et sic iudicat vetula. 19 Cf. Ioannes Buridanus (attrib.) Quaestiones in libros Meteorum III q. 5 (cod. Firenza Riccardiana 745) f. 72ra: Ideo non iudicas secundum visum et imaginationem solem esse multo maiorem luna, quamvis sit plus quam centesies maior. Nec stellas fixas esse maiores quam cometas aut quam Venerem, quia imaginatio non iudicat plus a nobis distare solem quam lunam, vel plus distare sellam fixam quam cometam. Et ex hoc patet quod propter nimiam remotionem visus non solum determinetur circa magnitudinem obiecti terminantis visum, immo etiam et circa magnitudinem distantiae de luna usque ad solem.

182 Corollarium: ad iudicium verum de magnitudine oporteret sensum interiorem iudicare ix de distantia. 28 Contra dicta: si starent, sequitur quod si esset equus in distantia pedali a visu, deberet iudicari in duplo maior quam si esset in distantia bipedali a visu, quia angulus in duplo esset, et distantia in duplo minor. 29 Videatur solutio illius argumenti tertio Meteorum, 20 quaestione illa Buridani Utrum sint specula in quibus apparet colores et non figurae. Et ad suam intentionem sonat propositio septuagesima quarta primae partis Perspectivae Contra dicta: si propter maiorem vel minorem conum in oculo perciperemus res maiores vel minores, sequitur quod ab habente oculos maiores deberet iudicari res multum minor quam ab oculos magnos habentibus. Consequens falsum. Et patet consequentia, quia in parvo oculo, ut muscae, causatur minor angulus seu minor conus quam in oculo bovis. 31 Respondetur negando consequentia. Et consequenter dicitur quod ex parvitate oculorum non fiunt anguli minores quam foramina uveae x in oculo parvo, et etiam magno sunt suis lateribus proportionalia. Et utrobique diameter xi exterioris foraminis habet se quasi 103v latus quarti, et sic constituuntur super eum anguli recti, verum <est> quod sensatio in oculo parvo non erit ita magna sicut in magno. 32 Buridanus 22 dicit in solvendo primam dubitationem ubi supra, Tactus non percipit magnitudines nec figuras corporum, frigidorum vel calidorum, nisi habeant aliquam soliditatem secundum quam permaneant, non cedentia xii manui vel tactui. Non enim tactus percipit magnitudinem vel figuram aeris, sed ligni vel lapidis, ex eo quod tangendo potes movere manum super superficiem lapidis de cono ad conum. 33 Contra: si tactus perciperet magnitudinem, vel per species magnitudinis vel alterius qualitatis. Non primum, ut prius 23 dictum est. Nec secundum, quia maxime mediantibus 20 Cf. Ioannes Buridanus (attrib.) Quaestiones in libros Meteorum III q. 5, Utrum sint specula ex quibus seu in quibus apparent colores solum et non figura (cod. Firenza Riccardiana 745) ff. 71vb-72ra: Sed ibi est quaedam difficultas minoribus, quia sit equus res visa prope oculum ad distantiam unius ulnae solum, cuius magnitudo signetur per C D, deinde recedit donec distat ab oculo per spatium trium ulnarum vel quattuor; et tunc signetur eius magnitudo per A B. Tunc certum est quod angulus CDO est maior in duplo vel triplo quam sit AOB. Et tamen iudicant illum equum esse minorem in duplo, si esset ubi est C D quam si esset ubi est A B. Immo, tu non variabis in aliqua notabilitate iudicandum de magnitudine hominis vel equi, si sit prope te ad ulnam unam. Et si sic, recedit ad tractum unius arcus, quamvis in oculo valde varietur quantitas anguli. Solutio autem huius est quia, ad hoc operantur imago sive sensus interior aut ratio. Si enim imaginatio aut ratio non mensuraret vel iudicaret quantitatem distantiae rei visae ad visum, nos omnino de quantitate rei visae iudicaremus secundum exigentiam quantitatis in oculo anguli facti. Sed quia nos consuemus eandem rem saepe videre modo proprie dicto longe, ideo vel imaginatio concludit illam rem non mutare quantitatem, cum de prope vel de longe videtur, et assuescitur iudicando proportionalem quantitatem distantiae quantitati anguli, ita quod sub minori angulo rem magis distantem, et rem sub maiori angulo minus distantem iudicet aequales. Et sic proportionando iudicat quamdiu apprehendit mensuram distantiae. Nec huic iudicio potest obstare dispositio oculi in maioritate vel in minoritate anguli, quia non perficitur iudicium nisi in sensu interiori, ut alias dictum est. Sed cum imaginatio non amplius mensurat distantiam propter nimiam remotionem, tunc secundum angulum minorem iudicat rem minorem, et secundum maiorem maiorem. 21 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 74a (77a) (1970) 146: Comprehensionem quantitatis ex comprehensione procedere pyramidis radiose et basis comparatione ad quantitatem anguli et longitudinem distantiae. 22 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 13 n. 12:... tactus non percipit figuras nec magnitudines corporum calidorum vel frigidorum nisi habeant aliquam soliditatem secundum quam permaneant, non cedentia manui vel tactui. Non enim tactus percipit magnitudinem vel figuram aëris, sed ligni vel lapidis, ex eo quod tangendo posses manum movere supra superficiem istius lapidis de cono ad conum. 23 Cf. supra n. 16.

183 183 speciebus qualitatum primarum. Sed hoc non, quia saepius iudicatur per tactum de rebus sensibilibus magnis quae sunt aequaliter sensui tactus qualificata in qualitatibus primis, ut homo in manu calidus ut octo bene iudicat de quantitate alterius manus calide ut octo sensu tactus. 34 Confirmatur: si aliquod xiii esset durum non qualificatum qualitatibus primis, adhuc sensus tactus iudicaret hoc esse xiv magnum, et non mediantibus speciebus qualitatum primarum moveretur ad sic iudicandum; ut si quis esset circa caelum, iudicaret caelum sensu tactui magnum. 35 Ad primum, respondetur quod per species alterius qualitatis. Ad improbationem, respondetur quod nec sensu exteriori nec interiori, qua ad suas primas sensationes perciperetur; sed perciperetur sensu interiori discursive, et sensus interior percipit manum super tali re non amplius posse extendi, vel rem non posse ultra comprimere. 36 Similiter dicatur ad secundum. 37 Sed diceres, quis percutiens manum ad lapidem, consimiliter manum qualificatum, dolet notabiliter in manu; et non directe percipit lapidem 104r per modum huius non cedentis. 38 Consequenter est dicendum quod a sensu tactus iudicatur magnitudo quam tangit, et successive iudicat sensus de magnitudine plurium partium tactarum successive. Et non habet completum iudicium de magnitudine sensus exterior facere, sed ipsum complet sensus interior. Quia ipse iudicat sensum exteriorem prius tetigisse unam partem aequaliter manui, et postea aliam, et consequenter concludit magnitudinem totius. 39 Ex quibus patet quod non oportet ad concludendum de magnitudine per sensus tactus quod simul ad sensum exteriorem veniant species a toto sensibili per modum magni, seu a toto magno; sed sufficit quod successive. 40 Dubitatur, quomodo percipitur figura? 41 Respondetur quod taliter: sensus enim visus percipit quod una pars sit propinquior sibi propter minorem radium, et alia remotior. Et ex angulo in oculo percipit extremitates visi. Consequenter sensus interior iudicat visum per modum huius faciei quadrati vel triangularis. 42 Buridanus 24 dicit, Sed tunc est dubitatio: si parvis lapis ponitur inter duos digitos, tunc in utroque fiunt species illius lapidis, et illi digiti sint separati et distantes; et sic fiunt species illae distantes. Igitur tactus deberet iudicare duos lapides et separatos. Similiter in duobus oculis recipiuntur divisim et distanter species eiusdem sensibilis. Igitur non debemus illud iudicare unum tantum, sed duo. 43 Et Buridanus 25 respondit quod Dubium est utrum in organo exteriori fiat iudicium, puta in oculo, pede, vel manu; aut quod non, sed quod species primo recipiuntur in organo exteriori, et statim multiplicantur ad organum sensus communis. Sed quodcumque horum 24 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 13 n. 17: Sed tunc est dubitatio. Si parvus lapis ponitur inter duos digitos, tunc in utroque digito fieret species istius lapidis. Et illi digiti sunt separati et distantes. Et sic fiunt illae species distantes. Igitur tactus deberet iudicare esse duos lapides separatos, quod est falsum, nisi hoc contingat ex permutatione digitorum. Et similiter, in duobus oculis recipitur divisim et distanter species eiusdem visibilis. Ideo non debemus iudicare illud esse unum tantum sed duo. Cf. supra Lib. II q. 11 n Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 13 n. 17: Dico quod bene dubium est utrum in organo exteriori fiat iudicium, puta in oculo vel in pede aut in manu, aut quod non, sed quod species recipiatur primo in organo exteriori et statim multiplicentur ad organum sensus communis, et ibi fiet iudicium. Quodcumque tamen horum ponitur, idem in proposito revertitur. Nam duorum digitorum invicem proximorum partes in manu, quae, ordine naturali, sunt iuxta invicem, coniunguntur simul in manu. Ideo si lapis sit inter illos duos digitos, species facta in illis digitis, secundum istas partes ipsorum, multiplicantur per manum ad organum sensus communis, et apud coniunctionem illorum duorum digitorum in manu, istae species uniuntur et sic unitae cveniunt ad locum iudicii.

184 184 ponitur, semper dubitatio habet eandem difficultatem. Ideo duorum digitorum ad invicem proximorum, partes in manu quae in ordine naturali sunt iuxta invicem 104v coniunguntur simul in manu. Si lapis sit inter digitos, species factae in illis digitis secundum illas partes ipsorum multiplicantur per manum ad organum sensus communis, et apud coniunctionem in manu uniuntur. Et sic unitae, veniunt ad locum iudicii. 44 Notandum 26 est circa solutionem dubii quod duae res simul tempore visae non iudicantur una res, quia species ab eis multiplicatae vadunt per diversas partes nervi optici. xv Ipse enim nervus opticus non est indivisibilis; sensationes enim differunt loco et situ in oculo, sicut differunt sensibilia. 45 Alia causa, quia species a diversis rebus venientes specie differunt, quia a natura convenit speciebus unius rei quod non convenit speciebus alterius, scilicet repraesentare suum accidens unde disciditur cum subiecto. Et consimiliter intentiones specie differunt. Propterea etiam non uniuntur, supposito quod cum solum numero differant, adhuc non uniuntur propter causam primam; vel propterea quod ita a natura sit inditum quod intentiones a sensationibus diversorum sensibilium discontinuorum et species accidentium talium sensibilium non uniantur, ut possit ipsorum percipi discontinuatio. Et sic apparet quod unio specierum vel intentionum non praecise provenit ex identitate specifica earum, nec non-unio ex diversitate specifica praecise. Quia intentiones quae vadunt a diversis partibus eiusdem sensationis uniunt se, secundum aliquos, et tamen multi tenent quod differant specie. Similiter species a diversis partibus eiusdem caliditatis uniunt se, et tamen multis videntur quod differant specie, quia cuilibet a natura contingit repraesentare aliquid quod alteri non contingit. Potest tamen bene dici quod intentiones decisae a diversis partibus sensationis non uniant se; alias enim non apparerent partes rei situaliter distinctae. 46 Buridanus 27 dicit 105r ubi super statim, Sed si digiti transponantur, tunc iudicamus esse duos lapides separatos et distantes; quia tunc illae partes illorum digitorum xvi secundum quas ille tangitur non coniunguntur in manu, propter quod species receptae in illis partibus multiplicantur ad sensum communem secundum diversos situs et distantias. Ideo oportet iudicare esse duos lapides. 47 Contra: non fit incurvatio nervi usque ad sensum communem, quia magis est distantia inter sensum exteriorem et communem. Igitur species uniuntur antequam veniunt ad sensum communem. Et per consequens debet sensus iudicare lapidem esse unum et non duos. 48 Respondetur quod causa quam assignat Buridanus non omnino demonstrat sicut arguit argumentum. Potest igitur dici quod causa illius est quia lapis apprehenditur sensu exteriori sensibiliter in diversis xvii sitibus, ut potest haberi ex octogesima propositione primae partis. 28 Unde 29 quando ambo oculi figurantur in k h, apparebit duo; quia axis qui rem efficatissime ostendit cadens ab h in oculum f cadit in eius partem sinistram, et sic oculus f apprehendit h ad sinistram; axis autem cadens ab h in oculum g cadit in eius dextram 26 Cf. Magister Thomas Recapitulatio quaestionum De anima II q. 13 (Cod. Heiligenkreuz, Stiftsbibliothek, cod. 303) f. 237v: Nota: Quare lapillus positus inter duos digitos cancellatos apparet esse duo? Respondetur quod hoc est ideo quia species non coniungere in nervo optico, sed per diversas vias veniunt ad sensum communem. Et sic apparet duae res, quia species non concurrit. Et non uniuntur, quia multiplicantur per diversas vias nervi optici. 27 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 13 n. 17: Sed si digiti transponuntur, tunc iudicamus duos esse lapides separatos et distinctos, quia tunc ipsae partes istorum digitorum, secundum quas ille lapis tangitur, non coniunguntur in manu, propter quod species receptae in illis partibus multiplicantur ad sensum communem secundum diversos situs et distantes. Ideo oportet iudicare duos esse lapides separatos. 28 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 80a (84a) (1970) 150: Ex variato sensibiliter situ visibilis respectu duorum axium ipsum duo apparere. 29 Cf. infra Fig. 3, n. 54.

185 185 partem, et sic oculus g apprehendit h ad sinistram. Et sic sensus communis, cum nequeat iudicare ipsum h simul esse et semel ad dextram et sinistram, iudicat ipsum esse duo. 49 Corollarium: habens solum unum oculum numquam iudicat unum esse duo, nisi oculus valde velociter et cito vagaretur, sic quod per illam velocem vagationem apprehendit unum ad dextrum et sinistrum. Ex quibus patet quod habenti visum obliquum non apparet una res duae propter visum obliquum vel oculos obliquos, quia nervi non sunt obliqui nec incurvati, 105v ubi nervi procedentes ab oculis uniuntur. Sed bene oculi non sunt directe applicati suis locis in quibus volvuntur. Ex quibus patet quare ebriis et infirmis pluries una res apparet duae. 30 Unde propter infirmitatem aut nimiam potationem elevantur quidam vapores ad oculos, qui indisponunt nervos et oculos; et propter quos fit fractio intentionum in alios et alios situs. Et haec est intentio auctoris xviii Perspectivae, 31 commento tricesimae tertiae propositionis, in quo dicit Occurrente interiori glaciali, disgregantur radii et franguntur a perpendiculari. Stat igitur quod tantum disgregantur radii propter vapores, quia radii tales seu intentiones non uniantur, sed discontinui veniunt ad sensum communem. 50 Et sicut declaratum est quod sensui visus una res duae appareat, ita consimiliter potest declarari de sensu tactus in cancellatione digitorum super pisum. Sensus enim tactus non potest idem iudicare sursum et deorsum; igitur iudicat pisum vel lapidem esse duo. Nec potest iudicare ipsum simul esse dextrum et sinistrum. Videas tante de illo argumento. 51 Quomodo autem percipitur motus <et> quies sufficienter declarat Buridanus Ad 33 quaestionem respondetur quod quaestio ut proponitur est vera, capiendo ly numerus pro ly multitudo. Sed non tantum illa quinque sensibilia sunt sensibilia communia. Alhazen xix enim in sua Perspectiva, 34 libro secundo, ponit viginti duo xx esse sensibilia per se, quorum duo, scilicet lucidum et coloratum, sunt sensibilia propria. Et sic remanent viginti. Et umbram dicit 35 esse sensibile per accidens, quia non sentitur per proprias species, sed per alienas. Alia autem undeviginti dicit 36 esse sensibilia communia, quae sunt 30 Cf. Albertus Magnus Summa de creaturis II q. 22 appx.; Opera omnia 35 (1895) 226-7: Et tunc apparet in una parte spiritus et in alia, et iudicantur duo, et hoc maxime contingit in quibusdam ebriis et infirmis, in quibus vapor et ventositas elevata impellit spiritum visivum sicut ventus aquam. Cf. Rogerus Bacon Opus maius V pars 2 d. 1 c. 3 (1892-7) II 89: Et similiter in ebriosis et infirmis et iracundis accidit recessus oculi a naturali complexione: unde ebriis et infirmis videtur unum duo et res visa vacillare et moveri, propter hoc, quod nimia humiditas vaporum ascendentium ad oculos resolutorum per fortitudinem vini, aut humoris calidi dominantis in causa morbi, turbat oculos et cogit egredi a suo situ naturali, sicut in irato. 31 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I com. 33a (36a) (1970) 118: Deinde occurrente sibi interiori glaciali quae est eis eccentrica sive humore vitreo quae subtilior est quam anterior glacialis, disgregantur radii et franguntur a perpendiculari. 32 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 13 nn. 25-6: De alia ratione debet videri quarto Physicorum. Totus enim motus est, sed non totus simul, sed una pars prius et alia posterius. Et nulla partium est praeterita vel futura, sed quaelibet praesens est, si totali tempore motus illius utamur tamquam praesente. Ad sextam dicitur quod non aliter iudicamus de quiescente nisi quia apparet nobis in eodem situ per aliquod totum tempus. Nec obstat si hoc cognoscitur per illud unde dicatur sensibile per se si sensus iudicat de re secundum conceptum secundum quem sic nominatur, prout ante dictum est. Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super Physicorum IV q. 10 (1509) ff. 76vb-77va. 33 Cf. Ioannes Buridanus Quaestiones super libros De anima (lectura tertia) II q. 13 n. 21: Et hoc vocat Aristoteles sentire numerum, non capiendo proprie istum terminum numerus, sed communiter loco ipsius termini multitudo. 34 Cf. Alhazen De aspectibus 3.44 (2001) 111: Intentiones particulares quae comprehenduntur visu sunt multe, sed generaliter dividuntur in viginti duo. 35 Cf. Alhazen De aspectibus (2001) 204: Umbra vero comprehenditur a visu respectu lucis illuminantis aut partis lucis, quoniam umbra est privatio quarumdam lucium cum illuminatione loci umbre ab extranea luce privata a loco umbre. 36 Cf. Alhazen De aspectibus 3.44 (2001) 111: Intentiones particulares quae comprehenduntur visu sunt multae, sed generaliter dividuntur in viginti duo, et sunt: lux, color, remotio, situs, corporeitas, figura, magnitudo,

186 186 distantia, situs, corporeitas, figura, magnitudo, <continuitas>, distinctio seu discretio, numerus, motus, quies, lenitas, 106r raritas, asperitas, [seu] diaphaneitas, densitas seu spissitudo, soliditas, pulchritudo, <turpitudo,> similitudo, et dissimilitudo seu disconvenientia. Unde omnia illa sentiuntur a visu, et xxi cum hoc ab alio sensu. Et dicit Alhazen 37 quod unitas reducitur ad numerum, est enim principium numeri seu multitudinis; ordinatio ad situm vel distantiam; curvitas, concavitas, gibbositas, et convexitas reducuntur ad locum vel figuram, vel ad situm, vel ad pulchritudinem vel turpitudinem; sed fletus <et> risus ad motum. 53 Aristoteles 38 autem posuit quattuor, tamquam exempla et tamquam sensibilia communia magis usitata et principaliora. Verumtamen apparet quod omnia illa sensibilia numerata non sint sensibilia communia. 54 Prima pars propositionis octogesimae primae partis Perspectivae 39 in commento est, Si enim visibile ad unum axem sit dextrum ad alium sinistrum, sensibili diversitate apparet unum continuatio, discretio vel separatio, numerus, motus, quies, asperitas, lenitas, diafonitas; item, spissitudo, umbra, obscuritas, pulcritudo, turpitudo, et consimilitudo et diversitas in omnibus intentionibus particularibus et in omnibus formis compositis ex intentionibus particularibus. Cp. Witelo Opticae libri decem III prol. (1572) 84: Item quod per se visibilia sunt tantum duo, scilicet lux et color, quoniam lux ex se ipsa videtur, et ipsa est hypostasis colorum, alia vero per accidens visibilia sunt viginti, utpote remotio, magnitudo, situs, corporeitas, figura, continuitas, separatio vel divisio, numerus, motus, quies, asperitas, lenitas, dyaphanitas, densitas, umbra, obscuritas, pulchritudo, deformitas, consimilitudo, et diversitas. Haec enim non solum visu, sed aliis sensibus comprehenduntur. Cp. Ioannes Peckham Tractatus de perspectiva (1972) 69: His adiciendum est quod 22 sunt intentiones particulares a visu comprehensae, scilicet lux, color, remotio, situs, corporeitas, figura, magnitudo, continuatio, separatio, numerus, quies, motus, asperitas, lenitas, dyaphonitas, spissitudo, umbra, obscuritas, pulcritudo, turpitudo, similitudo, et distinctio istarum particularium intentionum ad invicem. Cp. Rogerus Bacon Opus maius V pars 5 pars 1 d. 1 c. 3 (1892-7) II 6: Sunt autem viginti alia sensibilia, scilicet remotio, situs, corporeitas, figura, magnitudo, continuatio, discretio vel separatio, numerus, motus, quies, asperitas, laevitas, dyaphaneitas, spissitudo, umbra, obscuritas, pulchritudo, turpitudo, item similitudo et diversitas in omnibus his, et in omnibus compositis ex his. Cp. Ioannes Buridanus (attrib.) Quaestiones De anima (lectura prima) II q. 13 (ed. Patar 1991) 331: nam Alhazen et similiter Witelo enumerant multo plura. Unde remotionem sive distantiam dicunt esse sensibile commune, secundo situm, tertio corporeitatem, quarto figuram, quinto magnitudinem, sexto continuitatem, septimo discretionem, octavo numerum, nono motum, decimo quietem, undecimo asperitatem, duodecimo lenitatem, tertio decimo raritatem, quarto decimo diaphanitatem, quinto decimo spissitudinem, sexto decimo soliditatem, septimo decimo pulchritudinem, octavo decimo turpitudinem, nono decimo similitudinem, vicesimo dissimilitudinem seu diversitatem. Cp. Nicolaus Oresme De causis mirabilium 2 (1985) 176: Sunt autem sensibilia quae non solum visu cognoscuntur 20, ut ponit Wytilo in principio 3, scilicet remotio, magnitudo, situs, corporeitas, figura, continuitas, separatio seu divisio, numerus, motus, quies, asperitas, levitas, dyafanitas, dempsitas, umbra, obscuritas, pulchritudo, difformitas [viz. deformitas], consimilitudo, et diversitas. Cf. Laurentius de Lindores Quaestiones super librum De anima II q. 14 (cod. Copenhagen Kongl. Bib. Thot 580) f. 282vb: Et antecedens patet per Alhazen in sua Perspectiva, libro secundo, ubi ponit viginti duo esse sensibilia per se; et illorum duo, scilicet lucidum et coloratum, dicit esse sensibilia propria. Et sic remanent alia viginti sensibilia, quorum unum, scilicet umbrum, dicit esse sensibile per accidens, quia non percipitur a sensu per species proprias, sed per species alienas. Et alia decem et novem dicit esse sensibilia communia ut sunt ista: distantia, corporeitas, figura, magnitudo, continuitas, discretio seu distinctio, numerus, motus, quies, lenitas, asperitas, raritas, situ, dyaphoneitas, densitas, spissitudo, soliditas, pulcritudo, turpitudo, similitudo et dissimilitudo seu disconvenientia. 37 Cf. Alhazen De aspectibus 3.44 (2001) 111: Et si aliqua intentio visibilis est praeter istas, collocabitur sub aliqua istarum: sicut ordinatio, quae collocabitur sub situ; et scriptura et pictura, quae collocantur sub figura et ordinatione; et sicut rectitudo, et curvitas, et concavitas, et convexio, quae collocantur sub figura; et multitudo et paucitas, quae collocantur in numero; et sicut aequalitas et augmentum, quae collocantur sub similitudine et diversitate; et alacritas, et risus, et tristitia, quae comprehenduntur ex figura formae faciei (collocantur ergo sub figura); et sicut fletus, qui comprehenditur ex figura faciei cum motu lacrimarum (collocatur ergo sub figura et motu). 38 Cf. Aristoteles De anima II,6 4a Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 80a (84a) (1970) 150: Si enim visibile ad unum axem sit dextrum ad alium sinistrum, sensibili diversitate apparet unum duo. Verbi gratia si figantur axes oculorum FG in puncto H diligenti contuitione, apparebit K duo, similiter et H, quia utrumque est uni axi dextrum et alteri sinistrum.

187 187 duo. Verbi gratia, si figurantur axes xxii duorum oculorum f g in punctis k h diligenti intuitione apparebit k duo, similiter et h, quia utrumque est uni axi dextrum et alii sinistrum. Exemplum in figura: <Fig. 5 et 6, Heiligenkreuz, Stiftsbibliothek, cod. 303, f. 106r> 55 Secunda pars propositionis octogesimae primae partis Perspectivae 40 est, Amplius si ex eadem parte respiciunt axes, sed a xxiii magna declinatione ad partem unam, fit sensibilis variatio anguli quem constituit radius sub quo res videtur tante declinationis cum utroque axe; apparet similiter unum duo. Verbi gratia, in punctus ex eadem parte respicit axem utrumque a c et b c. Tamen propter magnam variationem anguli m a c et m b c, fit diversificatio situs in oculo, et apparet unum duo, sicut patet in figura v 40 Cf. Johannes Peckham Tractatus de perspectiva I prop. 80a (84a) (1970) 150: Amplius si ex eadem parte respiciant axes, sed ex magna declinatione ad partem unam, sit sensibilis variatio anguli quem constituit radius sub quo videtur res tante declinationis cum utroque axe; apparet similiter unum duo. Verbi gratia, in punctus ex eadem parte respicit axem utrumque AC et BC. Tamen propter magnam varietatem anguli MAC et MBC, fit diversificatio situs in oculo, et apparet unum duo. 41 Cf. fig. 5.

I PRONOMI (PERSONALI,

I PRONOMI (PERSONALI, I PRONOMI (PERSONALI, RIFLESSIVI, DETERMINATIVI, DIMOSTRATIVI) I PRONOMI PERSONALI PRIMA PERSONA SECONDA PERSONA Singolare Plurale Singolare Plurale Nom. EGO NOS TU VOS Gen. MEI NOSTRI, NOSTRUM TUI VESTRI,

Dettagli

Perché questo libro non fa parte della Logica

Perché questo libro non fa parte della Logica Perché questo libro non fa parte della Logica Latino QUOD ISTE LIBER NON SIT PARS LOGICES Italiano PERCHÉ QUESTO LIBRO NON FA PARTE DELLA LOGICA Viso quid subiectum huius libri, scilicet quod decem praedicamenta

Dettagli

Il primato del bene sul vero nella dottrina dei perfettibili di Padre Alberto Boccanegra

Il primato del bene sul vero nella dottrina dei perfettibili di Padre Alberto Boccanegra Il primato del bene sul vero nella dottrina dei perfettibili di Padre Alberto Boccanegra P. Giovanni Bertuzzi O.P. P. Alberto Boccanegra distingue, prima di tutto, il punto di vista analitico da quello

Dettagli

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae I, 2 Se Dio esista. Se Dio esista

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae I, 2 Se Dio esista. Se Dio esista San Tommaso d Aquino Summa Theologiae I, 2 Se Dio esista Se Dio esista Prima pars Quaestio 2 Prooemium Prima parte Questione 2 Proemio [28298] Iª q. 2 pr. Quia igitur principalis intentio huius sacrae

Dettagli

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae I-II, 1 Il fine ultimo dell uomo. Il fine ultimo dell'uomo

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae I-II, 1 Il fine ultimo dell uomo. Il fine ultimo dell'uomo San Tommaso d Aquino Summa Theologiae I-II, 1 Il fine ultimo dell uomo Il fine ultimo dell'uomo prima pars secundae partis Quaestio 1 Prooemium Prima parte della seconda parte Questione 1 Proemio [33405]

Dettagli

Parte prima > Trattato relativo all'essenza di Dio > La scienza di Dio

Parte prima > Trattato relativo all'essenza di Dio > La scienza di Dio Parte prima > Trattato relativo all'essenza di Dio > La scienza di Dio Prima pars Quaestio 14 Prooemium Prima parte Questione 14 Proemio [28893] Iª q. 14 pr. Post considerationem eorum quae ad divinam

Dettagli

LO STATUTO EPISTEMOLOGICO DELLA METAFISICA IN TOMMASO D AQUINO

LO STATUTO EPISTEMOLOGICO DELLA METAFISICA IN TOMMASO D AQUINO LO STATUTO EPISTEMOLOGICO DELLA METAFISICA IN TOMMASO D AQUINO Rafael Pascual, L.C. Ateneo Pontificio Regina Apostolorum Introduzione. 1. Tres sunt partes philosophiae theoricae, scilicet mathematica,

Dettagli

S. Th., I a, q. 19, a. 9 Se Dio voglia i mali

S. Th., I a, q. 19, a. 9 Se Dio voglia i mali S. Th., I a, q. 19, a. 9 Se Dio voglia i mali Ad nonum sic proceditur. Videtur quod voluntas Dei sit malorum. Omne enim bonum quod fit, Deus vult. Sed mala fieri bonum est, dicit enim Augustinus, in Enchirid.,

Dettagli

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae II-II, 179 Divisione della vita in attiva e contemplativa. Divisione della vita in attiva e contemplativa

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae II-II, 179 Divisione della vita in attiva e contemplativa. Divisione della vita in attiva e contemplativa San Tommaso d Aquino Summa Theologiae II-II, 179 Divisione della vita in attiva e contemplativa Divisione della vita in attiva e contemplativa Prooemium Proemio [46084] IIª-IIae, q. 179 pr. Consequenter

Dettagli

ISSN Marilena Maddaluna LE QUAESTIONES SUGLI ANALITICI PRIMI DELLO PSEUDOSCOTO

ISSN Marilena Maddaluna LE QUAESTIONES SUGLI ANALITICI PRIMI DELLO PSEUDOSCOTO ISSN 1722-9782 Marilena Maddaluna LE QUAESTIONES SUGLI ANALITICI PRIMI DELLO PSEUDOSCOTO 1 PREFAZIONE In quella miniera di sterminata letteratura logica che è la produzione scientifica e culturale del

Dettagli

Quesito intorno al libro delle Categorie

Quesito intorno al libro delle Categorie Quesito intorno al libro delle Categorie Latino AD PER QUAM ILLUSTREM DOMINUM DIEGUM DE MENDOZA AD PAULUM III PONTIFICEM CAESAREUM LEGATUM. ANGELI THYI DE MORCIANO, YDRUNTINI SCHOLAE PATAVINAE PUBLICI

Dettagli

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae I, 20 L amore di Dio. L'amore di Dio

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae I, 20 L amore di Dio. L'amore di Dio San Tommaso d Aquino Summa Theologiae I, 20 L amore di Dio L'amore di Dio Prima pars Quaestio 20 Prooemium Prima parte Questione 20 Proemio [29285] Iª q. 20 pr. Deinde considerandum est de his quae absolute

Dettagli

Quaestio 76 De unione animae ad corpus

Quaestio 76 De unione animae ad corpus Quaestio 76 della Parte I della Summa Theologiae di San Tommaso d Aquino 1 A cura di Marcello Landi 2 Quaestio 76 De unione animae ad corpus Prooemium [31504] Iª q. 76 pr. Deinde considerandum est de unione

Dettagli

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae I-II, 5 Il conseguimento della beatitudine. Il conseguimento della beatitudine

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae I-II, 5 Il conseguimento della beatitudine. Il conseguimento della beatitudine San Tommaso d Aquino Summa Theologiae I-II, 5 Il conseguimento della beatitudine Il conseguimento della beatitudine Prima pars secundae partis Quaestio 5 Prooemium Prima parte della seconda parte Questione

Dettagli

lemma traduzione parte del discorso gruppo posizione māgnus -a -um grande Aggettivo: I Classe (I e II Misura 25 Declinazione)

lemma traduzione parte del discorso gruppo posizione māgnus -a -um grande Aggettivo: I Classe (I e II Misura 25 Declinazione) māgnus -a -um grande Aggettivo: I Classe (I e II Misura 25 suus -a -um suo, sua Aggettivo: I Classe (I e II Pronomi/Interrogativi 27 alius -a -ud altro, un altro; ālias: in altri tempi Aggettivo: I Classe

Dettagli

NELLO SCRIPTUM DI PIETRO AUREOLO

NELLO SCRIPTUM DI PIETRO AUREOLO NELLO SCRIPTUM DI PIETRO AUREOLO mente lo Scriptum super primum Sententiarum è soltanto uno dei tanti commenti al Libro delle Sentenze interesse storico Proœmium un in È Prooemium allo Scriptum Storia

Dettagli

Prologo dell'ordinatio

Prologo dell'ordinatio BEATO GIOVANNI DUNS SCOTO Prologo dell'ordinatio Traduzione italiana con testo originale a fronte A cura del Seminario Teologico "Immacolata Mediatrice" dei Frati Francescani dell'immacolata Premessa di

Dettagli

S.Th., I a, q. 13, a. 1 Se Dio sia da noi nominabile

S.Th., I a, q. 13, a. 1 Se Dio sia da noi nominabile S.Th., I a, q. 13, a. 1 Se Dio sia da noi nominabile [Ob. 2] Omne nomen aut dicitur in abstracto, aut in concreto. Sed nomina significantia in concreto, non competunt Deo, cum simplex sit, neque nomina

Dettagli

Esse, essentia, ordo. Verso una metafisica della partecipazione operativa Alain Contat

Esse, essentia, ordo. Verso una metafisica della partecipazione operativa Alain Contat Esse, essentia, ordo. Verso una metafisica della partecipazione operativa Alain Contat Non c è discepolo dell Aquinate che non sappia che l ultima resolutio metafisica dell ente sbocca su haec sublimis

Dettagli

Tommaso dʼaquino, Summa Theologiae, I-II Indice delle prime 5 questioni, Prologo, e alcuni respondeo

Tommaso dʼaquino, Summa Theologiae, I-II Indice delle prime 5 questioni, Prologo, e alcuni respondeo Tommaso dʼaquino, Summa Theologiae, I-II Indice delle prime 5 questioni, Prologo, e alcuni respondeo Da https://www.edizionistudiodomenicano.it/on-line.php = Tommaso dʼaquino, La Somma Teologica, Tr. italiana

Dettagli

Studia graeco-arabica

Studia graeco-arabica Studia graeco-arabica 8 2018 Editorial Board Mohammad Ali Amir Moezzi, École Pratique des Hautes Études, Paris Carmela Baffioni, Istituto Universitario Orientale, Napoli Sebastian Brock, Oriental Institute,

Dettagli

Il problema anima-corpo alla luce dell etica tra Rinascimento e Settecento: testi lessico fonti censure Attività

Il problema anima-corpo alla luce dell etica tra Rinascimento e Settecento: testi lessico fonti censure Attività PRIN 2010-2011 Unità di Ricerca PRIN-ILIESI Il problema anima-corpo alla luce dell etica tra Rinascimento e Settecento: testi lessico fonti censure Attività 2013-2014 Consiglio Nazionale delle Ricerche

Dettagli

I PRONOMI E AGGETTIVI

I PRONOMI E AGGETTIVI I PRONOMI E AGGETTIVI INDEFINITI Quis, quid Qui, quae, quod I pronomi e gli aggettivi indefiniti più frequenti Aliquis, aliquid Aliqui, aliqua, aliquod Quisquam, quidquam Ullus, a, um Quidam, quaedam,

Dettagli

PRIMA PARTE. L AZIONE DIVINA NELLA GIUSTIFICAZIONE.

PRIMA PARTE. L AZIONE DIVINA NELLA GIUSTIFICAZIONE. PRIMA PARTE. L AZIONE DIVINA NELLA GIUSTIFICAZIONE. -307- San Tommaso, prima di affrontare il tema dell azione divina per mezzo dell infusione della grazia, si chiede se la giustificazione è la remissione

Dettagli

LA QUESTIONE DEL RAPPORTO FRA OPERAZIONE DIVINA E OPERAZIONE CREATURALE NEL PENSIERO DI TOMMASO D AQUINO

LA QUESTIONE DEL RAPPORTO FRA OPERAZIONE DIVINA E OPERAZIONE CREATURALE NEL PENSIERO DI TOMMASO D AQUINO LA QUESTIONE DEL RAPPORTO FRA OPERAZIONE DIVINA E OPERAZIONE CREATURALE NEL PENSIERO DI TOMMASO D AQUINO MARCO FORLIVESI La dottrina del Liber de veritate catholicæ fidei QUESTIONE GENERALE Il Liber de

Dettagli

ANSELMO D'AOSTA Prova ontologica dell'esistenza di Dio

ANSELMO D'AOSTA Prova ontologica dell'esistenza di Dio MAAT CONOSCERE LA STORIA PER CREARE IL FUTURO - MAAT ANSELMO D'AOSTA Prova ontologica dell'esistenza di Dio Ti ringrazio, buon Signore, ti ringrazio, perché ciò che prima ho creduto per tuo dono, ora lo

Dettagli

LA SOMMA TEOLOGICA. eso S. TOMMASO D AQUINO. L* OPERA, DEI SEI GIORNI V UOMO : a) NATURA E POTENZE DELL ANIMA

LA SOMMA TEOLOGICA. eso S. TOMMASO D AQUINO. L* OPERA, DEI SEI GIORNI V UOMO : a) NATURA E POTENZE DELL ANIMA S. TOMMASO D AQUINO LA SOMMA TEOLOGICA TRADUZIONE E COMMENTO A CURA DEI DOMENICANI ITALIANI TESTO LATINO DELL EDIZIONE LEONINA V L* OPERA, DEI SEI GIORNI V UOMO : a) NATURA E POTENZE DELL ANIMA (I, qq.

Dettagli

Il limite come contingenza. Finito e infinito nel pensiero di G. Duns Scoto Pontificia Università Lateranense - 4 aprile 2019.

Il limite come contingenza. Finito e infinito nel pensiero di G. Duns Scoto Pontificia Università Lateranense - 4 aprile 2019. IL LIMITE COME CONTINGENZA. Finito e infinito nel pensiero di Giovanni Duns Scoto TESTI DI RIFERIMENTO T1 Necessità di una dottrina rivelata (Ordinatio, Prologus, p. 1, q. un., nn. 5. 12; Ed. Vaticana

Dettagli

L univocità dell essere in Duns Scoto e Spinoza

L univocità dell essere in Duns Scoto e Spinoza L univocità dell essere in Duns Scoto e Spinoza Premessa La filosofia e la matematica sono le uniche attività intellettuali dell uomo che per certi aspetti, nonostante il passare dei secoli, mantengono

Dettagli

Un codice semisconosciuto del Liber Abaci di Leonardo Pisano e le sue relazioni con Luca Pacioli

Un codice semisconosciuto del Liber Abaci di Leonardo Pisano e le sue relazioni con Luca Pacioli Un codice semisconosciuto del Liber Abaci di Leonardo Pisano e le sue relazioni con Luca Pacioli ENRICO GIUSTI IL GIARDINO DI ARCHIMEDE, FIRENZE Sansepolcro, 14 giugno 2017 1. Codici contenenti tutta o

Dettagli

Padre Luigi Salerno, OP L oggetto della metafisica

Padre Luigi Salerno, OP L oggetto della metafisica Padre Luigi Salerno, OP L oggetto della metafisica In relazione all opera fondamentale del Padre Tyn Metafisica della sostanza, ritengo opportuno esporre queste mie riflessioni, già contenute in una mia

Dettagli

!)Ku,Ky(! Luca Visone : PORTFOLIO :.

!)Ku,Ky(! Luca Visone : PORTFOLIO :. .: PORTFOLIO :. ...perchè!)ku,ky(!...perchè!)ku,ky(!...perchè!)ku,ky(!...perchè!)ku,ky(!... i 2 punti esclamativi all inizio ed alla fine del logo rappresentano la ferma volontà di voler riuscire in quelli

Dettagli

Pro Loco di San Salvatore Telesino Provincia di Benevento

Pro Loco di San Salvatore Telesino Provincia di Benevento _ Pro Loco di San Salvatore Telesino Provincia di Benevento PREMIO LETTERARIO DI CULTURA LATINA Preside SALVATORE PACELLI Per gli studenti del penultimo e dell ultimo anno dei Licei Classici e Scientifici

Dettagli

ANALISI LOGICA DEI DUE SENSI DI NATURALE E LORO APPLICAZIONI

ANALISI LOGICA DEI DUE SENSI DI NATURALE E LORO APPLICAZIONI ANALISI LOGICA DEI DUE SENSI DI NATURALE E LORO APPLICAZIONI Di Claudio Antonio Testi PREMESSA Con questo breve contributo vorrei sviluppare una breve analisi logica del termine naturale in un ottica tomista.

Dettagli

GIOVANNI DI MIRECOURT, COMMENTO ALLE SENTENZE

GIOVANNI DI MIRECOURT, COMMENTO ALLE SENTENZE GIOVANNI DI MIRECOURT, COMMENTO ALLE SENTENZE nato 1310/1315 legge e commenta le Sentenze a Parigi nel 1345 condannato nel 1346 morto probabilmente durante la grande peste del 1348/50 monaco cistercense

Dettagli

TOMMASO D'AQUINO. Legge naturale e legge umana

TOMMASO D'AQUINO. Legge naturale e legge umana MAAT CONOSCERE LA STORIA PER CREARE IL FUTURO - MAAT TOMMASO D'AQUINO Legge naturale e legge umana www.maat.it/maat4 1 I secolo a.c. Cicerone, De re publica Vi è una legge vera, ragione retta conforme

Dettagli

Duns Scoto e l analogia entis

Duns Scoto e l analogia entis 19 Duns Scoto e l analogia entis LEONARDO CAPPELLETTI This article shows that, within the Duns Scotus s metaphisical doctrine (like in quaestiones subtilissimae super libros metaphysicorum Aristotelis),

Dettagli

I PRONOMI RELATIVI. LA PROPOSIZIONE RELATIVA LA PROLESSI DELLA PROPOSIZIONE

I PRONOMI RELATIVI. LA PROPOSIZIONE RELATIVA LA PROLESSI DELLA PROPOSIZIONE I PRONOMI RELATIVI. LA PROPOSIZIONE RELATIVA LA PROLESSI DELLA PROPOSIZIONE RELATIVA. IL NESSO RELATIVO. I PRONOMI RELATIVI-INDEFINITI IL PRONOME RELATIVO QUI, QUAE, QUOD (IL QUALE, LA QUALE, LA QUALE

Dettagli

Passi antologici sul problema dell'uno A cura di fra Sergio parenti O.P. (Scienza e metafisica 2013)

Passi antologici sul problema dell'uno A cura di fra Sergio parenti O.P. (Scienza e metafisica 2013) Passi antologici sul problema dell'uno A cura di fra Sergio parenti O.P. (Scienza e metafisica 2013) Dal commento di Tommaso d'aquino al primo libro, cap. V, della Metafisica di Aristotele. (lectio 8 del

Dettagli

possibili [LEIBNIZ, Discours de Metaphysique, 6: GP IV 431; cfr. GP III 558; VI 244, 241,

possibili [LEIBNIZ, Discours de Metaphysique, 6: GP IV 431; cfr. GP III 558; VI 244, 241, Gennaro AULETTA Il problema della scelta di Dio. Un breve esame di una tesi di Leibniz alla luce della discussione medievale Summary: Leibniz thesis that God chooses the best possible world is analyzed.

Dettagli

LA SOMMA TEOLOGICA SD1 S, TOMMASO D AQUINO. L U O M O : b) PENSIERO E ORIGINI

LA SOMMA TEOLOGICA SD1 S, TOMMASO D AQUINO. L U O M O : b) PENSIERO E ORIGINI S, TOMMASO D AQUINO LA SOMMA TEOLOGICA TR AD U ZIO N E E COM M ENTO A C U R A DEI D O M E N IC A N I ITA LIA N I TESTO LA TIN O D E LL'E D IZIO NE L E O N IN A V I L U O M O : b) PENSIERO E ORIGINI (I,

Dettagli

NICOLA CUSANO IL DIO NASCOSTO. [Dialogus de deo abscondito]

NICOLA CUSANO IL DIO NASCOSTO. [Dialogus de deo abscondito] NICOLA CUSANO IL DIO NASCOSTO [Dialogus de deo abscondito] Testo italiano e testo latino 2 NICOLA CUSANO (1401-1464) [1] Dialogo sul Dio nascosto tra due, dei quali l'uno gentile, l'altro Cristiano Dice

Dettagli

Riflessioni in margine ad una opportuna distinzione tra le verità di fede e l autonomia della ragione umana.

Riflessioni in margine ad una opportuna distinzione tra le verità di fede e l autonomia della ragione umana. SAGGIO di Angelo Marchesi Riflessioni in margine ad una opportuna distinzione tra le verità di fede e l autonomia della ragione umana. Ho letto con interesse, (come vecchio docente di Filosofia della religione

Dettagli

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae III, 75 La conversione del pane e del vino nel corpo e nel sangue di Cristo

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae III, 75 La conversione del pane e del vino nel corpo e nel sangue di Cristo San Tommaso d Aquino Summa Theologiae III, 75 La conversione del pane e del vino nel corpo e nel sangue di Cristo La conversione del pane e del vino nel corpo e nel sangue di Cristo Tertia pars Quaestio

Dettagli

Sacra Famiglia anno C

Sacra Famiglia anno C 1 Prima lettura (1 Sam 1,20-22.24-28) Sacra Famiglia anno C Al finir dell anno Anna concepì e partorì un figlio e lo chiamò Samuele, «perché diceva al Signore l ho richiesto». Quando poi Elkanà andò con

Dettagli

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae I, 21 Giustizia e Misericordia di Dio. Giustizia e misericordia di Dio

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae I, 21 Giustizia e Misericordia di Dio. Giustizia e misericordia di Dio San Tommaso d Aquino Summa Theologiae I, 21 Giustizia e Misericordia di Dio Giustizia e misericordia di Dio Prima pars Quaestio 21 Prooemium Prima parte Questione 21 Proemio [29324] Iª q. 21 pr. Post considerationem

Dettagli

Capitolo 3. La grammatica dei Modisti. 1. Logica e grammatica

Capitolo 3. La grammatica dei Modisti. 1. Logica e grammatica Capitolo 3 La grammatica dei Modisti 1. Logica e grammatica Un problema che emerge quando si affrontano le problematiche linguistiche del medioevo, è quello di definire con precisione il tipo di approccio

Dettagli

OBBLIGHI DI INFORMAZIONE E PUBBLICITÀ PER I BENEFICIARI

OBBLIGHI DI INFORMAZIONE E PUBBLICITÀ PER I BENEFICIARI OBBLIGHI DI INFORMAZIONE E PUBBLICITÀ PER I BENEFICIARI Linee guida per i beneficiari per realizzare targhe e cartelli informativi sugli interventi realizzati con il sostegno del PSR Toscana 2014-2020.

Dettagli

Perché Google slides?

Perché Google slides? Google slides 1 Dopo aver compreso le regole basi per la gestione delle immagini, il colore, il carattere e lo spazio bianco del foglio, passiamo alla pratica. Perché Google slides? Piattaforma professionale

Dettagli

Sensi, immaginazione e intelletto. Un analisi delle forme conoscitive nel De origine rerum praedicamentalium

Sensi, immaginazione e intelletto. Un analisi delle forme conoscitive nel De origine rerum praedicamentalium Annali del Dipartimento di Filosofia (Nuova Serie), XIV (2008), pp. 5-15 ISSN 1824-3770 (online) 2008 Firenze University Press Sensi, immaginazione e intelletto. Un analisi delle forme conoscitive nel

Dettagli

MALATTIE PROFESSIONALI: UN ADEGUATA TUTELA?

MALATTIE PROFESSIONALI: UN ADEGUATA TUTELA? Bergamo, 2 Febbraio 2018 Dr.Gianna Beranti SSR INAIL Lombardia MALATTIE PROFESSIONALI: UN ADEGUATA TUTELA? DENUNCE MP LAVORATORI- anno di protocollazione 2012-2016- BANCA DATI INAIL 9.000 Denunce 8.000

Dettagli

Tiziana Suarez-Nani «IL PARLARE DEGLI ANGELI : UN SEGRETO DI PULCINELLA?»

Tiziana Suarez-Nani «IL PARLARE DEGLI ANGELI : UN SEGRETO DI PULCINELLA?» 1 Tiziana Suarez-Nani «IL PARLARE DEGLI ANGELI : UN SEGRETO DI PULCINELLA?» L interrogativo al quale questo contributo tenterà di rispondere sorge da una problematica propria del comunicare degli angeli:

Dettagli

Alberto di Sassonia e l Ipotesi del Moto della Terra

Alberto di Sassonia e l Ipotesi del Moto della Terra Alberto di Sassonia e l Ipotesi del Moto della Terra Stefano Ranfone 1 Abstract In this work we study some aspects of the medieval disputae about the hypothesis of a terrestrial motion. Usually these discussions

Dettagli

IL SETTENARIO DELLE VIRTU DI DUNS SCOTO (II puntata)

IL SETTENARIO DELLE VIRTU DI DUNS SCOTO (II puntata) IL SETTENARIO DELLE VIRTU DI DUNS SCOTO (II puntata) LE VIRTÙ TEOLOGICHE La spiritualità e la devozione di Duns Scoto sono contrassegnate dalla prospettiva della dottrina cristocentrica, in cui le due

Dettagli

ANDREA COLLI. Cosa significa che l intelletto umano è «nobile»? Interpretazioni del De anima di Aristotele alla fine del XIII secolo

ANDREA COLLI. Cosa significa che l intelletto umano è «nobile»? Interpretazioni del De anima di Aristotele alla fine del XIII secolo Settignano (FI), 10-14 luglio 2012 Associazione Filosofia e cultura Summer School La natura umana ANDREA COLLI Cosa significa che l intelletto umano è «nobile»? Interpretazioni del De anima di Aristotele

Dettagli

Annotazioni sulla problematica della ratio essentiæ in Dio

Annotazioni sulla problematica della ratio essentiæ in Dio Annotazioni sulla problematica della ratio essentiæ in Dio Christian Ferraro Premessa: l apparire del dio nella Metafisica Una delle critiche più feroci rivolte alla vecchia Metafisica è quella di non

Dettagli

L esegesi del De anima alla Facoltà delle Arti nel XIII secolo ( ca.)

L esegesi del De anima alla Facoltà delle Arti nel XIII secolo ( ca.) Paola Bernardini L esegesi del De anima alla Facoltà delle Arti nel XIII secolo (1200-1270 ca.) Fornisco innanzitutto una spiegazione del titolo, che come vedete è molto generico. Mi propongo di offrire

Dettagli

Sacra Famiglia anno B

Sacra Famiglia anno B 1 Prima lettura (Gen 15,1-6; 21,1-3) Sacra Famiglia anno B In quei giorni, fu rivolta ad Abram, in visione, questa parola del Signore: «Non temere, Abram. Io sono il tuo scudo; la tua ricompensa sarà molto

Dettagli

Il problema dell eternità del mondo in Matteo d Acquasparta

Il problema dell eternità del mondo in Matteo d Acquasparta Partecipazione ai processi documentari e cultura grafica degli ufficiali minori 169 Schola Salernitana - Annali, XXII (2017): 169-182 DOI 10.6092/1590-7937/5160 2017 Università degli Studi di Salerno ISSN

Dettagli

«UT SINE TUO LABORE». LA TABULA CUM DILUCIDATIONIBUS IN DICTIS ARISTOTELIS ET AVERROIS DI MARCO ANTONIO ZIMARA

«UT SINE TUO LABORE». LA TABULA CUM DILUCIDATIONIBUS IN DICTIS ARISTOTELIS ET AVERROIS DI MARCO ANTONIO ZIMARA «UT SINE TUO LABORE». LA TABULA CUM DILUCIDATIONIBUS IN DICTIS ARISTOTELIS ET AVERROIS DI MARCO ANTONIO ZIMARA STEFANO CAROTI Non c è veramente bisogno di giustificare la scelta della Tabula cum dilucidationibus

Dettagli

Guido Alliney, Marina Fedeli, Alessandro Pertosa

Guido Alliney, Marina Fedeli, Alessandro Pertosa Guido Alliney, Marina Fedeli, Alessandro Pertosa In vista di un edizione critica. Osservazioni preliminari sulla tradizione manoscritta e a stampa delle Collationes oxonienses attribuite a Giovanni Duns

Dettagli

LA NATURA ANALOGICA DEL BENE: RADICE METAFISICA DELLA LIBERTA DELLA SCELTA IN TOMMASO D'AQUINO

LA NATURA ANALOGICA DEL BENE: RADICE METAFISICA DELLA LIBERTA DELLA SCELTA IN TOMMASO D'AQUINO Revista Espanola de Filosofia Medieval, II (2004), pp. 83-96 LA NATURA ANALOGICA DEL BENE: RADICE METAFISICA ' DELLA LIBERTA DELLA SCELTA IN TOMMASO D'AQUINO Federica Bergamino Pontificia Universita della

Dettagli

La critica di san Tommaso all argomento ontologico (ST I, q. 2, a. 1)nella lettura dei maestri domenicani della Scuola di Salamanca.

La critica di san Tommaso all argomento ontologico (ST I, q. 2, a. 1)nella lettura dei maestri domenicani della Scuola di Salamanca. La critica di san Tommaso all argomento ontologico (ST I, q. 2, a. 1)nella lettura dei maestri domenicani della Scuola di Salamanca Mauro Mantovani I. Introduzione Il teologo gesuita tedesco Christophorus

Dettagli

L'UOMO E L'UNIVERSO OPUSCOLI FILOSOFICI I CLASSICI DEL PENSIERO TOMMASO D'AOUINO RUSCONI. Vittorio Mathieu, direttore. Giovanni Santinello, direttore

L'UOMO E L'UNIVERSO OPUSCOLI FILOSOFICI I CLASSICI DEL PENSIERO TOMMASO D'AOUINO RUSCONI. Vittorio Mathieu, direttore. Giovanni Santinello, direttore I CLASSICI DEL PENSIERO Vittorio Mathieu, direttore SEZIONE II MEDIOEVO E RINASCIMENTO Giovanni Santinello, direttore TOMMASO D'AOUINO L'UOMO E L'UNIVERSO OPUSCOLI FILOSOFICI A cura di Antonio Tognolo

Dettagli

LA CAUSALITÀ DEL MOTORE IMMOBILE NEL COMMENTO DI TOMMASO D AQUINO A METAFISICA XII

LA CAUSALITÀ DEL MOTORE IMMOBILE NEL COMMENTO DI TOMMASO D AQUINO A METAFISICA XII STEPHEN L. BROCK LA CAUSALITÀ DEL MOTORE IMMOBILE NEL COMMENTO DI TOMMASO D AQUINO A METAFISICA XII È indubbio, mi pare, che sulla questione della causalità del primo motore nel libro XII della Metafisica,

Dettagli

Università di Pisa. Dipartimento di Civiltà e Forme del Sapere. Laurea magistrale in Filosofia e forme del sapere

Università di Pisa. Dipartimento di Civiltà e Forme del Sapere. Laurea magistrale in Filosofia e forme del sapere Università di Pisa Dipartimento di Civiltà e Forme del Sapere Laurea magistrale in Filosofia e forme del sapere FRA TRADIZIONE FRANCESCANA E SOLUZIONI TOMISTE: La teologia della creazione di Matteo d'acquasparta

Dettagli

PARTE I Dall'ISAGOGE di Porfirio al problema degli UNIVERSALI

PARTE I Dall'ISAGOGE di Porfirio al problema degli UNIVERSALI PARTE I Dall'ISAGOGE di Porfirio al problema degli UNIVERSALI L'Isagoge è una breve introduzione alle Categorie di Aristotele, in cui Porfirio (233-305 ca.) - il ben noto discepolo di Plotino e grande

Dettagli

DIRETTORE. Stefano Caroti (Università degli Studi di Parma) EDITOR. Andrea Strazzoni (Erasmus Universiteit Rotterdam) COMITATO SCIENTIFICO

DIRETTORE. Stefano Caroti (Università degli Studi di Parma) EDITOR. Andrea Strazzoni (Erasmus Universiteit Rotterdam) COMITATO SCIENTIFICO DIRETTORE Stefano Caroti (Università degli Studi di Parma) EDITOR Andrea Strazzoni (Erasmus Universiteit Rotterdam) COMITATO SCIENTIFICO Fabrizio Amerini (Università degli Studi di Parma) Giulia Belgioioso

Dettagli

MARCO FORLIVESI C È UNA FILOSOFIA NELL OPERA DI FRANCISCO SUÁREZ? IL CASO DELLA DOTTRINA SUL VERBUM MENTIS TRA AUCTORITATES E ARGOMENTI DI RAGIONE *

MARCO FORLIVESI C È UNA FILOSOFIA NELL OPERA DI FRANCISCO SUÁREZ? IL CASO DELLA DOTTRINA SUL VERBUM MENTIS TRA AUCTORITATES E ARGOMENTI DI RAGIONE * MARCO FORLIVESI C È UNA FILOSOFIA NELL OPERA DI FRANCISCO SUÁREZ? IL CASO DELLA DOTTRINA SUL VERBUM MENTIS TRA AUCTORITATES E ARGOMENTI DI RAGIONE * quid sit sentiendum de verbo mentis, est res valde controversa

Dettagli

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae I, 30 La pluralità delle Persone in Dio. La pluralità delle Persone in Dio

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae I, 30 La pluralità delle Persone in Dio. La pluralità delle Persone in Dio San Tommaso d Aquino Summa Theologiae I, 30 La pluralità delle Persone in Dio La pluralità delle Persone in Dio Prima pars Quaestio 30 Prooemium Prima parte Questione 30 Proemio [29691] Iª q. 30 pr. Deinde

Dettagli

Centro Informazioni turisti

Centro Informazioni turisti 11/01/2016 09:39:16 Generale Nome sondaggio Centro Informazioni turisti Autore Richard Žižka Lingua Italiano URL Sondaggio http://www.survio.com/survey/d/v5o1a2q6h2p6a4c6a Prima risposta 28/02/2014 Ultima

Dettagli

1. r.1: Quaerenti mihi: si trasformi questa frase implicita nell equivalente esplicita relativa (1p)

1. r.1: Quaerenti mihi: si trasformi questa frase implicita nell equivalente esplicita relativa (1p) Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti quanam re possem prodesse quam plurimis, ne quando intermitterem consulere rei publicae, nulla maior occurrebat, quam si optimarum artium vias traderem meis civibus;

Dettagli

Tutti i diritti sono riservati

Tutti i diritti sono riservati Teologia 52 fabio ruffini LA QUAESTIO DE UNIONE VERBI INCARNATI UNO SPECCHIO DEL METODO TEOLOGICO DI SAN TOMMASO Tutti i diritti sono riservati 2017 - Edizioni Studio Domenicano www.edizionistudiodomenicano.it

Dettagli

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae II-II, 18 Il soggetto della speranza. Il soggetto della speranza

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae II-II, 18 Il soggetto della speranza. Il soggetto della speranza San Tommaso d Aquino Summa Theologiae II-II, 18 Il soggetto della speranza Il soggetto della speranza Prooemium Proemio [39502] IIª-IIae q. 18 pr. Deinde considerandum est de subiecto spei. Et circa hoc

Dettagli

Programma del Livello 1

Programma del Livello 1 Di seguito si fornisce il programma del Livello 1 suddiviso in base ai capitoli del libro di testo. Per semplicità di consultazione sono elencate le norme grammaticali che compaiono in ciascun capitolo.

Dettagli

Ockham e la dimostrazione dell esistenza di Dio

Ockham e la dimostrazione dell esistenza di Dio Annali del Dipartimento di Filosofia (Nuova Serie), XIII (2007), pp. 5-31 ISSN 1824-3770 (online) 2008 Firenze University Press Ockham e la dimostrazione dell esistenza di Dio Fabrizio Amerini In this

Dettagli

LA NOZIONE DELLA TEOLOGIA PRESSO SCOTO E LA SCUOLA AGOSTINIANA

LA NOZIONE DELLA TEOLOGIA PRESSO SCOTO E LA SCUOLA AGOSTINIANA LA NOZIONE DELLA TEOLOGIA PRESSO SCOTO E LA SCUOLA AGOSTINIANA Chi, superando le difficoltà della forma, è abituato a vedere i perenni problemi della teologia in molte questioni agitate dagli Scolastici,

Dettagli

~ 7 ~ riportato una traduzione libera nel mio San Zanobi. Vita, reliquie, iconografia, Phasar ed., 2005, Firenze, p. 118.

~ 7 ~ riportato una traduzione libera nel mio San Zanobi. Vita, reliquie, iconografia, Phasar ed., 2005, Firenze, p. 118. I sei sermoni di Remigio dei Girolami 1 (1247-1319), dei quali presentiamo il testo, sono tra le pochissime composizioni omiletiche conosciute dedicate a san Zanobi e, forse, le più antiche che ci sono

Dettagli

IL DIO NASCOSTO NICOLAUS CUSANUS DIALOGUS DE DEO ABSCONDITO DUORUM, QUORUM UNUS GENTILIS, ALIUS CHRISTIANUS. Nicolaus Cusanus Il Dio nascosto

IL DIO NASCOSTO NICOLAUS CUSANUS DIALOGUS DE DEO ABSCONDITO DUORUM, QUORUM UNUS GENTILIS, ALIUS CHRISTIANUS. Nicolaus Cusanus Il Dio nascosto NICOLAUS CUSANUS IL DIO NASCOSTO DIALOGUS DE DEO ABSCONDITO DUORUM, QUORUM UNUS GENTILIS, ALIUS CHRISTIANUS www.maat/iesus Pag. 1 SOMMARIO Il Dio nascosto... 3 Dialogus de deo abscondito duorum, quorum

Dettagli

Boezio e la teoria delle proporzioni. Calcidio e il commento al Timeo di Platone

Boezio e la teoria delle proporzioni. Calcidio e il commento al Timeo di Platone Boezio e la teoria delle proporzioni Calcidio e il commento al Timeo di Platone 1 Boethii De institutione arithmetica libri duo 2. 40-54 dottrina delle proporzioni 2 media aritmetica posti tre o più termini,

Dettagli

. Base Dati a partire dalle opere di Tommaso d'aquino.

. Base Dati a partire dalle opere di Tommaso d'aquino. Tommaso d'aquino_temperanza. Base Dati a partire dalle opere di Tommaso d'aquino. latino italiano (Cenci) Quaestio 61 in 5 art. [36057] Iª-IIae q. 61 pr. Deinde considerandum est de virtutibus cardinalibus.

Dettagli

UN EFFETTO INDESIDERATO DELLE CONCLUSIONES DI GIOVANNI PICO DELLA MIRANDOLA: LA DISPUTA NON VOLUTA CON PEDRO GARSIA

UN EFFETTO INDESIDERATO DELLE CONCLUSIONES DI GIOVANNI PICO DELLA MIRANDOLA: LA DISPUTA NON VOLUTA CON PEDRO GARSIA UN EFFETTO INDESIDERATO DELLE CONCLUSIONES DI GIOVANNI PICO DELLA MIRANDOLA: LA DISPUTA NON VOLUTA CON PEDRO GARSIA STEFANO CAROTI* La sospensione dell auspicata - da Pico, s intende - disputa tra dotti

Dettagli

FANTASIA IMMAGINAZIONE CONOSCENZA

FANTASIA IMMAGINAZIONE CONOSCENZA STUDI E RICERCHE Andrea Colli Chiara Selogna FANTASIA IMMAGINAZIONE CONOSCENZA UNO STUDIO SUL DE IMAGINE DI GIOVANNI DUNS SCOTO Il De imagine di GIOVANNI Duns Scoto Una nota introduttiva Il De imagine

Dettagli

1. BURIDANO, TOMMASO ED IL LIBERO ARBITRIO

1. BURIDANO, TOMMASO ED IL LIBERO ARBITRIO UN CONTRIBUTO ALLO STUDIO DELLA SCIENZA NEL MEDIO EVO: IL TRATTATO IL CIELO E IL MONDO DI GIOVANNI BURIDANO ED UN CONFRONTO CON ALCUNE POSIZIONI DI TOMMASO D AQUINO 1. BURIDANO, TOMMASO ED IL LIBERO ARBITRIO

Dettagli

STUDI ALCUNE TRATTAZIONI TARDO-MEDIEVALI SULL UNIVOCITÀ E L ANALOGIA DELL ENTE* di Saverio Di Liso

STUDI ALCUNE TRATTAZIONI TARDO-MEDIEVALI SULL UNIVOCITÀ E L ANALOGIA DELL ENTE* di Saverio Di Liso STUDI ALCUNE TRATTAZIONI TARDO-MEDIEVALI SULL UNIVOCITÀ E L ANALOGIA DELL ENTE* di Saverio Di Liso 1. L analogia, l univocità, il concetto di ente: un excursus storico Le teorie medievali dell analogia

Dettagli

Cicerone, Somnium Scipionis 27-28

Cicerone, Somnium Scipionis 27-28 Cicerone, Somnium Scipionis 27-28 Andrea Barabino Nel Somnium Scipionis, che costituisce la parte conclusiva del De re publica - un'opera a noi giunta solo in frammenti di varia estensione - Cicerone immagina

Dettagli

Mente e linguaggio negli animali non umani. Stefano Gensini Filosofia del linguaggio II modulo Dispensa n. 2

Mente e linguaggio negli animali non umani. Stefano Gensini Filosofia del linguaggio II modulo Dispensa n. 2 Mente e linguaggio negli animali non umani Stefano Gensini 2017-18 Filosofia del linguaggio II modulo Dispensa n. 2 Le tre parole-chiave di Aristotele: suono, voce. «La voce è l'urto dell'aria inspirata

Dettagli

De unitate intellectus. De aeternitate mundi TESTO CRITICO. Edizione Leonina tomo XLIII. INTRODUZIONE, TRADUZIONE, NOTE Daniele Didero

De unitate intellectus. De aeternitate mundi TESTO CRITICO. Edizione Leonina tomo XLIII. INTRODUZIONE, TRADUZIONE, NOTE Daniele Didero I Ta l e n t i 12 TOMMASO D AQUINO L UNITÀ DELL INTELLETTO De unitate intellectus L ETERNITÀ DEL MONDO De aeternitate mundi TESTO CRITICO Edizione Leonina tomo XLIII INTRODUZIONE, TRADUZIONE, NOTE Daniele

Dettagli

Davide Riserbato AGERE OBIECTUM. LA FINALITÀ PRATICA DELLA TEOLOGIA COME DILECTIO DEI IN PIETRO AUREOLO

Davide Riserbato AGERE OBIECTUM. LA FINALITÀ PRATICA DELLA TEOLOGIA COME DILECTIO DEI IN PIETRO AUREOLO Davide Riserbato AGERE OBIECTUM. LA FINALITÀ PRATICA DELLA TEOLOGIA COME DILECTIO DEI IN PIETRO AUREOLO 1. Introduzione Tanto l uomo sa quanto opera. E tanto è sapiente quanto ama Dio e il prossimo 1.

Dettagli

Proposizione speculativa e giudizio: Hegel e Tommaso

Proposizione speculativa e giudizio: Hegel e Tommaso Proposizione speculativa e giudizio: Hegel e Tommaso di Carlo Scilironi Università degli Studi di Padova Abstract: Il saggio analizza il rapporto tra forma proposizionale e giudizio in due autori decisivi

Dettagli

LA DISTINZIONE REALE TRA ESSERE ED ESISTERE CHIAVE DI VOLTA DELLA METAFISICA TOMISTICA

LA DISTINZIONE REALE TRA ESSERE ED ESISTERE CHIAVE DI VOLTA DELLA METAFISICA TOMISTICA LA DISTINZIONE REALE TRA ESSERE ED ESISTERE CHIAVE DI VOLTA DELLA METAFISICA TOMISTICA d. CURZIO NITOGLIA 1 dicembre 2011 http://www.doncurzionitoglia.com/essere_esistere_tomistica.htm L esse come actus

Dettagli

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae II-II, 82 La devozione. La devozione

San Tommaso d Aquino Summa Theologiae II-II, 82 La devozione. La devozione San Tommaso d Aquino Summa Theologiae II-II, 82 La devozione La devozione Secunda pars secundae partis Quaestio 82 Prooemium Seconda parte della seconda parte Questione 82 Proemio [42428] IIª-IIae q. 82

Dettagli

Il credere come atto volontario secondo San Tommaso

Il credere come atto volontario secondo San Tommaso CONGRESSO TOMISTA INTERNAZIONALE L UMANESIMO CRISTIANO NEL III MILLENNIO: PROSPETTIVA DI TOMMASO D AQUINO ROMA, 21-25 settembre 2003 Pontificia Accademia di San Tommaso Società Internazionale Tommaso d

Dettagli

Le opere di Galileo Galilei Volume I

Le opere di Galileo Galilei Volume I Galileo Galilei Le opere di Galileo Galilei Volume I www.liberliber.it Questo e-book è stato realizzato anche grazie al sostegno di: QUESTO E-BOOK: E-text Editoria, Web design, Multimedia http://www.e-text.it/

Dettagli

LA CREAZIONE E LO STATO DI GIUSTIZIA ORIGINALE NELLA «SUMMA VETUSTISSIMA VETERUM» DI PIETRO CAPUANO. Carlo Pioppi

LA CREAZIONE E LO STATO DI GIUSTIZIA ORIGINALE NELLA «SUMMA VETUSTISSIMA VETERUM» DI PIETRO CAPUANO. Carlo Pioppi LA CREAZIONE E LO STATO DI GIUSTIZIA ORIGINALE NELLA «SUMMA VETUSTISSIMA VETERUM» DI PIETRO CAPUANO Carlo Pioppi Pi e t ro Capuano ( 1214) è noto soprattutto per la sua opera ecclesiastica e politica svolta

Dettagli

Cap. 4. La filosofia della grammatica dei Modisti. 1. Problemi

Cap. 4. La filosofia della grammatica dei Modisti. 1. Problemi Cap. 4 La filosofia della grammatica dei Modisti 1. Problemi Abbiamo, nel secondo capitolo, cercato di delineare la storia della grammatica come contraddistinta da due caratteristiche che, se da un lato

Dettagli

Barbara Faes de Mottoni - Tiziana Suarez-Nani

Barbara Faes de Mottoni - Tiziana Suarez-Nani 1 Barbara Faes de Mottoni - Tiziana Suarez-Nani I demoni e l'illusione dei sensi nel secolo XIII: Bonaventura e Tommaso d'aquino [Diabolus] latrare potest, sollicitare potest; mordere non potest nisi volentem.

Dettagli

FONDAMENTO DELLA MORALITA SECONDO DUNS SCOTO

FONDAMENTO DELLA MORALITA SECONDO DUNS SCOTO FONDAMENTO DELLA MORALITA SECONDO DUNS SCOTO Per cogliere il senso del fondamento della legge morale e della moralità dell atto umano, secondo Duns Scoto, bisogna sottendere da un lato la sua visione teologica

Dettagli

L INTELLETTO UMANO TENTATIVO DI UN APPROCCIO FILOSOFICO.

L INTELLETTO UMANO TENTATIVO DI UN APPROCCIO FILOSOFICO. Testo originale: Dattiloscritto di P.Tomas Tyn, OP Cartella Varie L INTELLETTO UMANO -1- TENTATIVO DI UN APPROCCIO FILOSOFICO. Parlare dell intelletto spetta certo a molte scienze che osservano, sperimentano,

Dettagli

LEZIONE 11. Ex parte motus ostenditur non esse vacuum separatum. Dal movimento si prova che non esiste un vuoto separato.

LEZIONE 11. Ex parte motus ostenditur non esse vacuum separatum. Dal movimento si prova che non esiste un vuoto separato. (%78311%73(%59-23 311)283%00%*-7- %(-%6-7838)0)IXIWXSMRXIKVEPIHM%VMWXSXIPIEGYVEHM&%88-78%132(-2:SPP)7(&SPSKRE:SPTT?GSQQIRXSEPPMFVS-:HIPPE*MWMGEA LECT/011 LEZIONE 11 Ex parte motus ostenditur non esse vacuum

Dettagli